Text List

Capitulum 11

Capitulum 11

Utrum mundus esse potuerit aeternus

§. 11. Utrum mundus esse potuerit aeternus.

CUm ex superioribus constet secundum fidem Catholicam fatendum esse, quod mundus non semper fuerit, sed aliquando esse inceperit, problematica tamen apud Theologos quaestio versatur de possibili, scilicet, an Deus potuerit mundum ab aeterno producere. Sententiam quippe affirmantem suadere videntur hae rationes.

Prima: Deus omnia potest, quae non includunt contradictionem; tale autem est, mundum semper a Deo ut productivo principio procedere. Nulla enim in hoc apparet contradictio.

Secunda: Deus ab aeterno fuit omnipotens; ergo ab aeterno potuit operari ad extra. Nam hujusmodi tantum operum respectu, Deus dicitur omnipotens. Confirmatur haec ratio; quia si causa est aeterna, aeternam habens virtutem, nihil prohibet etiam effectum ejus esse aeternum, imo in quibusdam ex aeternitate causae sequitur aeternitas effectus. Nam posita aeternitate caeli, solis, ignis, sequitur aeternitas motus, splendoris, caloris. Deus autem aeternus est, aeternam habens virtutem; nihil ergo prohibet effectum ab eo procedere aeternum.

Tertia: Non minus potest Deus agens libera voluntate, quam posset, si ageret necessitate naturae; hoc autem modo si ageret, ageret ab aeterno; ergo & libera voluntate agere potest ab aeterno.

Quarta: Mundus aeternus est a parte posteriori, quia semper duraturus; similiter ergo aeternus a Deo fieri potuit a parte anteriori.

Quinta: Deus ex quo potuit velle agere, ex eo potuit agere. Nihil enim ab aeternitate fuit quod voluntatem ejus ab agendo posset impedire; Atqui potuit ab aeterno velle agere, imo revera ab aeterno volun agere, ergo potuit ab aeterno agere.

Sexta: Quandocunque Deus est, operari potest; est autem ab aeterno; ergo ab aeterno operari potest.

Septima: Possibile esse, ut mundus aeternus sit ab aeterno Deo, etiam philosophi solo naturali lumine rationis adjuti intellexerunt, nominatim Platonici, de quibus refert Augustinus lib. 10. de civ. cap. 31. & lib. 11. ca. 4. eos docuisse mundum non habere temporis, seu suae creationis initium, ut modo quodam, sicut ait, vix intelligibili semper sit factus. Id quod pedis & vestigii similitudine declarant. Si enim, inquiunt, pes ex aeternitate semper fuisset in pulvere, sem per ei subesset vestigium, quod tamen a calcante factum nemo dubitaret. Sic igitur & mundus semper existere, a Deo semper existente potuit, imo secundum eos sic semper fuit.

Pro parte negante sunt hae rationes. Prima: factum & aeternum repugnant: necesse est autem omnem creaturam esse factam; ergo impossibile est aliquam creaturam esse aeternam. Major probatur, quia omne praeteritum fuit aliquando praesens; ergo de omni eo quod factum est, fuit aliquando verum dicere, nunc fit; ergo in illo, nunc, habuit initium durationis & proinde non erat aeternum.

Secunda: Necesse est mundum, si est, esse ex nihilo; oportet igitur ut acceperit esse post non esse; non potux ergo esse ab aeterno.

Tertia: Aeternitas est divinae naturae proprietas, ande psalmo 54. ponitur tanquam periphrasis seu epithetum Dei, Qui est ante saecula, & Genes. 26. Invocavit nomen Dei aeterm: non potest ergo communicari creaturae. Explicatur haec ratio authoritatibus patrum in fine positis.

Quarta: Infinitum pertransiri non potest; ergo si mundus ab aeterno fuisset, numquam perveniri potuisset ad hunc diem; siquidem totum spatium praeteritum esset infinitum.

Quinta: Si mundus ab aeterno fuisset, infinita hominum multitudo jam praecessisset, quorum cum animae sint immortales, sequeretur innumerabiles animas actu existere, quod est apud recte philosophantes impossibile. Quoniam autem sanctus Thomas respondet hanc rationem esse particularem, affertur

Sexta ratio generalior: Si Deus potuit operari ab aeterno; potuit ergo semper aliud post aliud facere, eademque permanentia, & non peritura, ut materiam, mundum, caelum, stellas, atque ita tam mole, quam numero infinitum actu existeret velut materia infinita, mundi innumeri, &c. si videlicet singulis diebus vel horis illius infiniti temporis unum mundum, vel caelum, & stellam, vel aliquam produceret materiae portionem, prioribus manentibus.

Septima: Deus non potest producere infinitum actu neque secundum magnitudinem, neque secundum multitudinem; ergo nec secundum durationem: Est enim in his tribus eadem ratio impossibilitatis, scilicet infinitum aliquid actu completo jam sumptum esse. Hoc enim tam in tempore praeterito, li aeternum ponatur, quam in permanentibus locum habet. Nam temporis aeterni praeteriti jam omnes partes acceptae atque emensae sunt, quod secus habet de tempore futuro, utpote nunquam evolvendo, licet semper volvatur. Unde est

Octava ratio: Deus non potest facere mundum aeternum actu completo a parte posteriori, ergo nec a parte anteriori.

Nona: Deus non potuit mundum prius facere quam fecit; ergo nec ab aeterno facere potuit. Sequela probatur; quia si ab aeterno fecisset, prius fecisset. Probatur antecedens; quia ante mundum conditum non fuit prius & posterius, sed stabilis aeternitas, quae non est aliud quam ipsa divinitas Item probatur authoritate Augustinilib. II. de civit. Dei cap. 5. in fine.

Decima: Quicquid ab aeterno potui: Deus, semper potest; igitur & nunc potest; atqui nunc non potest facere mundum, aut creaturam aliquam aeternam a parte anteriori; ergo nec ab aeterno potuit. Probatur major, quia in Dei aeternitate non est ante & post, sed aeternitas ejus est immutabile esse, in quo locum non habet prius & posterius. Unde idem est, Deum posse & Deum semper posse, ac proinde non valet responsio qua dicatur Deum propterea nunc non posse, quod ab aeterno potuit; quia non est potentia ad praeteritum. Nam ut dictum est, in aeternitate nihil est praeteritum.

Undecima: Quando Deus fecit hunc mundum, non poterat eum facere aeternum; ergo ab aeterno non potuit facere aeternum. Probatur antecedens; quia non fecit hunc mundum ab aeterno. Sequela probatur, quia cum in Deo nullum fuerit praeteritum antequam mundum faceret, (erat enim stabilis aeternitas) nihil minus tunc potuit quando mundum fecit, quam potuit ab aeterno,

Duodecima: Deus creans hunc mundum in tempore non abstulit sibi potentiam creandialium mundum ab aeterno; quia Deus nihilominus mansit in suo aeterno, in quo nec est principium, nec medium, nec finis: atqui non potest nunc alium mundum facere aeternum; ergo nec facere potuisset ab aeterno. Quaeritur enim si Deus ab aeterno potuit mundum facere aeternum, & nunc non potest, quando defierit hoc posse; utrum ante hujus mundi creationem, an eo instanti quo mundum hunc creavit: Prius dici non potest, quia ante mundi creationem non fuit aliud postaliud, ut dici possit, ab aeterno potuit: At neque posterius, videtur enim absurdissime dici, quod cum Deus usque ad illud instans potuerit mundum facere aeternum, eo instanti amiserit hanc potestatem.

Si dicas Deum etiam nunc posse creaturam aliquam aeternam, sive ab aeterno facere, hoc quidem ab iis quibus affirmativa placet opinio, non conceditur, nec sane concedi posse videtur, quoniam & hic mundus esset ea creatura antiquior, & ipse Deus qui hunc mundum antecessit.

Decimatertia: Si mundus fuisset ab aeterno, tam verum esset dicere, In principio erat mundus, quam vere dixit Joannes: In principio erat Verbum. Quam tamen sententiam ille protulit ad declarandum Verbidivinitatem, sicut & illam in exordio primae suae epistolae: Quod fuit ab initio, &c.

Postremo; rationi suffragatur authoritas. Nam patres concilii Nicaeni senserunt haec duo repugnare. creatum esse, & semper fuisse. Unde est illa synodi sententia: Quicunque dicit filium creaturam, dicit eum cepisse. Nam & Ariani, ut patet ex actis ejusdem synodi, & ex ep. Alexandri patriarchae Alexandrini, imo ex epistola ipsius Arii ad Euseb. Nicomed. ideo filium Dei negabant semper fuisse, ne fateri cogerentur esse proprie Deum, patri aequalem. Unde dicebant, erat quando non erat; Tametsi posteriores Ariani in concilio Ariminensi, quemadmodum refert Hieron. in dialogo contra Lucif. insidiosa quadam subtilitate distinguere conati sunt, inter sempiternum & increatum; videlicet diserte damnantes illud: erat quando non erat, atque iterum aliis verbis hoc agentes, ut crederetur filius esse creatura. Negabant enim consequens esse, si semper fuit; ergo non est creatus: Sed hoc, ut dixi, praeter mentem suorum antecessorum a quibus errorem hauserant.

His adde sententias aliorum parrum negantium fieri posse, ut aliquid creatum semper fuerit. Nam Athanasius in epist. priore ad Serapionem de spiritu sancto, sic ait; Quemadmodum filius quia semper est, non est creatura; ita quoniam semper est Trinitas, nulla est in ea creatura, quapropter non est crea¬

tura spiritus. Basilius hom. 1. in hexam. notat impietatis eos philosophos, qui mundum Deo coaeternum posuerunt, quasi creaturam aequiparantes creatori, Ambrosius praefatione in hexam. cum de Peripateticorum opinione loqueretur: Quid tam inconveniens, inquit, ut aeternitatem operis cum Dei omnipotentis aeternitate conjungerent? & ejusdem operis lib. 1. cap. 3. dicit eos qui mundum Deo coaeternum asserunt, creaturam creatori lociare, atque aequalem facere. Augustinus lib. 8. de Gen. ad lit. ca. 23. "Omnino, inquit, incommutabilis est illa natura Trinitatis, & ob hoc ita aeterna, ut ei coaeternum aliquid esse non possit". Idem lib. 12. de civit. c. 15. negat angelos potuisse esse coaeternos creatori, licet aliquo sensu concedat eos semper fuisse, quia videlicet nullum dari potest tempus creatum quo nonfuerint. Damascenus lib. 1. de fide orth. cap. 8. distinguit inter generationem Dei & creationem, quodgeneratio cum sit naturae opus, & ex substantia gi¬¬ gnentis, sit aeterna: Creatio vero, inquit, cum vo luntatis opus sit, non coaeterna Deo est, quandoqui¬¬ dem rei natura non patitur, ut quod ex non esse ad a esse deducitur, coaeternum ei sit, quod sine principio& semper est

In eandem sententiam scribit Richardus a Sancto Victore lib. 2. de trin. cap. 1. "De nihilo, inquit, fieri non potuit, qui nunquam nihil fuit". Et his omnibus antiquior Lactantius lib. 2. divinarum inst. cap. 8. simpliciter negat materiam potuisse esse Deo coaeternam. Ex his autem utrumque apparet quid veteres senserint de possibilitate aeternitatis mundi, vel cujuscumque creaturae.

Caeterum apud Scholasticos variae fuerunt de hac re opiniones. Et quidem S. Thomas de potentia q 3. art. 14. pro affirmativa parte disputat: In summa vero p. 1. q. 46. ubi de principio durationis rerum creatarum disserit, non plane suam sententiam aperit. Nam art. 2. tantum negat demonstrative probari posse quod mundus aliquando inceperit: In solutionibus autem argumentorum, non tam quid ipse, quam quid alii de hoc problemate sentiant, declarat. Contra vero art. 1. ejusdem quaestionis absolute dicit nihil posse praeter Deum ab aeterno fuisse. Sed & q. 2. art. 3. ex possibilitate non essendi concludit negationem aeternitatis, hoc modo: Si omnia sunt possibilia non esse, aliquando nihil fuit in rebus.

Porro Theologi sequentes, expressius atque distinctius hac de re disputarunt, sed ita varie, ut eorum facile quinque aut sex diversae numerentur opiniones. Quarum prima est: Deum potuisse totum hoc universum, & quamlibet ejus partem ab aeterno producere, in ea dispositione ac mutabilitate quam modo habet.

Secunda docet idem cum exceptione unius speciei humanae, propterca quod hujus aeternitate posita, sequeretur animas esse numero infinitas, ut arguebat quinta ratio partis negantis. Verum utramque hanc opinionem multa sequuntur absurda, maxime ratione temporis infiniti, ut sunt ea quae inferuntur per rationes quartam & sextam, & alia iis similia. Quale est istud: Cum enim infinitum unum altero non sit majus, sequeretur tot annos praeteritos esse quot menses, & rursum tot menses, quot dies, ac de horis similiter. Nec multum adjuvat secundam opinionem exceptio de specie humana. Nam eadem absurditas sequetur de quacunque alia specie corruptibilium, si ponamus, quod negari non potest, Deum potuisse formas singularium corruptorum conservare. Hoc enim si fecisset, jam non minus fuerit consequens sive animas brutorum, sive formas aliarum rerum existere secundum numerum infinitas.

Hujusmodi absurda effugere conatur tertia opinio, quae tradit res successi vas, & quaecumque per motum vel successionem incipiunt, non potuisse produci ab aeterno; sed solas & omnes res permanentes, tam corruptibiles quam incorruptibiles, etiamsi suae naturae relinquantur. Sed hanc quoque opinionem quoad res corruptibiles refellere non est difficile, tum eo argumento quod modo allatum est, tum quia necesse esset jam praecessisse infinitas generationes & corruptiones individuorum in eadem specie, cum suis alterationibus, & tempore in quo mutationes illae factae essent; atque ita consequeretur etiam entia successiva fuisse ab aeterno, quod est contra priorem hujus opinionis partem.

Quarta opinio ponit solam creaturam incorruptibilem etiam naturae suae relictam, ut sunt angelus, anima rationalis, caelum, esse potuisse ab aeterno. Sic Dominicus Soto q. 2. super 8. phys. Verum & huic opinioni obstat, quod angelus & anima secundum naturam suam subeunt mutationes, quoad operationes intellectus & voluntatis, ita ut in illis cogitationes ac volitiones aliae aliis subinde succedant, caelum quoque naturaliter movetur in orbem. Si ergo res, istae fuissent ab aeterno, sequeretur operationes ac motus seu revolutiones hujusmodi praeteriisse infinitas, sequerentur & alia absurda, quae facile colligi possunt ex superioribus.

Est igitur quinta opinio, quae ponit potuisse Deum ab aeterno producere hoc universum complectens omnia tam corruptibilia quam incorruptibilia, tam succelliva, quam permanentia, non aliter tamen quam immutando earum rerum naturas & ordinem quem modo habent. Immutationem autem intelligunt non in essentialibus, sic enim non essent res eaedem; sed in proprietatibus quibusdam accidentariis, scilicet ut infinito tempore nullam subirent operationum seu quorumcumque accidentium varia¬ tionem aut successionem, sed essent res quaedam mutabilitatis omnino expertes, ut si angelus infinito tempore vel nullam vel unam constantem haberet operationem, haec opinio licet evadere videatur absurda quae ex prioribus consequuntur, non parum tamen difficultatis habet. Primo quia rerum successivarum velut temporis, ac motus, atque instantis naturae non videntur ullo modo sic immutari posse, salva essentia, ut sint aut fuerint ab aeterno velut haec hora, haec ambulatio, hoc instans. Ratio, quia natura temporis ac motus in successione consistit, instans autem temporis omnem excludit durationem. Secundo quia immutabilitas illa per se nihil facit ad aeternitatem. Nam & nunc Deus potest talem facere creaturam, quae tamen non esset aeterna. Quid autem interest inter Deum creantem nunc, & ab aeterno, si neque in Deo, neque in creatura est prius & posterius? Posset etiam Deus talem creaturam annihilare. Quo casu non erit aeterna, a parte posteriori. Quare eo ipso quo ponitur immutabilis, dici non potest fuisse ab aeterno. Quin & ante hunc mundum quando nulla erat duratio, nisi stabilis aeternitas Dei, potuit Deus ejusmodi creaturam & facere & annihilare. Denique praecipuae rationes in partem quaestionis negantem allatae non minus hanc opinionem quam caeteras evertunt

His igitur rejectis, restat omnium maxime probabilis ea opinio, quae negat ullam creaturam quacumque possibili suppositione facta, produci potuisse ab aeterno; hoc enim rationes allatae non modo probare, verum etiam quaedam earum subtilius examinatae demonstrare videntur. Hoc & sacris literis & veterum patrum atque conciliorum sententiis multo magis est consentaneum, ut ex supra dictis liquet. Rationes itaque in contrarium adductae dissolvendae sunt.

Prima solvitur negatione minoris, implicat enim affirmativa pars hanc contradictionem, aliquid esse factum & non factum, creatum & non creatum.

Ad secundam respondetur, quod Deus est quidem omnipotens ab aeterno, quodque ab aeterno potuit mundum producere, id est, potentiam habuit producendi mundum, non tamen mundus potuit ab aeterno produci, sed produci potuit sicut & productus est juxta modum & naturam creaturae, id est, in tempore, sive ab aliquo initio. Sicut ab aeterno potuit Deus facere ipsum tempus, & motum, & instans, id est, potentiam habuit haec faciendi, sed juxta istorum naturam quibus repugnat fuisse ab aeterno. Quod ergo dicimus hunc sensum habet, Deus in tota aeternitate sua quae est indivisibilis, potuit mundum producere, non tamen potuit producere ab aeterno. Ad confirmationem vero respondetur, ex uno absurdo aliud colligi, nec parem esse comparationem creaturae cum creatura, nec tanquam causae cum effectu, & creatoris cum creatura.

Tertia ratio quae nonnullos vehementer torsit, nihil convincit; assumit enim contradictionem impossibilem, ex qua non hoc modo sequeretur quod concluditur, verum etiam sequeretur Deum non esse Deum; Nam si non libere agat, sed necessario, non est Deus.

Ad quartam respondetur non esse eandem rationem praeteriti & futuri, ut supra indicavimus in ratione septima negantis partis: Quod enim praeteriit, totum jam sumptum est: Quod autem futurum est, si sit infinitum, semper manet in potentia, quia nunquam pertransibitur. Sequitur ergo infinitum actu, si mundus semper fuit, non item, si semper erit.

Ad quintam, sicut volitio Dei aeterna est, sic & actio ejus qua producit creaturam, quatenus est in ipso, aeterna est, non autem quatenus ad rem creatam terminatur; neque fieri potest, ut ad eam terminetur ab aeterno, quia hoc repugnat creaturae.

Ad sextam similis est responsio. Potuit enim Deus ab aeterno operari, tum quia ab aeterno habuit potentiam operandi, tum quia omnis operatio Dei ex parte ipsius aeterna est, licet non ab aeterno ad opus ipsum terminetur.

Ad septimam, Respondetur philosophos similitudine creatarum causarum, quae si aeternae essent, aeternos haberent effectus, non recte uti ad idem probandum de causa increata. Rationem dissimilitudinis quidam assignant, quia causae creatae quae pro exemplis assignari solent, effectus suos producunt naturaliter. Deus autem ad extra nihil agit naturaliter, sed libere tantum. Quae responsio non male refellitur ab aliis, quia Deus in agendo non deliberat, & proinde actiones ejus, ex eo quia liberae sunt, non requirunt durationem aliquam effectui praeviam. Nam nec in creaturis intellectualibus id apparet necessarium, cum multa libere agant sine deliberatione. Unde ratio potius reddenda videtur ex repugnantia creaturae ad aeternitatem.

Porro sciendum quod ad rationes attinet partis negantis, Augustinum quidem lib. 12. de civit. cap. 15. & Boethium libr. 5. cons. Phil. prosa 6. indicare solutionem quandam tertiae rationis, hanc videlicet, quod etsi creatura aliqua semper fuisset, non tamen aequaretur Deo in aeternitate, quia esse divinum est esse totum simul absque successione, non autem sic esset esse creaturae. Verum hanc responsionem non admittunt authoritates patrum supra citatae, ut qui philosophos dixerint aequasse mundum creatori, quod ponerent eum aeternum. Quos tamen constat non fuisse locutos de aeternitate illa stabili in qua non esset prius & posterius. Deinde solutio haec non adjuvat assertores quintae opinionis supra citatae, quae ita demum concedit creaturam potuisse esse ab aeterno, si omnis mutatio & successio ab ea removeatur, nisi dicant hujusmodi stabilem, & successionis expertem aeternitatem soli Deo competere, per naturam, aliis autem competere posse per participationem. Sed hoc ipsum est quod patres impossibile esse contendunt.

Nonam quoque rationem antecedente ejus concesso, prout omnino concedendum videtur, solvere quidam conantur negatione consequentiae. Quamvis enim, ut inquiunt, non potuerit prius, id est, priori aliquo tempore mundus creari, potuit tamen creari ab aeterno. Sed non videtur bona solutio. Causa enim cur non potuerit prius creari, ea est, quia in aeternitate non est successio, haec autem ratio tam excludit prius creatum aeternum, quam prius temporarium.

Verum dicet aliquis saltem demonstrari non posse quod mundus inceperit, eo quod sit articulus fidei. Respondeo, nihil obstare quo minus aliquid credendum proponatur quod demonstrari potest, ut Deum esse, & omnia posse, & alia hujusmodi, primo quia dubitari potest an sit demonstrabile, ut in proposito; secundo quia paucorum est scientia demonstrativa, fides autem ad omnes patet; tertio quia etiam illi ipsi qui demonstrationem alicujus, articuli acceperunt, certius eundem tenent ex fide, ut contingit quando philosophus fit Christianus. Et notandum quod S. Thomas negare videtur, posse demonstrari hunc mundum secundum eam quam habet dispositionem & mutabilitatem, aliquando incepisse, ut satis colligitur ex argumentis quae adducit & eorum solutionibus. Quod tamen hodie plerique Thomistae concedunt, propter rationes quae ex motu & tempore, & ac rerum mutabilitate sumuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 11