Capitulum 5
Capitulum 5
Quo in loco creati angeli
DE loco creationis angelorum etsi nihil in scriDituris expressum habemus; communis tamen est doctorum sententia, creatos esse in caelo, quod beatorum sedes est, & empyreum a Theologis vo¬ catur. Rationes vero hujus doctrinae afferuntur.
Prima, quia creatura spiritualis ita est pars universi, ut ad alteram partem, id est, creaturam corpora lem habeat ordinem quemdam, quatenus ei praesidet, eamque administrat. Quare conveniens fuit illam creari in supremo corpore scilicet tanquam toti naturae corporeae praesidentem. Haec ratio est apud S. Thomam 1. part. quaest. 61. art. 4.
Secunda, quia natura angelica inter creaturas summa est, cui proinde nisi peccando mereretur de jici, summus in universo debebatur locus.
Tertia, quia sicut homo, cujus habitatio in terra futura erat, in terra creatus est: ita consentaneum fuit, angelos quibus non aliud habitaculum quam caelum destinatum fuit, in caelo creari.
Quidam etiam hac utuntur probatione, quia diabolus cum angelis suis caelo dejectus, ac de caelo cecidisse legitur dicente Domino Luc. 10. Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem, & Propheta Isa. 14. Quomodo ae calo cecidisti Lucifer? & August. libro 11. de Civitate, capit. 33. affirmante damones de caelis caelorum, id est, de summo caelo fuisse dejectos in hoc caelum aereum. Sed hoc argumentum non satis firmum esse probat ejectio primi hominis e paradiso, in quo tamen creatus non fuerat. Ac cedit quoque quod Basilius in homil. quod Deus non est author malorum, caeli nomine in verbis Christi Luc. 10. non beatorum intelligit habitaculum, sed superiorem ac priorem aeris regionem: quo in loco ut Augustinus testatur lib. 3. de Gen. ad litter. cap. 10. nonnulli ecclesiastici scriptores putaverunt daemones fuisse ante transgressionem, sed sic ut eos distinguant ac diversos faciant ab angelis caelestibus vel supercaelestibus, quorum nullos putant cecidisse. Quid vero Patres de loco creationis angelorum senserint non adeo liquet, quod vix quicquam hac de re aperte scriptum reliquerint. Apud Epiphanium in haeresi Origenistarum recitantur ) verba Methodii Martyris, quibus caelum tribuit locum creationi angelorum, ita tamen ut caelum ip sum in suas dividat portiones, quas singulas, singulis angelorum ordinibus attribuere videtur.
Expressior est V. Bedae sententia scribentis in Genes. 1. ubi supremum caelum a mundi volubilitate secretum, mox ut creatum fuit; sanctis angelis repletum fuisse dicit.
Hanc sententiam Straboni Magister in textu asscribit eandemque suo calculo approbat. Leguntur autem ea verba in glossa ordinar. super illud Genesis, In principio creavit, &c.
Caeterum illud huic doctrinae non parum addit probabilitatis, quod neque ratio postulet ullum alium locum designari aptiorem creationi angelorum, neque ulla patrum in contrarium exstet authoritas.
Existimant autem neoterici quidam satis probabiliter dici posse non omnes angelos fuisse creatos in caelo empyreo, sed eos qui deputatisunt motioni orbium caelestium, creatos fuisse unumquemque in illo orbe, cujus motioni deputabatur. Eos quoque qui praefecti sunt gubernationi naturae elementaris, creatos fuisse in ipsa elementari natura.
Sed haec opinio necessario supponit orbes caelestes ab ipso statim exordio creaturae fuisse distinctos.
Obiter autem circa praesentem quaestionem, ne quis fallatur, notandum angelos hic non dici creatos in caelo tanquam in loco, vel habitaculo praeparato, sicut homo creatus est in terra jam prius existente, sicut & caetera animalia in suis quaeque locis; jam enim ex superioribus patet spiritualem & corporalem naturam simul creatam esse. Sed significatur angelos ut primum creati sunt, non fuisse sine loco, quomodo utique fuissent si ante caelum & terram creati essent, sed eos simul cum loco, id est, corpore in quo ab initio essent, creatos fuisse.
On this page