Text List

Capitulum 14

Capitulum 14

Intellectualis creatura quare a Deo condita

§. 14. Intellectualis creatura quare a Deo condita.

NUlla creatura propius ad divinae naturae participationem accedit, atque ea quae mente praedita est, angelica videlicet & humana. De qua, dum quaeritur, quare a Deo facta sit, non aliud quaeritur, quam summum ejus bonum, & summa perfectio. Ea autem est perfectissima mentis seu intellectus operatio, quae quidem est perfecta Dei cognitio, quam visionem Dei doctores secundum scripturam vocant, ex qua consequitur in voluntate perfecta delectatio, qua nimirum delectetur & gaudeat, & conquiescat in bono jam habito. Qua de re Augustinus lib. 1. confessionum cap. 1. "Fecisti nos, inquit, ad te Domine & inquietum est cor nostrum donec requiescat in te". Quibus similia scribit etiam lib. ejusdem operis cap. 8.

Hunc hominis creati finem (de Angelo prorsus idem est judicium) significavit psalmista dicens, Mihi adhaerere Deo bonum est, psal. 72. Unde rursus Augustinus lib. 12. de civit. cap. 1. vitium esse dicit rationalis creaturae, si Deo non adhaereat, & Greg. lib. 8. mor. cap. 14. & lib. 26. cap. 26. hominem esse conditum dicit ad contemplandum creatorem, ita ut nihil ei sufficiat quod Deus non est. Docent hoc idem Anselmus lib. 2. cur Deus homo cap. 1. & author libri de diligendo Deo cap. 2. & serm. 181. de tempore apud August. Item S. Thomas 1. quaest. 12. art. 1. & 1. 2. q. 2. art. 8. & lib. 3. cont. gent. c. 54.

Interdum vero Patres non ultimum finem, sed vel medios vel secundarios assignarunt fines creationis hominis, ut Augustinus libro primo de symbolo ad catechumenos cap. 1. dicens nos ad hoc esse factos ut creaturis caeteris dominemur & author tractatus de creatione primi hominis inter Augustini opera, dicens hominem esse creatum, ut haberet charitatem, ut esset bonus, justus, patiens, &c. & Lactantius lib. 3. cap. 9. dicens hominem colendi Dei gratia natum esse.

Inter hos fines est etiam ille deputandus, quo dieunt quidam factum esse hominem propter reparationem angelicae ruinae. Quod legitur apud Bernar dum serm. 1. de adventu Domini. Quamquam alii magis proprie loquentes, non factum, sed redemptum dicunt hominem pro instauranda ruina angelica, ut Augustinus ench. 29. 61. & 62. & lib. 22. de civit. cap. 1. verum de ea re plura infra ad distinctionem nonam:

Sciendum est autem finem omnibus his superiorem, propter quem non tantum homo & angelus, sed totum universum conditum est, esse gloriam Dei. Nam de homine Deut. 26. testatur scriptura quod cunctas gentes Deus creavit in laudem, nomen, & gloriam suam. De toto autem universo & singulis ejus partibus ad gloriam Dei conditis, rectissime accipitur illud Prov. 16. Universa propter semetipsum operatus est Dominus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 14