Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

An fidei sit angelos simul cum mundo corporeo creatos esse

§. 4. An fidei sit angelos simul cum mundo corporeo creatos esse.

DUbium ex dictis oritur, an quod verum esse Dostendimus, angelos simul cum mundo corporeo esse creatos, etiam fide tenendum sit. Et quidem id omnino apparet ex decreto Lateran. quo veritatem hanc astrui diximus. Nam decreti hoc initium est: Firmiter credimus & simpliciter confitemur. Pro confirmatione facit quod in toto illo decreto etsi prolixo, nihil habeatur praeterea quod non certitudine fidei tenendum esse constet. Adde quod ex scripturis evidenter ostensum videtur, ante caelum & terram nihil esse creatum.

In hac sententia sunt Gregor. Ariminensis scribens in hanc distinct. Ferrariensis sup. lib. 2. cont. gent. cap. 83. Melchior Canus lib. 7. locorum Theolog. cap. 3. & lib. 12. cap. 10. & nonnulli alii.

Pars autem negans his nititur argumentis.

Primo, quia Patres fere pari numero diversa sentiunt, ut ex supra dictis patet: Quare una pars prae altera non est dicenda ut fidei contraria.

Secundo, quia nemo eorum qui sententiam hanc quam veram probavimus, tenent, affirmavit eam ut fide tenendam.

Tertio, quin potius quidam eorum diserte negarunt esse fidei, ut Aug. Theod. Hugo. Mag. locis prae allegatis ac censent cuique relinqui liberam utrumlibet opinandi facultatem

Quarto, sanctus Thomas qui Lateranensi decreto fuit posterior, loco supra citato respondens ad quaestionem, dicit, cum circa eam duplex inveniatur sanctorum Doctorum sententia, illam videri probabiliorem quae ponit angelos simul cum creatura corporali creatos esse. Contrarium autem negat reputandum erroneum. Et in respons. ad tertium docet quomodo scriptura Gen. 1. secundum diversam opinionem possit exponi. Idem scribens in hanc distinct aperte dicit alteri sententiae non esse praejudicandum, quia, inquit, non est determinatum nec fide expressum. Sed neque S. Bonaventura qui sancto Thomae contemporaneus fuit, eandem tractans quaestionem super hac distinct. meminit erroris in fide, sed tantum opinionis. Quibus rationibus moti Caietanus & Dominicus Bannes in 1. part. summae sancti Thomae, & Sixtus Senensis lib. 5. bibliot. sanctae annotat. 5. & alii nonnulli sentiunt hanc quaestionem non pertinere ad fidem; licet non putent ab ea parte recedendum quae communiter a Theologis tenetur. Neque eos admodum movent scripturae in illam partem allatae, quasi ex eis doceatur rem esse fidei. Nam ut ex sancto Thoma jam indicatum est, & ad distictionem superiorem plenius dictum, scriptura Genes. 1. salva fide varias re¬ cipit expositiones. Quod etiam August. docet lib. 12. P confess. per aliquot capita. Locum autem Exod. 20. & similes dicunt exponi posse de omnibus rebus corporalibus, scilicet iis quarum creatio describitur in exordio Genesis.

Ad id vero quod ex Lateranensi concilio affertur, quidam respondent ea dictione, simul non esse significatum idem instans creationis utriusque substantiae, sed idem tempus suam quandam habens latitudinem, quomodo quae eodem die, & interdum quae eodem anno fiunt, simul facta dicuntur. Quam responsionem confirmant ex eo, quia patres illius concilii non laborarunt de instanti creationis angelorum, comparatione creationis mundi corporei; sed curae illis fuit excludere errorem Origenis qui multis seculis ante mundum hunc conditum angelos & animas extitisse, quibus peccantibus ex occasione factum hunc mundum corporeum, ut illi per corpora vel in corporibus punirentur, dogmatizavit.

Verum aliis haec responsio non satisfacit, tum quia addit concilium, ab initio temporis, nimirum significans initium temporis fuisse unum atque idem imitium existentiae spiritualis & corporalis creaturae: tum vero quia subjungit humanam creaturam, deinde, id est, interposito aliquo tempore factam esseUnde colliguntur juxta mentem concilii, haec duo opponi, simul fieri, quod tribuit angelis & mundo, & deinde fieri, quod respectu mundi & angelorum tribuit homini.

Aliam itaque responsionem adfert Cajetanus, quam & probant Sixus & Bannesius, ea est, mentem concilii non fuisse ut hanc sententiam definiret, licet eam ut longe probabiliorem receperit, & decreto suo inseruerit; sed ut Origenis errorem damnaret ac similium qui posuerunt solas spirituales creaturas per se productas a Deo, corporales autem postmodum productas propter demerita spiritualium. Quae explicatio mentis concilii est apud S. Thomam opusc. 23. Unde, inquit, Cajetanus cum dupliciter teneatur angelos productos esse ante corpora, scilicet vel secundum errorem jam dictum, vel simpliciter & absolute quod ex Dei voluntate angeli praecesserint mundum visibilem, decretalis illa quam vis secundum verba utramque positionem destruat; contra primam tamen tanquam contra haeresim interpretanda est; ad secundam vero tanquam ad minus probabilem applicari potest. Et ratio hujus glossa est, quia determinationes istae non nisi contra aliquos errores fieri consueverunt. Haec ille non improbabiliter.

Si cui tamen altera placet sententia & verbis decreti, ut sonant, putet firmiter inhaerendum; respondere poterit quaestionem superioribus seculis diu controversam & dubiam potuisse tandem ecclesiae decreto definiri ex scripturis diligentius examinatis, in quarum vera intelligentia Christi Ecclesiam quotidie. proficere non est dubitandum. Utrumlibet autem dicatur, omnino verisimile est sanctum Thomam & sanctum Bonaventuram quamvis concilio Lateran. posteriores, decreti illius dum hanc quaest. tractarent, non fuisse memores. Nam alioqui mentionem aliquam ejus fecissent, nec de sententia contraria, tanquam de libera opinione fuissent locuti; quando quidem & hi qui etiam nunc fidei quaestionem hanc esse negant, tamen propter verba d creti, saltem alicujus temeritatis notant dictam opinionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4