Text List

Capitulum 12

Capitulum 12

Quare factus sit mundus

§. 12. Quare factus sit mundus.

DUm quaeritur quare Deus mundum fecerit, non causa quaeritur divinae voluntatis, aut finis Deo propositus, quem ipse sibi per hoc suum opificium acquirere voluerit, sicut homo domum facit propter bonum suum assequendum, scilicet inhabitationem, aut locum, aut quid simile. Deus enim perfectissimus ac nullius indigens, sicut efficientem causam non habet, ita nec finalem, ipse rerum omnium principium & finis. Qua consideratione Augustinus libr. 1. de gen. cont. Man. cap. 2. & libr. 83. quaest. 28. quaerenti cur fecerit Deus caelum & terram, tantum respondet quia voluit; ulterius autem quaerenti quare voluerit stultam esse dicit eam quaestionem, cum nulla sit causa voluntatis divinae, cujus sententiae veritatem exposuimus ad distinctionem 45. libri primi. Veruntamen ut ex ejusdem loci doctrina perspici potest, recte ejus operis quod Deus facere voluit, & fecit, assignatur causa finalis propter quam Deus ipsum fecit & facere voluit. Unde sicut dictum est Proverb. 16. Universa propter semetipsum operatus est Dominus; ita dici quoque potest, universa propter semetipsum operari voluit Dominus, una tamen & eadem voluntate, quae ipsius essentia est, & opus ipsum volens & finem ejus. Finalis igitur causa mundi creati est bonitas Dei, quatenus nimirum ea creaturis communicatur, id est aliis verbis, communicatio bonitatis divinae, ita ut quaerenti quare Deus mundum fecerit recte respondeatur; ut bonitatem suam ad extra communicaret. Hoc enim sensu docent patres creationis rerum causam esse bonitatem Dei, ut Augustinus enchir. 9. libro undecimo confessionum cap. quarto & in expositione Fsalmi 138. Quod & legitur in libro de diligendo Deo seu meditationum Augustini titulo capit. 2. inter opera ejus tom. 9. Et idem Augustinus libro undecimo de civit. cap. 21. vehementer probat sententiam. Platonis dicentis, hanc condendi mundi justissimam causam suisse, ut a bono Deo bona opera fierent. Siquidem hoc interest inter operantem Deum & creaturam, quod omnis creatura operatur ut bona sit, id est, ut perfectionem suam acquirat, aut conservet, Deus autem operatur tantum quia bonus est, id est, perfectionem suam operando aliis communicat, ipse nullius perfectionis indigens, nec ullius assequendae capax.

Quod autem Magister dicit in textu, mundum factum esse ut homini serviret, id quod etiam habetur in libro jam dicto de diligendo Deo cap. 3. & 4. non de toto mundo accipiendum. Non enim homo propter semetipsum, neque angelus propter hominem factus est. Sed de mundo ut a creatura intellectuali distinguitur, id est, qua parte sola ea quae mentis expertia sunt, complectitur. Nam de inferioribus quidem dictum est, psal. 8. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, &c. de superioribus autem, id est, caelestibus scriptum est. Gen. I. quod luminaria in caelo posita sunt ut sint in signa, & tempora, & dies & annos, &c. scilicet ad usum hominum. Et Deut. 4. quod sol & luna & omnia astra caeli creata sunt a Deo in ministerium cunctis gentibus. Verum ita ad hominis ministerium corporeus hic mundus factus est, ut per eum homo ad Dei creatoris notitiam & amorem erigeretur.

Caeterum absurdus est, & proinde cavendus error eorum qui dicunt Deum fecisse materiam, & ex materia mundum, ad puniendum diabolum, sive ad hoc (quemadmodum loquitur author quaestionum veteris & novi testamenti quaestione secunda inter opera Augustini) ut diaboli praesumptionem non potestate, sed ratione destrueret; absurdus, inquam, tum quia satis per se manifestum est pulcherrimum hoc mundi opificium, non exercendae punitionis, sed magis declarandae Dei bonitatis instrumentum esse. Authoritas autem dicti operis multis aliis etiam de causis suspecta (nam Augustini non esse certissime constat) merito ab omnibus doctis rejicitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 12