Capitulum 3
Capitulum 3
Quando facta sit angelica creatura
DE tempore creationis angelorum imprimis certa fide tenendum est, eos aliquando creatos esse, suaeque durationis aliquod habuisse initium. Docetur hoc iisdem fere testimoniis sci ipturae, quibus id supra generaliter de mundo ostensum est. Peculiariter autem de angelis convincit hoc ipsum Apostoli sententia, qua de filio Dei sic loquitur Coloss. 1. In ipso condita sunt universa in caelis & in terra, visibilia & invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Omnia per ipsum, & in ipso creata sunt, & ipse est ante omnes.
Quoniam autem Moyses Genesim mundi describens de angelorum creatione prorsus non meminit, idque eam ob causam, ut testatur Joan. Chrysostomus homil. 2. in Genes. & sermon. de jejuniis tom. 1. & sanctus Augustinus lib. 12. Confess. cap. 17. & S. Thomas opusc. 15. de angelis cap17. quod scriberet rudi & carnali populo, nec secretioris illius doctrinae capaci, cumque nec alibi quicquam in scripturis hac de re clare expressum habeamus, hinc factum ut de tempore creationis angelorum diversae doctorum extiterint opiniones.
Sunt enim non pauci qui eos existiment ante conditum mundum corporeum, aut multo, aut nonnullo tempore extitisse. Qua in opinione Graeci maxime fuisse reperiuntur, ut Origenes in libris periarchon, ac potissimum lib. 3. cap. 3. nec non homil. 1. in Genesim, & homil. 4. in Isa. Basilius hom. 1. & 2. hexa. Gregor. Nazianz. oratione in Christi nativitatem Joan. Chrysostomus lib. 1. de providentia Dei sub initium, Joannes Damascenus lib. 2. de fide orth. c. 3. ubi proposita hac quaestione, & allegata Gregorii Nazianzeni sententia dicentis, quod ante omnem aliam creaturam angeli factifuerint, eidem se quoque assentiri declarat addita hac ratione. Nam parfuit, inquit, intellectualem substantiam primum omnium creari, postea sensibilem, ac deinde hominem ex utraque compositum.
Inter Latinos autem, similiter opinati sunt Hilarius lib. 12. da trinitate, post medium libri, & in libello contra Auxentium non procul a fine. Ambrosius lib. 1. hexa. cap. 5. Basilium secutus, & praefatione in primum psalmum. Hieronymus in Tit. 1. verbis a Magistro recitatis. Isidorus lib. 1. de summo bono cap. 12. Joannes Cassianus coll. 8. cap. 7. ubi affirmat neminem fidclium dubitare, quin ante conditionem hujus visibilis creaturae, spirituales, caelestesque virtutes Deus fecerit. Hugo quoque Victorinus super 2. Tim. q. 3 & lib. 1. de Sacramentis parte prima cap. 3. in hanc sententiam manifeste propendet. Allegatur etiam Augustinus lib. de ecclesiae dogmatibus c. 10. dicens angelos & omnes caelestes virtutes factas esse ante visibilem hunc mundum, ut non esset otiosa Dei bonitas, sed haberet in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet. Quod ipsum significat etiam de materia se sentire. Ac rursum lib. 65. quaest. 21. dicens primo die spiritualem, id est, angelicam naturam factam esse, & deinde hoc caelum quod oculis cernimus. Verum constat hos libros non esse Augustini, sed priorem quidem Gennadii presbyteri Massiliensis, posteriorem vero incerti authoris. Eadem opinio est ejus authoris qui scripsit opus qui veteris & novi testamenti. Dicens enim q 2. mundum factum esse propter praesumptionem diaboli, plane sentire se significat diabolum ante mundum conditum fuisse & peccasse.
Sunt autem nonnulli qui angelos creatos asserunt post conditum mundum visibilem. Quae opinio Philonis esse dicitur, in historia sacra narrantis illud ex 1. lib. Reg. de Saule arreptitio, & Davide cytharam pulsante. Quo loco Davidem introducit daemonum superbiam increpantem, iisque objicientem, quod sciret eos creatos post caelum & terram. Idem sensit Eucherius super Gen. 1. scribens: Si primo omnium factum est caelum & terra, angeli postmodum facti sunt, &c. Huc etiam adducunt locum modo citatum ex libro de ecclesiasticis dogmatibus. Nam ibi dicitur angelos esse factos quando adhuc tenebrae aquam, & aqua terram occultabat. Sed ex sequentibus satis liquet authorem non aliud velle, quam materiam esse angelis antiquiorem, ipsos vero angelos mundo visibili, uti dictum est.
Porro tertia sententia inter has duas media procedit, quae nec ante, nec post, sed simul cum mundo visibili invisibilem, id est, angelicam creaturam factam esse tradit, ita docent inter Latinos Gregorius Roman. lib. 28. moral. cap. 7. & 14. & lib. 32. cap. 10. Cassiodorus & Beda super Gen. 1. Magister sen tentiarum in textu. Hugo c. 5. annotationum super Genesim. Qui etiam super Rom. 16. & 2. Tim. quamvis diversam sententiam magis probare videatur, ut supra diximus, fatetur tamen fere omnes aliter sentire. Magistrum. vero omnes posteriores Theologi secuti sunt, maxime propter authoritatem magni Concilii Lateranensis in quo scribitur cap. 1. Deum omnipotenti sua virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidisse creaturam spiritualem & corporalem, angelicam videlicet & mundanam.
Inter Graecos autem Epiphanius in haeresi Pauli Samosateni quae est 65. & Theodoretus qu. 3. super Gen. & author quaestionum ad Antiochum quaest. 3. apud Athanasium, hanc sententiam diserte astruunt. Ex quo patet non posse universaliter intelligi quod S Thomas dicit 1. quaest. 61. art. 3. ad 1. omnes doctores Graecos concorditer sentire quod angeli sunt ante mundum corporeum creati.
Etsi vero Augustinus alicubi dubitanter de hac controversia loquitur, permittens ut quisque quod velit opinetur, ut lib. 11. de civitate cap. 32. & lib. 12. capit. 15. eam tamen sententiam quae angelos simul cum mundo visibili conditos docet, magis sibi placere, cum ibidem, tum aliis quibusdam locis aperte significavit, ut libro undecimo de civitate capit. sexto & nono & lib. 12. confess. cap. 13. Quare omnino cum assertoribus hujus sententiae connumerandus est. Neque huic obstare potest quod libro 12. confess. capite 15. dicit, angelicam substantiam antecedere creaturam temporis. Nam idem etiam dicit de materia corporum informi capite tertio & sequentibus ejusdem libri. Sensus autem est, angelicam creaturam, & materiam corporum informem ordine quodam praecessisse tempus & vicissitudinem rerum jam formatarum, ipsasque res formatas. Utrum autem praecesserint ordine naturae tantum, an etiam temporis, ex Augustini sententia non prorsus liquet. Ac de ea re tractabitur ex professo ad distinctionem duodecimam hujus libri. Illud constat Augustinum non asscrere quod spiritualis creatura praecesserit creationem materiae corporalis.
His subjungi potest quorundam sententia nihil certi eligentium de tempore creationis angelorum, eo quod rem esse putent nusquam in scripturis proditam, & proinde a nostra cogitatione remotam nec a nobis scrutandam. Sic sentire videtur aut hor libri de incarnatione verbi, cap. 6. inter opera Augustini tomo quarto, & Prudentius in apotheosi cap. de natura animae. Quin & Ambrosius alicubi sic loquitur ut libro de sacramento incarnationis Dominicae cap. 3. dicit enim se angelorum principium invenire non posse, tametsi principium eos habere non dubitet.
Quod si vero scripturas sacras consulamus, quamvis in iis expressam temporis quo creati sunt angeli, mentionem non habeamus, reperietur tamen unde prima & secunda opiniones destruantur. Quo fiet necessario consequens ut statuatur ter¬
Primae opinioni adversatur exordium Gen. secundum litteram acceptum quo dictum est: In principio creavit Deus caelum & terram, & illud Psalmi 101. Initio tu Domine terram fundasti, hinc enim sequitur nihil ante caelum & terram creatum esse, & proinde nec angelos. Hac scriptura tanquam evidenti utitur Rupertus ad hujus sententiae interpretationem lib. 1. de vict. v. Dei cap. 28.
Alius locus est Exod. 20. ubi sic dicitur: Sex diebus fecit Deus caelum & terram, & omnia quae in eis sunt, haec enim clausula, omnia quae in eis sunt, more scripturae etiam angelos comprehendit. Nam Psi 148. angeli his annumerantur quae in caelis sunt. ubi & generaliter de opere creationis subditur, Ipse dixit & facta sunt, & Psal. 103. iidem annumerantur operibus sex dierum. Alibi quoque passim ut Matth. 18. Luc. 15. &c. angeli in caelis esse dicuntur.
Nec parum urget locus Proverb. 8. ubi sapientia Dei volens ostendere se omni creatura priorem esse, dicit se fuisse antequam terra fieret & caelum. Quae probatio firma non est, si quid creatum fuit ante caelum & terram.
Quod autem angeli non sint facti post caelum, quae crat secunda opinio, Dominus indicat Job. 38. dicens tunc angelos ipsum laudasse quando terram fundabat.
Hoc & ratio suadet: Si enim facti essent post caelum & terram; igitur pro eo tempore quo nondum erat angelica creatura, non fuisset Deus in creatura sua glorificatus, quippe nulla existente creatura quae eum glorificaret: Atqui Deus omnia creavit ad gloriam suam; ergo statim initio glorificari voluit in creatura, fuit igitur ab initio creatura quae Deum glorificaret. Juxta id quod ex Job jam allegatum est. Idem videtur monstrari ex cantico Ecclesiae. Gloria Patri & Filio, & Spiritui sancto. Sicut erat in principio, scilicet, creaturae: hinc enim sequitur ab nitio quo facta est creatura, fuisse Deum a creatura glorificatum, quae non fuit alia quam angelica. Nec tamen voluit Deus hujusmodi creaturam producere ante mundum corporeum, ut videlicet ea non tantum in se, sed etiam in aliis creaturis Deum jam inde ab initio glorificare posset.
Cum igitur angeli secundum scripturam nec ante nec post corporeum mundum creati sint, consequens fit ex ejusdem scripturae authoritate simul cum eo creatos fuisse. Ad hoc autem proferunt quidam pro expresso scripturae testimonio illud Ecclesiastici 18. Qui vivit in aeternum creavit omnia simul. Nam inquiunt post primum diem proprie nihil creatum est, id est, ex nihilo factum, sed cuncta e materia primo die creata; sicque vere dici posse creationem omnium spirituum & corporum simul, id est uno instanti factam esse. Sed verum hujus scripturae intellectum aperiemus infra ad distinct. 12. Caeterum optima ratione probat hanc sententiam S. Thomas loco superius citato, quae talis est: Angeli per se non constituunt aliquod universum, sed hujus universi pars quaedam sunt, simul cum creatura corporea tanquam comparte universum constituentes: Atqui nulla pars perfecta est a suo toto separata: Ergo non sunt creati angeli ante creaturam corpoream, sed simul cum ea. Nam si post eam creati fuissent, idem incommodum sequeretur ex parte creaturae corporeae.
Si dicas post primum diem multas partes universo accessisse, respondetur, omnes eas jam primo die secundum materiam & principaliores universi partes extitisse. Haec ratio opponenda est ei quam pro prima opinione Joan. Damascenum adferre diximus. Magis enim conveniens fuit ut universum secundum partes principales completum crearetur, quam ut una pars aliam tempore antecederet.
Argumentum vero Eucherii pro secunda opinione facile solvitur; nam caelum & terra in principio, id est, primo omnium facta dicuntur, non quia ante caetera omnia, sed quia nihil ante ipsa, hoc est, quod dici solet, non affirmative, sed negative superlativum exponendum esse. Quod patet ex versiculo Psal. 101. in quo sola terra nominatur, quem si affirmative exponas, sequetur terram caelo priorem esse. Idem responderi posset ad illud Ecclesiastici 1. Prior omnium cre ata est sapientia. Quam quidam intelligunt angelicam naturam, hinc volentes ostendere angelos ante mundum corporeum factos esse. Sed melius respondetur Ecclesiasticum loqui de sapientia aeterna, quam dicit omnium primam crea¬ tam esse, id est, genitam ex patre. Patet enim hi sensus ex circumstantiis.
Quod autem ad Patrum tam Graecorum quam Latinorum sententias in contrarium adductas attinet, non aliud respondemus quam mirandum non esse si in re nondum satis excussa secus aliquid senserint, quam veritas se haberet. Unde & nonnullos ut Ambrosium & Hugonem velut in re dubia varie locutos videmus. Hieronymum excusat Magister quod non ita sentiendo sed aliorum opinionem referendo, ut saepe solet in commentariis, taliter locutus fuerit, sic enim ipse se excusat de aliis nonnullis in apol. cont. Ruff. Quae excusatio probabilis foret si alius quispiam apud Hieron. locus exstaret in quo suam ipsius in contrarium sententiam declararet. Quare potius fatendum est Hieronymum Graecis, quorum diligens lector erat, ac nominatim Grego rio Nazianz. praeceptori suo consensisse.
On this page