Capitulum 13
Capitulum 13
Unum esse mundum non plures
QUidam philosophi plures mundos, nonnulli etiam innumerabiles fabulose magis quam ex ratione introduxerunt, ut Leucippus, Democritus, Epicurus, Alexander, & alii, quorum sententiam inter historicos secutus est Plinius, & inter haereticos Ophaei, quemadmodum ex Philastrio refert Augustinus haeresi 77. Thalmudici quoque scriptores decies ac novies mille mundos inter alia suae doctrinae mysteria tradere dicuntur. Sed has omnes de multis opiniones, non modo recta philosophia rejicit, ut videre est apud Platonem in Timaeo, Aristotelem libro primo de caelo & mundo, capite octavo & nono ejusque commentatores, verum etiam Theologorum omnium consensus tanquam a recta fide alienas condemnat. Et quidem Augustinus loco jam allegato, & ante eum Philastrius, ac post eum Isidorus libro octavo etimologiarum capite quinto, quod & recitatur a Gratiano 24. quaest. 3. capitulo: quidam autem, sub finem, opinionem ponentem mundos innumerabiles diserte inter haereses numerarunt. Sed & alibi doctrinam hanc idem Augustinus ut erroneam traducit, ut libro de vera reiigione cap. 49. epistola 56. ad Dioscorum & lib. 11. de civit. cap. 5.
Praeterea Methodius in libro de resurrectione, referente Epiphanio in haeresi Origenistarum, & Hieronymus in epistola 59. ad Avitium capit. 2. & 3. inter alios Origenis errores etiam hunc ei ascribunt, quod mundos asserat innumerabiles, non quidem ut Epicurus voluit, simul existentes, sed perpetua successione alium post alium. Scripsit autem haec Origenes lib. 2. & 3. Periarchon. Cujus verba Hieron. in Epist. memorata adducit.
Videtur & Chrysostomus contra hujusmodierrorem disserere homilia quarta super Genesim, cum dicit non esse ferendos qui multos caelos esse affirmant, utpote scripturae sacrae & doctrinis ecclesiasticis contraria docentes. Nam caelorum nomine sicut & philosophus interdum loquitur, mundos intellexisse videtur. Nec sane immerito Patres eam opinionem insectantur ut erroneam & haereticam. Neque enim scripturae veritas consistere potest, posita mundorum pluralitate. Nam secundum scripturas omne hominum genus ex uno factum est, Actorum decimoseptimo, & in uno homine omnes homines peccaverunt, Romanorum quinto, & in uno omnes moriuntur, 1. Corinth. 15. & Christus Jesus salvator est omnium hominum, 1. Timoth. 4. & apostoli jussi sunt docere omnes gentes, Matth. ultimo. Quae vera non essent si praeter hunc mundum alius esset mundus, in quo alii essent homines non ex Adam geniti, neque per Christum redempti, neque apostolica praedicatione ad fidem adducendi. Atque aliae hujusmodi multae generales sententiae de scripturis proferri possunt, quae veritatem aliter habere nequant, nisi mundus ponatur unus & singularis.
Hinc etiam est quod scriptura volens significare Deum esse omnium rerum quaecumque usque sunt, authorem & opificem, dicit eum fecisse caelum & terram & omnia quae in eis sunt. Unde & apud Joannem capit. primo eadem sunt haec tria, Omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil, & mundus per ipsum factus est. Ex quo manifestum est extra mundum unum & singularem nihil esse quod factum sit. Rationem vero qua mundi unitas probatur, optimam hanc affert sanctus Thomas prima quaestione 47. articulo tertio, quia quaecumque sunt a Deo, ordinemhabent ad invicem & ad ipsum Deum, plures autem mundi ordinem ad invicem non haberent. Sicenim mundi non essent, sed unius mundi partes, quia mundus significat universum. Unde necesse est omnia ad unum mundum pertinere. Nec dissimilis est ratio qua Plato in Timaeo ex unitate exemplaris probat unitatem mundi, atque e contra Aristoteles ex unitate ordinis qui est in rebus, colligit unitatem Dei gubernantis libro duodecimo metaphys. Non est autem huic doctrinae contrarium quod scriptura interdum ita nominat hunc mundum quasi praeter eum sit alius, ut cum dicit Dominus Joan. 19. Regnum meum non est de hoc mundo. Et Apostolus 1. Timoth 1. Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, non enim hujus mundi nomine, totum hoc universum iis locis intelligitur, sed hominum genus in terris degens, quae acceptio mundi in scripturis frequens est.
Solet etiam objici quod ex Clementis epistola citat Hieronymus scribens in secundam ad Ephesios ad illud, secundum saeculum mundi hujus. Oceanus, inquit, & mundi qui trans ipsum sunt: Quod ita commemorare videtur Hieronymus, quasi suspicionem ingerat plurium mundorum. Sed aperta responsio est mundos trans Oceanum positos intelligit terras seu regiones illic sitas, & a nobis remotissimas, quomodo nos novum orbem appellamus eum, qui ad occidentalem mundi plagam longe ultra mare positus, nostri saeculi navigationibus frequentatur.
On this page