Capitulum 1
Capitulum 1
De numero angelorum quid sentiendum
VARIAE fuerunt apud Etnicos de numero substantiarum separatarum opiniones. Nam Platonici quidem referente sancto Thoma opusc. 15. de angelis cap. 1. inter nos & summum Deum, quatuor ponebant ordines, scilicet Deorum secundorum, intellectuum separatorum, animarum caelestium, & daemonum bonorum atque malorum; tametsi postremum hunc ordinem non separabant a materia. In singulis autem ordinibus praeterquam tertio qui caelestium erat animarum, juxta numerum caelestium corporum, numerum ponebant indeterminatum: Peripatetici vero universum numerum intelligentiarum (hoc enim nomine separatas substantias vocabant) contraxerunt ad numerum orbium, seu potius motuum caelestium, nimirum singulis motibus singulas intelligentias attribuentes. Sic enim princeps eorum Aristoteles tradit lib. 12. metaph. Qui tamen alibi ut lib. 1. de caelo cap. 9. satis insinuat alias praeterea quasdam extra caelum beatas mentes se agnoscere. Vulgus autem gentilium genios maximo esse numero creddit. Nam ut refert Prudentius lib. 2. cont. Symmachum affingebant illi genios singulos singulis, non modo regnis, regionibus, civitatibus, & hominibus, verum etiam domibus, portis, thermis, stabulis, &c. Fuerunt & haeretici quidam ut super hac dist. refert S. Thomas qui unum tantum angelum posuerunt diversa sortientem vocabula secundum diversos actus.
Caeterum philosophia Christiana fidesque Catholica illud quidem quod de caelestium orbium motoribus angelis dicitur non rejiciens, ut nec pro certo recipiens, reliquas autem dictas opiniones ut a sana doctrina alienas condemnans, juxta scripturam sacram tradit angelos esse numero valde magno, & ut ita dicamus, infinito. Sic enim dicitur Job 25. de Deo, nunquid est numerus militum ejus? quasi diceretur, tam multos esse ut eorum numerus a nobis percenseri nequeat. Quomodo locum illum exponit Gregor. lib. 17. moral. cap. 9. licet alioqui ad literam videatur ibi sermo esse, non de angelis, sed de stellis tanquam Dei militibus, eo modo quo tota illa caelestium luminum multitudo vocari solet in scripturis exercitus caeli. Certius illud Danielis capit. 7. Millia millium ministrabant ei, & decies millies centena millia assistebant ei. Ubi non definitum aliquem numerum significare voluit propheta, sed ut annotavit ad eum locum Hieronym. hunc numerum posuit, quia majorem multitudinem humanus sermo explicare non potuit.
Hoc quoque significatum est 4. Reg. 6. ubi legimus puero Elizei montem apparuisse plenum equorum & curruum igneorum per quos innumerabilis exercitus angelorum significabatur de quibus dixerat Elisaeus: Plures nobiscum sunt quam cum illis. Manifestius autem hoc suis verbis ostendit Christus Matth. 26. affirmans patrem sibi posse confestim exhibere plusquam 12. legiones angelorum. Item apostolus Judas in sua epistola dicens: Ecce venit Dominus cum sanctis millibus suis, Graece myriadi¬ bus. Idem significavit apostolus Heb. 12. nos ascribens ecclesiae in qua est multorum millium angelorum frequentia. Quo loco pro multis millibus Graeca habent myriades, continet autem myrias decem millia, sed frequenter usurpatur pro multitudine innumerabili.
Huc denique pertinet quod multis scripturae locis Deus vocatur Deus Sabaoth, id est, Deus exercituum, scilicet ob assistentium sibi militum caelestium, id est, angelorum immensam numerositatem.
Notandum autem scripturam fere loqui de bonis angelis, quoties numerum eorum praedicat, ut patet ex testimoniis allatis. Et tamen etiam daemonum valde magnam esse multitudinem argumento est, quod in Evangelio unum hominem legio daemonum possedisse legitur.
Est autem haec de numerositate angelorum concors omnium patrum doctrina, ut Dionysiii lib. de caelesti Hier. cap. 9. & 14. Hier. & Gregorii locis jam allegatis. Hugonis Vict. commentantis cap. 14. lib. cel. Hier. & aliorum.
Probatur item hoc argumento, quia communis est Theologorum sententia in scripturis fundata, non modo provinciis & regnis, verum etiam hominibus singulis singulos esse deputatos angelos ad custodiam, ut infra docebitur ad dist. 11. Unde consequens est numerum angelorum superare numerum hominum. Siquidem constat praeter angelos hominum custodes plurimos adhuc alios esse qui Deo assistunt.
Probat autem S. Thomas angelos esse numero valde magno 1. q. 50. a. 3. hac ratione, quano aliqua sunt secundum naturam suam perfectiora, tanto in majori excessu creata sunt; vel magnitudinis, si sint corporea; vel multitudinis, si sint incorporea. Patet hoc de corporibus caelestibus quae caetera corpora magnitudine quasi in immensum excedunt. Cum igitur angeli in creatura perfectissimi sint, & magnitudinis incapaces, maxima eorum esse debuit multitudo, quae ratio nititur huic propositioni, quia quae sunt in natura perfectiora, sunt magis per se intenta. Hinc colligit S. Thomas rationabiliter poni, quod substantiae immateriales, id est, angeli excedant secundum multitudinem quasi incomparabiliter substantias materiales, praesertim cum id etiam confirmetur authoritate Dion. cap. 14. cel. Hier. dicentis ita multos esse caelestium mentium exercitus, ut infirmam & constrictam nostrorum materialium numerorum commensurationem excedant. Verum haec doctrina non videtur accipienda de multitudine rerum materialium secundum numerum, sed tantum secundum speciem; quomodo etiam ipse S. Thomas suam sententiam exponit 1. q. 112. art. 6. ad 2. & expressius in quaestionibus de potentia q. 6. art. 4. in corpore. Unde secundum hanc doctrinam non est necesse fateri numerum angelorum superare numerum pulveris terrae, & arenae maris, & guttarum pluviae, item muscarum, vermium & hujusmodi, sed rerum omnium species, non incorruptibilium modo, sed etiam corruptibilium, ut bene declarat Cajetanus scribens sup. 1. q. 50. art. 3.
Est etiam valde consentaneum ut fateamur numerum angelorum longe excedere numerum animarum rationabilium. Non enim de numero hominum cum tanta exaggeratione loquitur scriptura sicut de numero angelorum. Quamquam istud statui non potest ex eo solo, quod singulis hominibus singuli deputati sunt angeli custodes. Posset enim responderi diversos homines saltem diversis temporibus, & seculis unum eundemque angelum custodem a Deo accipere. Quare potius ad scripturam & ad rationem modo dictam recurrendum est. Cui praeterea accedit haec ratio a causa finali desumpta, scilicet angelos ob id tanto numero factos esse ut magnitudini regis, cujus angeli, id est, nuncii & ministri sunt, aliquo pacto multitudo eorum respondeat. Alludunt ad hanc rationem scripturae quae Deum vocant Deum exercituum, eumque describunt ut regem cujus imperio pareat ingens multitudo militum ac ministrorum 3. Reg. ult. & alibi.
Utrum vero plures sint angeli ministrantes quam assistentes, ut vult Greg. lib. 17. mor. c. 9. an vero aequales, aut certe pauciores, quomodo conformiter cum doctrina Dionysii sentire videtur S. Thom. sup. hanc d. q. 1. a. 3. dubium relinquitur propter aliam quaestionem qua quaeritur, utrum omnes mittantur in ministerium, & aliam illi cohaerentem, quomodo differant ministrantes ab assistentibus. Quae tractabuntur ad dist. 10.
Gregorii argumentum est, quia indefinite dicitur apud Dan. Millia millium ministrabant ei, id est, millia de millibus; sic enim haec verba Gregorius intellexit. Definite autem sequitur; & decies millies centena millia assistebant ei. Numerus autem indesmitus significari solet ut major numero definito, quia ponitur tanquam innumerabilis. Sed hoc argumentum nullum videtur, cum sit longe probabilius utrobique poni numerum definitum, priori quidem loco millia millium, id est, millies mille; posteriori autem secundum quandam ex Graeco versionem, decies centena millia, quod idem est, cum priori. Atque ita significari videbitur numerus utrorumque aequalis. Secundum nostram vero ex Hebraeo versionem, decies millies centena millia, & secundum 70. Myria myriadum, id est, decies millies decem millia, quae duae lectiones etsi inter se diversae majorem exprimunt numerum assistentium, quam ministrantium; licet ut supra diximus tam in ministrantibus quam in assistentibus, intelligi debeat numerus definitus pro indefinito.
Illud sane probabiliter hoc loco dici potest juxta rationem numerositatis angelorum ex S. Thoma allatam, quanto quisque ordo angelorum superior est & perfectior, tanto eum esse numerosiorem, quandoquidem & in corporibus mundi principalibus quanto unumquodque perfectius est, eo & sublimius est loco, & amplitudine majus.
Conducit autem haec doctrina ad hoc ut sicut ex magnitudine caelestium corporum, ita etiam ac multo magis ex multitudine caelestium spirituum excitemur in admirationem & laudem potentiae & magnificentiae Dei, maxime si cogitemus unum angelum naturae dignitate praestare toto mundo corporeo. E
Restat unica solvenda objectio ex Deut. 32. ubi secundum 70. legitur haec de Deo sententia; Constituis terminos gentium juxta numerum angelorum Dei. Unde apparet numerum angelorum respondere numero gentium, seu populorum totius mundi, & proinde eum multo minorem esse numero hominum. Responderi posset, sententiam esse intelligendam non de omnibus angelis, sed de iis solis quos Deus esse voluit principes populorum. Verum juxta literam Hebraicae versionis quae pro angelis Dei habet filios Israel, longe alius est sensus, scilicet Deum quando regiones mundi gentibus distribuit, ita terminos earum constituisse, ut servaret optimam quandam terrae portionem, quae abunde sufficeret pro numero, id est, multitudine filiorum Israel. Nec dissentiunt 70. interpretes, siquidem per angelos Dei, filios Israel possumus intelligere. Hinc autem etiam eorum subvertitur fundamentum, qui ex eadem scriptura collegerunt tot ex hominibus ad societatem angelorum assumendos esse, quot in caelo angeli remanserunt; quasi per terminos gentium significatus sit numerus hominum electorum. Quae opinio quo loco habenda sit, dicemus infra ad dist. 6.
On this page