Capitulum 6
Capitulum 6
Objectiones diluuntur
SOlet adversus praedicta moveri objectio ex verbis Isa. 14. ubi ex persona angeli peccantis dicitur: In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum. Si enim in supremo caelo jam erat scilicet ipsa creatione ibi constitutus: quomodo paulo post in caelum & super astra ascendere voluit? Quandam hujus argumenti solutionem indicat Hier. in commentariis super Isa. cap. 6. Quaerens enim quomodo diabolus adhuc in caelo positus, dicat: Ascendam in caelum, ita respondet: Sed quia legimus, Caelum caeli Domino, cum esset in caelo, id est, firmamento, in caelum ubi solium Domini est, cupiebat ascendere, quibus verbis significare videtur in caelo firmamenti creatum fuisse diabolum, tametsi non exprimat quid firmamenti nomine intelligat. Haec autem responsio contraria est superiori sententiae, qua dictum est angelos in supremo caelo creatos esse. Itaque difficultatem magis auget, quam tollit. Cui praeterea accedit quod eodem loco apud prophetam dicit idem angelus praevaricator: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo; cum enim constet nubes longe infra caelum sydereum consistere, consequens hinc apparet angelos ne quidem in caelo, quod firmamenti nomine solet appellari, sed in caelo isto aereo & terris proximo in quo nubes concrescunt, conditos esse. Verum hoc satis refellitur ex eo quod in aerem hunc crassum & caliginosum angeli apostatae dejecti fuerunt ut in carcerem, sibi usque ad diem judicii deputatum, idque juxta Patrum ex scripturis celebrem opinionem, ut infra docebitur ad dist. 6. Si enim in aerem ut carcerem missi sunt, non ergo in aere creati sunt. Quocirca ad locum Isaiae respondendum est, verba prophetae secundum literam pertinere ad regem Babylonis, cui propter insignem ipsius superbiam attribuitur hujusmodi sermo hyperbolycus, ut dicere fingatur: In caelum ascendam, &c. Quomodo & de impio rege Antiocho scribitur 2. Mach. 9. quod prae superbia sibi videbatur fluctibus maris imperare & montium altitudines in statera appendere, & sydera caeli contingere; Quomodo etiam Ezech. 28. rex Tyri introducitur dicens, se Deum esse & in cathedra Dei sedere, aliaque ejusmodi. Quoniam autem sicut rex Tyri ita & rex Babylonis diaboli figuram gessit, explicandum hic restat; quomodo saltem sensu mystico jactaverit, se in caelum ascensurum qui in caelo erat. Magister in fine hujus dist. respondet caelum ad quod ascendere voluit diabolus, intelligit Dei celsitudinem cui parificari volebat. Similiter S. Thomas in solutione tertii respondet intelligi non corporeum aliquod caelum, sed caelum sanctae Trinitatis in quod ascendere voluit angelus peccans, dum voluit aliquo modo Deo aequiparari: Qui sensus probabilis est. Nam statim velut expositionis loco subjungitur. Et ero similis altissimo. Atque hunc sensum innuunt August. lib. 14. de civit. c. 13. & Ambr. epist. 84. Potest autem etiam caeli nomine spiritualiter intelligi Ecclesia supra quam diabolus sibi principatum ausus est polliceri. Qui tamen sicut primum e caelo empyreo dejectus, ita postmodum ex hominum cordibus in quibus per peccatum regnabat, ejectus fuit, sicut ex iis ecclesiam sibi Deus elegerit contra quam nunquam praevaliturae sint inferorum portae. Juxta quam expositionem similis erit hic prophetae locus cum eo qui est Apoc. 12. ubi non prima diaboli & angelorum ejus ruina, ut quibusdam videtur, sed haec secunda quam diximus electio ejus & profligatio describitur.
Altera difficultas hic movetur a quaerentibus quomodo angeli dicantur creati in caelo corporeo cum angelica substantia, utpote incorporea, secundum suum esse a corpore minime dependeat, ac pro inde nec secundum fieri; potuisset enim Deus angelos ante mundum corporeum creasse, sicut multi opinati fuerunt etiam factum esse.
Respondet sanctus Thomas in sol. primi, factos esse angelos in loco corporeo, non quasi dependentes a corpore secundum esse vel fieri, sed ad ostendendum ordinem eorum ad naturam corpoream, & quod sua virtute corporea contingunt. Verum haec responsio difficultatem non evacuat. Manet enim quaestio quomodo ab initio sui esse, dicantur fuisse in loco, ac nominatim in caelo empyreo, si secundum virtutem eam qua ordinem habent ad naturam corpoream, nihil in rem corpoream, videlicet in caelum ipsum empyreum, operabantur. Et eadem quaestio est de angelis usque nunc in caelo manentibus, & perpetuo mansuris. Augetur autem quaestio dum ad animas extenditur beatorum, quibus ne quidem hujusmodi virtus qua caelum contingunt, tribui posse videtur, ut ea ratione in caelo esse dicantur, cum naturaliter virtutem non habeant nisi ad informandum & regendum corpus cui naturaliter uniuntur.
Quidam responderunt angelos esse in caelo empyreo tanquam in loco, quia caelum illud sua praesentia exornant, eademque ratione in eo creatos esse, quia ab initio suae creationis illud sua praesentia exornarunt. Sed hoc non recte dicitur: Prius enim explicandum est, qua ratione localiter praesentes sint caelo, quod quidem nunc quaeritur, quam respondeatur quod praesentia sua caelum exornant. Alii proinde respondent angelos in caelo empyreo creatos fuisse, quia per essentiam seu substantialem praesentiam, ibi ab initio fuerunt, sine respectu ad virtutem operandi, vel ipsam operationem. Quae opinio maxime videtur congruere communi conceptioni hominum, prius imaginantium aliquid esse praesens alicui rei quam quod circa eam operetur.
Alii vero dicunt angelos in primo caelo esse & creatos fuisse; quia ut supra dictum est ordinem habent naturalem ad corpoream naturam, in qua excellit primum caelum, ut sic intelligatur praesentia ordinis.
Alii dicunt angelos ibi ab initio fuisse per applicationem virtutis operativae ad illud corpus, licet nunquam in ipsum actu operentur.
Rursum alii fatentur angelos ibi fuisse ab initio per operationem aliquam tametsi nobis incognitam. Sic respondet Cajetanus in 1. part. quaest. 52. art. 1. qui tamen & aliam adfert responsionem, scilicet quod angeli dicantur esse in caelo empyreo metaphorice, quia sunt in gloria ad quam significatum est caelum empyreum. Cujus signum esse putat quod ut Magister adducit in textu, caelum illud plenum est angelis, quod non potest nisi metaphorice intelligi.
Sed huic responsioni repugnat quod angeli non sunt creati in gloria. Unde hoc sensu dici non possunt creati in caelo empyreo. Nec tantum dicit Magister supremum caelum plenum esse angelis, sed mox ut creatum fuit, sanctis angelis repletum fuisse. Quare si in his verbis est metapnora, non debet ea exponide gloria, quam ab initio angeli non habuerunt, sed alio modo. Caeterum quia quaestionis hujus solutio pendet ex alia, qua quaeritur quomodo sint angeli in loco, ideo ejus tractationem hic subjungamus.
On this page