Capitulum 7
Capitulum 7
Quomodo Angeli sint in loco
NOn esse eundem modum existendi in loco, qui competat corporibus, & qui substantiis incorporeis ut angelis & animabus separatis; manifestum est & indubitatum. Nam corpora sunt in loco ratione quantitatis dimensivae, per cujus contactum ap plicantur loco. Unde & circumscriptive in loco esse dicuntur, hoc autem angelis non posse convenire certum est; quia ut hic supponitur, incorporei sunt, & proinde quantitatis expertes.
Quaeritur ergo qua ratione dicendum fit eos esse in loco, & quidem inter omnes convenit, eos esse in loco definitive, id est, ita esse alicubi, ut non sint ubique, saltem eo modo quo Deus ubique; quod addo propter Durandum qui concedit aliquo sensu angelos ubique esse; sed quis sit modus quo definitive sint in loco, in quaestionem venit.
Scotus & Gabriel in hanc distinct. scribentes, quos & alii nonnulli sequuntur, opinati sunt angelos esse in loco per suam essentiam, sive ut aiunt per praesentiam substantialem, non habito respectu ad operationem, vel operandi principium. Quam opinionem praeter rationem superius indicatam quae ex communi conceptione hominum sumitur, varie probant.
Primo, quia operari praesupponit esse, ergo operari in loco praesupponit esse in loco. Prius ergo per essentiam, quam per operationem angelus est in loco. Et eadem ratio est de virtute operandi. Nam haec quoque praesupponit essentiam.
Secundo, quia si angelus est in loco ratione operationis cum operatio recipiatur in patiente, & proinde sit commensurata loco patientis, sequetur etiam angelum eidem loco commensurari. Unde consequens erit esse in loco circumscriptive.
Tertio, Si angelus non est in loco per essentiam sed tantum per operationem; ergo angelus ab operatione quiescens, nullo erit in loco; & sic nusquam erit; similiter & anima separata.
Quarto, Angeli & animae sunt in caelo nihil tamen circa illud operantes; ergo non aliter ibi sunt quam per essentiam
Quinto, Si Deus ab aliquo corpore existente in loco tolleret quantitatem, maneret illud corpus in eodem loco; ergo ibi est per essentiam; sic ergo & spiritus recte ponitur per essentiam esse in loco remota omni operatione.
Refellitur haec opinio; Primo, quia substantia angeli est indifferens ad quemcunque locum; ergo si angelus ratione substantiae est in loco, erit hac ratione in omni loco.
Secundo, quia substantia angeli est indivisibilis; ergo si ratione substantiae est in loco, non erit unquam in loco divisibili, sed indivisibili tantum.
Tertio, quia si angelus ratione substantiae est in loco corporeo; ergo ratione essentiae, & praevenien, do operationem, aliquantum spatium occupat, erit ergo secundum essentiam angelus extensus, quod est manifeste falsum, cum essentia sit indivisibilis.
Quarto, quia nec corpora quibus proprie competit esse in loco, sunt in eo ratione substantiae, sed quantitatis; multo minus igitur fatendum est incorporea ratione substantiae esse in loco, sed aliud quip piam quaerendum, cujus ratione sint in loco¬
Quinto, quia Deus potuisset angelos creare ante mundum corporeum, & ita non fuissent in loco; ergo ratione substantiae non requirunt locum, seu spatium neque mundo postea creato, vel in eo aut aliqua ejus parte, vel extra ipsum ad certam distantiam illos esse necessarium fuisset. Hanc rationem bene explicat Cajetanus.
Est igitur aliorum sententia angelos non esse in loco nisi per operationem. Si enim non per essentiam sunt in loco, nihil aliud probabilius dici posse videtur, quam quod in loco sint per operationem. Per hanc enim corporalia attingunt, ea movendo atque immutando.
Veruntamen etiam hic modus improbari videtur per quaedam supra dicta. Nam si angelus nihil operetur, non per hoc incipiet esse extra mundum, uti nec angeli & animae beatae extra caelum si nihil circa ipsum operentur. Nec dubitandum est daemones & animas damnatas esse in inferno, licet in ipsum nihil agant, sed potius ab eo patiantur.
Adde quod angeli custodes & praesides hominum, & populorum, non semper operantur aliquid circa eos, quos sibi habent commissos, quibus nihilominus adesse vere dicuntur.
Quocirca alii dicunt angelos esse in loco per applicationem virtutis eorum ad operandum, sive operatio ipsa sequatur, sive non. Censent enim angelum posse per libertatem suam applicare virtutem operativam ad locum, & tamen non operari, sicut dum quis nititur trahere navem, quam tamen non trahit propter resistentiam alterius ex adverso. Quod quidem in malis angelis quorum conatus saepe frustrantur, facilius declaratur quam in bonis. Unde & satis apparet applicationem virtutis ad operandum, esse quid saltem natura prius ipsa operatione, non ergo immediate propter operationem sed propter applicationem operatione priorem angelos in loco esse volunt, & hanc existimant esse ipsius sancti Thomae sententiam part. 1. quaest. 52. art. 1. Cum enim loco quantitatis dimensivae per cujus contactum corpora sunt in loco, tribuisset angelis quantitatem virtualem, subjunxit: Per applicationem igitur virtutis angelicae ad aliquem locum qualitercunque, dicitur angelus esse in loco corporeo. Sic autem mentem S. Thomae interpretatur Cajetanus.
Porro alii sententiam sancti Thomae plenius explicari putant, si dicatur angelos in loco esse per operationem communiter dictam. Sub hac autem comprehendunt non solum actualem operationem qua res immutetur; sed etiam modo dictam applicationem virtutis, licet operatio non sequatur. Item quemlibet contactum angelicae virtutis qui se habet per modum operationis, uti sunt, praesidere, custodire, protegere, continere, defendere, quae sunt aut esse possunt sine reali mutatione ejus quod dictis modis curatur. Hanc autem esse sententiam sancti Thomae, probant primum, quia cum diceret angelum esse in loco per applicationem virtutis suae ad aliquem locum addidit, qualitercumque scilicet ad insinuandum se non intelligere applicationem virtutis per solam operationem proprie dictam, sed applicationem & operationem qualemcumque; illam quidem etsi non sequatur operatio; hanc vero licet non conjunctam cum immutatione patientis. Deinde quia in quodlib. 1. art. 4. expressius hoc ipsum declaravit nis verbis: Sicut, inquit, corpus est in loco per contactum dimensivae quantitatis, ita angelus est in loco per contactum virtutis. Si quis autem velit virtutis contactum operationem vocare, propter hoc quod operari est proprius effectus virtutis, dicatur quod angelus est in loco peoperationem, ita tamen ut per operationem non intelligatur sola motio, sed quaecumque unitio, qua sua virtute se corpori unit, praesidendo vel continendo, vel quocunque alio modo. Quibus sane verbis haud obscure sanctus Thomas exponit id quod alibi multoties dixerat, spirituales substantias in loco non esse, nisi per operationem ut in scripto super I. dist. 37. q. 2. art. 1. & q. 3. art. 1. & 3. & qui 4. art. 1. Item super 2. dist. 6. a. 3. In his enim locis ex authoris mente in quodlibetis explicata, intelligere oportet operationem generaliter dictam.
Verum praeterea notandum, quod idem doctor de potentia quaest. 3. art. ultim. dicit angelos etiamsi nihil operentur, semper tamen esse in loco propter ordinem quo creatura spiritualis praesidet corporali, & ad hoc allegat Augustinum lib. 3. de Trinitate, cap. 4. Unde quod dicit 1. quaest. 61. art. 4. sic creatas esse spirituales creaturas, ut ad creaturam corporalem aliquem ordinem habeant, & toti creaturae corporali praesideant, hoc solum ex sententia S. Thomae sufficere videtur, ut dicantur ibi esse, ubicumque est creatura corporalis, ad quam habent ordinem, & cui praesident, etiamsi cessent ab omni operatione, vel virtutis applicatione; quia dictus ordo & praesidentia, non necessario operationem aut virtutis applicationem habet conjunctam.
Ex his itaque colligitur quid secundum sententiam sancti Thomae, eamque probabiliorem ac veriorem, dicendum videatur de quaestione proposita, nempe uno quidem modo angelos esse in loco per operationem proprie dictam, qua scilicet effectum aliquem producant in corpore, sive effectus ille sit motus aut mutatio, aut forma consequens, sive sit quies motui vel mutationi opposita; velut si lapidem angelus in alto detincat, ne cadat, aut si hominem currentem sistat. Alio autem modo angelos esse in loco, per hoc, quia praesident rebus corporalibus easque custodiunt, etiamsi nihil actualiter in eis producant. Hoc modo, inquit, Cajetanus angeli cuscodientes homines, & praesidentes provincus, aut locis, dicuntur ibi esse. Non enim qui custodit aut praesidet oportet, quod semper in custodito ant subdito aliquid faciat, sed quod semper ad hoc vigilet, studeat, & vacet, & nunc impedimenta amoveat, nunc vero res commissas prowoveat, nunc eventum rei exspectet, occurrentibus provisurus, sic ille. Differunt hi duo modi secundum perfectum & imperfectum, sive ut Cajetanus loquitur, secundum completum & incompletum. Ubi enim angelus operatur aliquid circa corpus, ibi complete est praesens, incomplete autem tantum, ubi nihil operatur, sed tantum ut custos ac praesidens attendit & vacat ad operandum.
Quidam insuper putant dici posse angclos esse in loco propter ordinem quem habent ad corporalem creaturam qui ordo spectetur ex virtute movendi, etiamsi neque moveant aut operentur in ea quicquam, neque virtutem ad operandum applicent, neque omnino praefectura vel custodia sit iis commissa, juxta quam opinionem fatendum esset angelos esse ubique, id est, in omni loco corporeo, quod & Durandus fatetur. Sed hic loquendi modus etsi aliquid rationis habeat, alienus tamen est a scripturis & patribus ecclesiasticis, & proinde non temere admittendus.
Sed nunc ad argumenta primae opinionis respondendum. Ad primum respondet sanctus Thomas quod lib. 1. art. 4. nihil obstare quo minus aliquid sit prius simpliciter, quod non est prius quantum ad hoc. Corpus enim est subjectum simpliciter prius superficie, sed non quantum ad hoc, quod est colorari. Ita similiter, inquit, prius simpliciter est corpus, quam tactus, & tamen corpus est in loco per tactum dimensivae quantitatis & similiter angelus per contactum virtutis.
Ad secundum respondeo quod in hujusmodi duplex operatio intelligenda est, altera activa quae est in agente, (non enim angelus operatur sine aliqua sui mutatione qua ex non operante fit operans) altera passiva quae est in suscipiente, & utraque est in loco secundum modum suae naturae, passi va quidem circumscriptive, quia extenditur ad extensionem corporis, sicut omnes formae corporeae, activa ve¬ ro quia est in subjecto incorporeo, & proinde extensionem non habet, tantum definitive est in loco, quia sic ibi est ut non alibi, quomodo & ipse angelus in quo subjectatur, est in loco¬
Quod tertio argumento tanquam absurdum colligitur, non est absurdum, scilicet angelos nusquam, id est, nullo in loco esse, si nihil operentur saltem secundum generalem modum superius explicatum, sicut non est inconveniens ut angelus invisibilis & incoloratus dicatur, ut bene declarat sanctus Thomas in 1. dist. 37. quaest. 3. art. 1. Idemque de anima separata dicendum.
Quarti argumenti solutio patebit inferius. Ad quintum bene respondet Cajetanus ablata quantitate substantiam corpoream non mansuram in eodem loco, sed nusquam; id est, nullo in loco futuram, si nimirum fingamus simul abesse virtutem omnem activam & passivam, secundum quam ageret aut pateretur aliquid. Nam alioqui hac ratione dici posset esse in loco, etiam quantitate seclusa nimirum definitive, non circumscriptive.
Ad argumentum vero superiori capite indicatum quod ex communi hominum imaginatione sumebatur, respondendum est, imaginationi quae sensibi lia & continua non transcendit, non esse credendum, ubi de rebus incorporeis & earum locatione disputatur. Haec enim intellectu non imaginatione percipiuntur. Qua de re vide S. Thomam de potentia quaest. 3. articulo ultimo
Nunc autem ut ad caelum empyreum redeamus, sciendum est secundum e undem doctorem super hanc dist. q. 2. art. 1. caelum hoc a nobis non posse ratione investigari, quia nec motui subjacet, nec visui; sed per solam authoritatem haberi, qua discimus ipsum esse corpus quoddam supremum principaliter ordinatum ad hoc, ut sit habiratio beato)rum. Et hoc magis, inquit, propter homines quorum etiam corpora glorificabuntur quibus locus debetur, quam propter angelos qui loco non indigent. Quomodo autem cum loco non indigeant, esse dicantur in caelo, & creati in eo, explicat scribens sup. dist. 6. hujus libri art. 3. Dicendum, inquit, quod angelo secundum suam essentiam locus non debetur, sed solum quantum ad operationem, idque vel per modum congruentiae, sicut in opere contemplationis, vel per modum necessitatis sicut in his quae circa nos operantur. Operatio autem angeli secundum naturam suam cum sit intellectualis substantia, est contemplari. Unde omnes in loco contemplationi congruente, scilicet in caelo empyreo creati sunt. Operatio autem gloriae non differt ab operatione naturae eorum, nisi ut perfectum ab imperfecto; Et ideo idem locus debetur angelis conditis & gloriosis. Haec ibi. Cum quibus conferenda sunt quae scribit idem doctor super distinct. 37. libr. 1. quaest. 3. articul. 2. in haec verba: Operationi non debetur locus secundum quod exit ab essertia ejus, quae secundum se absoluta est, sed secundum objectum ad quod terminatur, & idec operationi contemplativae argeli non debetur aliquis locus corporeus, cum objectum contemplationis spirituale sit; Ideoque caelum empyreum non est de necessitate contemplationis, sed assignatur contemplationi per congruentiam, in quantum locus ille sanctificaius est ad gloriam beatorum, sicut etiam contemplationis dicitur magis esse locus ecclesia, quam forum. Unde non oportet quod quandocumque contemplatur angelus, sit in caelo empyreo. Rursus idem in quaestionibus de potentia ubi sup. ad 4. dicit angelos esse in caelo empyreo, ut in loco, qui est contemplationi congruus, non tamen de necessitate contemplationis. At in sum. 1. quaest. 61. art. 4. sentire videtur quod hac ratione creati dicantur angeli in caelo empyreo, quod toti corporeae naturae praesideant, inqua scilicet primum & summum est caelum empyreum. Deinde vero quaest. 102. art. 2. ad P primum, de eadem re sic scribit: Dicendum, inquit, quod caelum empyreum est supremum corporalium locorum, & est extra omnem mutabilitatem. Et quantum ad primum horum est locus congruus naturae angelicae, quia Deus regit creaturam corporalem per spiritua lem. Unde conveniens est quod spiritualis natura sit supra omnem corporalem constituta, sicut ei praesidens. Quantum autem ad secundum convenit statui beatitudinis qui est firmatus in summa stabilitates Sic igitur locus beatitu linis congruit angelo secundum naturam suam. Unde & ibi creatus est. Hactenus sanctus Thomas.
Ex his omnibus apparet ex mente angelici doctoris angelos dici, esse, & creatos esse in caelo empyraeo, duplici ratione. Una, quia praesident toticor poreae naturae in qua caelum primum praecellit. Altera, propter opus contemplationis, cum enim caelum empyreum, inter corpora sit praestantissimum idemque immobile, propter illud quidem maxime servit angelis inter omnia corpora ad contemplandum Deum in creaturis; propter utrumque vero, locus est aptissimus gloriae Christi & omnium hominum beatorum, proinde & angelorum quorum cum illis una est societas.
Potest & haec reddi ratio cur angeli in caelo esse dicantur, quia caelum est locus & habitaculum Dei, secundum eum modum quo scriptura loquitur; localiter enem Deus esse dicitur in rebus corporeis, quia eas virtute sua continet. Quare maxime in eo corporeo esse dicendus est, cui maximam tribuit perfectio nem. Hoc autem est supremum caelum; Atqui sancti angeli Deo semper praesentes sunt per contemplationem beatificam. Quare rectissime dicuntur esse in caelo ubi Deus est modo jam dicto.
Ex his tribus rationibus liquet angelos malos jam non esse in caelo, licet in eo creati fuerint. Tunc enim duae priores rationes locum adhuc in iis habebant.
Sunt autem daemones & animae damnatorum in inferno, non tam ut operantes aliquid, quam ut patientes; pati autem a re corporea recte comprehenditur sub operatione communiter dicta, de qua supra, simili ratione daemones alii sunt in hoc aere caliginoso, scilicet ut in carcere, quomodo Patres loquuntur: Quamvis & multa mala proprie circa nos operentur. Sed & Christi anima ad inferos descendit aliquid ibi proprie operatura, id est, liberatura animas justorum illis in locis poenaliter detentas.
Porro quidam censent angelos hac ratione dici creatos, atque esse in caelo empyreo, quia caelum illud habet aliquam actionem in haec inferiora, quam caelestem agendi virtutem dicunt ab angelis perfici. Sed parum probabiliter hoc dicitur. Manifestum est enim Patres dum angelos creatos fuisse dicunt in caelo, ibidemque modo agere, non respexisse ad hujusmodi operationem, quam angelis dirigentibus aut perficientibus caelum habere existimetur, utpote sibi incognitam; sed potius considerasse rationes supra dictas velut magis Theologicas. Quamquam nec juxta hanc rationem ostenderetur. omnes angelos in caelo creatos esse, sed eos solummodo quibus illa virtutis caelestis directio & perfectio commissa esset.
Una restat objectio ex sancto Gregorio qui homil 8. super Ezechiel. & 34. in evangel. angelos vocat spiritus circumscriptos, ex quo videri potest eos ex S. Gregorii sententia circumscriptive in loco esse. Verum facilis est responsio sanctum Gregorium non loqui de circumscriptione loci, sed naturae & potentiae; quomodo e contrario dicimus Deum esse incircumscriptum, quia natura & potentia infinitus est. Sunt igitur angeli spiritus circum scripti, quia finitam & limitatam habent naturam & virtutem tametsi & loco circumscripti dici possunt, si circumscriptum intelligas idem quod finitum, quia sic uno sunt in loco, ut non in alio, quod est definitive esse in loco.
On this page