Capitulum 1
Capitulum 1
Angelos esse in rerum natura
DE angelis quorum inter creaturas prima dignitas est, per decem distinctiones disserit Magister, & hac quidem distinctione, tempus, & locum creationis eorum inquirit, sed quia primo de unaquaque re quaeritur an sit, quam de angelis quaestionem Magister intactam reliquit, ideo eam hoc loco tractandam putamus.
Est autem hac de re antiquissima Sadducaeorum haeresis qui Luca testante Actorum 23. non modo corporum resurrectionem negabant, sed omnino neque angelum, neque spiritum, id est, animam separatam agnoscebant. Cujus erroris causam sanctus Thomas prima quaestione 50. articulo primo hanc assignat, quod Sadducaei perinde ut veteres quidam philosophi, non distinguentes inter sensum & intellectum existimaverint nihil esse in mundo, nisi quod sensu & imaginatione percipi possit, cujusmodi sunt solae res corporeae, & earum affectiones. Et quamvis Sadducaei prophetarum vaticinia respuentes, ut Hieronymus scribit in Matth. 22. saltem Moysi pentateuchum pro divina scriptura reciperent, in quo passim obvia est angelorum mentio, non tamen hoc eos ab errore revocavit. Nam scripturam, qui mos est haereticorum, perverse interpretantes, per angelos non spiritus, aut substantias, aut personas aliquas intelligi volebant, sed occultas inspirationes quibus quasi Dei nuntiis homines admonerentur voluntatis divinae. Sic enim & resurrectionem interpretabantur suscitationem seminis, qua nimirum quis quodammodo reviviscit, ac resurgit in filio, quem ex se genitum post se relinquit. Immortalitatem vero constituebant in perpetua successione posteritatis. Quo exemplo alii quidam haeretici tempore apostolorum dixerunt resurrectionem jam esse factam 2. Timoth. 2. scilicet, non aliam agnoscentes resurrectionem, nisi eam quae est a peccatis ad justitiam.
Sadducaeorum errorem quadam ex parte resuscitarunt hodie Anabaptistae, dum Angelorum custodiam, & daemonum oppugnationem ad solas transferunt cogitationes vel bonas, vel malas; sed nulli post Christum natum haeretici leguntur eo progressi, ut cum Sadducaeis angelicam naturam prorsus ne¬ garent. Fac illimum est autem hunc errorem ex scripturis refellere, in quibus pene per omnes paginas angeli nominantur ut substantiae & personae quaedam quarum dicta & facta describuntur. Quae omnia si quis ad solas cogitationes aut inspirationes detorserit, rem fecerit a communi sensu & judicio alienissimam, nec difficile fuerit ex circumstantiis hujusmodi violentam interpretationem redarguere.
Caeteris autem manifestior locus est Heb. 1. ubi personam filii Dei cum angelis tanquam personis, natura ac dignitate inferioribus, comparat apostolus, & capit. 2. ubi docet quomodo idem Dei filius angelis minor factus sit, juxta illud psalmi 8. Minuisti eum paulo minus ab angelis, scilicet propter naturam humanam angelica inferiorem. Et ibidem cum rursus ait de filio Dei, Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit, id est, non angelicam sed humanam assumpsit naturam.
Sed & Christus Sadducaeis respondens, ipsorum de angelis errorem ex obliquo notavit, quando dixit resurrectionis filios aequales fore Angelis Dei Luc. 20. His adde quae de ministeriis & gaudio angelorum, de beneficiis & punitionibus per eos factis atque aliis eorum tanquam Dei ministrorum operibus, leguntur, in quibus singulis non est quod immoremur.
Peculiariter contra Sadducaeos solum Moysen recipientes haec res apertissime probatur ex historia Gen. 16. 19. 21. 22. Exod. 14. Num. 22. aliisque plurimis pentateuchi locis. Quae profecto nemo nisi protervus ac literalis atque historici sensus violator, de solis ac nudis inspirationibus interpretabitur. Ex quibus omnibus patet veritatem esse fidei, quod angeli sunt in rerum natura, ut personae & substantiae quaedam praestantia suae naturae excellentes omnia corporea nobis sensu nota. Quam fidei veritatem profitetur symbolum Constantin. pronuncians Deum invisibilium creatorem, & expressius declaravit synodus Lateranensis sub Innocentio tertio capit. 1. definiens Deum creasse substantiam spiritualem, id est, angelicam. Nec minus efficax est probatio ex sensu, & consensu totius ecclesiae, quae angelos ut personas natura valde excellentes veneratur, & in vocat tanquam Dei ministros & hominum custodes beatifica Dei visione fruentes.
Sed objiciet Sadducaeus, Genesis primo ubi de mundi & partium ejus creatione agitur, nihil dici de angelis, quod tamen maxime oportuisse videatur, si angcli sunt in genere rerum creatarum, ne forte populus Judaicus cui Genesis scripta est, ad idololatriam propensus ac nihil ibi legens de creatione angelorum, suspicaretur angelos increatos atque ideo deos esse. Respondetur, populum illum magis propensum fuisse ad colenda sensibilia, ut solem, lunam, stellas. Quorum proinde creationem sollicite descripsit Moyses, ne putarentur aeterna & increata: Ideóque divinis honoribus afficienda. De angelis autem ut de rebus incorporeis & insensibilibus non oportuit apud eundem populum in creationis rerum descriptione fieri mentionem.
At dices, Moyses in eodem libro saepe angelorum mentionem facit, ergo ne viderentur increati & aeterni, ac proinde tanquam Dii colerentur a Judaeis, debuit initio libricreationem eorum describere. Responsio, Moyses eorum mentionem non facit nisi ut ministrorum & nunciorum unius Dei, & per hoc non poterat Judaeis esse suspicio, quod essent dii, quare nec usquam legimus angelos a Judaeis cultu divino honoratos fuisse.
Iterum objiciet aliquis angelum non naturae sed officii nomen esse. Significat enim nuncium seu legatum. Respondeo quamvis apud Graecos authores angelus sit nomen officii, quod tamen ei in Hebraeo respondet, nomen est substantiae, & personae. Quin etiam tam in scripturis sacris, quam apud scriptores ecclesiasticos Graecos, atque Latinos, hoc nomen, angelus, pro substantia spirituali quam angelicam vocamus, usurpatur vocabulo officii ad naturam significandam translato. Sed etsi nihil aliud quam officii nomen esset, recte tamen diceretur angelos esse substantias & personas, sicut dicimus nuntium aut oratorem esse hominem quia officium hujusmodi haerere non potest nisi in substantia & persona quae ab illo denominetur.
On this page