Capitulum 2
Capitulum 2
An ratione probari possit angelos esse
QUaeritur an ratione naturali doceri, vel etiam demonstrari possit angelos esse in rerum natura. Nam sanctus Thomas quidem 1. quaest. 50. a. 1. id probare nititur hujusmodi ratione. Postulat ordo & perfectio universi, ut in eo sint aliquae creaturae quae Deo creatori assimilentur, secundum id per quod causat ipsum universum. Causat autem per intellectum & voluntatem; ergo ad universi perfectionem requiritur ut in eo sint creaturae intellectuales, id est, angeli. Philosophus autem l. 12. metaph. & lib. 8. phys. intelligentias esse probat ea potissimum ratione quae sumitur ex motu caelorum, cum enim certum sit caelestia corpora moveri, nec tamen moveantur a seipsis, consequens est moveantur ab intelligentiis assistentibus, quas nos angelos vocamus.
Tertia ratio petitur ab energumenis, id est, obsessis hominibus, quos videmus interdum ea facere aut dicere, quae nullo modo possent nisi commoverentur, & agerentur a superiori aliqua substantia intellectuali, velut cum peregrina & inaudita lingua loquuntur, cum quaedam hominum ignotorum secreta aperiunt, cum ea narrant quae locis remotissimis geruntur. Haec enim vim humanam superant, nisi moveatur a mente superiori, id est, angelo bono, vel malo.
Postremo non solum Aristoteles, verum etiam Platonici & Stoici, & alii nonnulli gentiles philosophi sola instructi ratione naturali, substantias quasdam intellectuales agnoverunt, licet diversis eas appellarint nominibus. Nam Plato duplex genus posuit, alios inferiores, quos daemones vocabat, alios superiores, quos Deos. Unde & Apuleius de Deo Socratis librum inscripsit. Quidam vero genios, plerique intelligentias in universum eos nuncupaverunt.
Verum probationes istae ex ratione sumptae, etsi bonae sint, in quantum probabile faciunt angelos esse, non tamen videntur esse demonstrativae: Neque sane necesse est ut ratione naturali demonstretur angelos esse, sicut superiori lib. demonstratum est Deum esse. Deus enim prima & universalis omnium causa est, quae ex omni effectu evidenter & necessario colligitur, non sic angeli. Constat etiam angelos a Deo creatos esse libere; ita ut potuerit eos non creare: ac nihilominus totum hoc universum sine illis administrare & regere, caelos movere, hominibus providere potuisset haud dubie, si ita visum eifuisset. Unde satis apparet ex his nullam peti posse demonstrationem existentiae angelorum. Quamvis enim plurima in universo fiant per angelos, quoniam tamen ab iis ut causis, res & motus earum non necessario dependent, sicut a Deo (potest enim Deus omnia illa facere sine angelis) hinc non necessaria est angelicae existentiae ex hujusmodi effectis demonstratio. Quod autem rationes allatae non sint demonstrativae, facile ostenditur. Nam ad rationem sancti Thomae responderi posset, non fuisse necesse ut universum conderetur a Deo in ea perfectione, in qua de facto conditum est. Deinde si non essent angeli, non tamen deesset universo intellectualis creatura. Nam ipse homo secundum animam talis est. Veruntamen non est negandum, posita ea perfectione universi, quae complecteretur omnes gradus entitatis, ut loquuntur, demonstrative consequi ac doceri angelos esse.
Nec obstat quod objicitur de anima rationali. Nam gradus entitatis quos universi perfectio requirere dicitur, sunt naturae quaedam totales, quae singulae proprium habent locum in ordinatione partium universi, quales sunt angeli, non autem anima rationalis, quae tantum est pars hominis.
Philosophi quoque ratio non est necessaria, non ob id solum, quia respondere quispiam posset, caelos esse animatos, & proinde ab interno principio moveri, (qua de re quid sit sentiendum alibi dicetur) sed maxime quia valde controversum est, utrum caelum a forma sua qualicunque quam habet, moveatur, an non. Nam si ab ea movetur, quod non leves rationes ostendere videntur, jam corruit argumentatio Aristotelis, qua ex motu caelorum fundat suam de assistentibus intelligentiis doctrinam. Quin etsi non moveatur a sua forma, posset tamen aliquis tergiversari, & dicere caelum tanquam primum corpus moveri immediate a Deo.
Ad rationem de energumenis diceret forte aliquis ea quae supra facultatem humanam ab aliis fiunt, non per angelos fieri, sed per Deum.
At contra dices, saepe fieri ab illis mala, velut cum blasphemant, & rident res divinas, aut turpia loquuntur, quae a Deo esse non possunt, & ita saltem necessaria ratione colligi angelos malos esse. Sed facile respondetur haec non superare facultatem humanam, multa enim talia fiunt ab hominibus non obsessis. Itaque videtur dicendum totam hanc rationem niti experientia particulari per sensum, ex qua cognoscuntur quidem angeli boni, vel mali, quatenus in assumptis, vel obsessis corporibus se per ) argumenta quaedam manifestant. Quae an vim demonstrationis, id est, infallibilis probationis habeant, disputari potest.
Sed tamen ex dictis satis apparet praeveniendo hujusmodi particulares experientias, quae potius sunt instar revelationum quas de se illi spiritus faciunt, non esse demonstrabile, sed tantum credibile angelos esse, neque enim ex sola contemplatione mundi, & partium ejus necessaria ratione videtur posse probari. Gentiles autem philosophi ponentes substantias intellectuales separatas, non certam ac necessariam habuerunt ejus rei demonstrationem, sed rationes secuti sunt probabiles, ut de Aristotele jam diximus, licet forte eas loco demonstrationis haberent, quod in aliis quoque rebus interdum contingit.
On this page