Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Utrum angeli specie differant inter se

§. 2. Utrum angeli specie differant inter se.

QUaestio est apud Theologos multum controversa, utrum angeli inter se specie differant. an numero tantum. S. Thomae doctrina multis locis est, omnes angelos sive ejusdem, sive diversi sint ordinis, specie inter se differre. Loca sunt in hanc dist. 1. art. 4. & in dist. 17. q. 2. a. 1. ad ult. cont. gent. lib. 2. c. 91. 92. & 93. In summa p. 1. q. 50. a. 4. & q 75. a. 7. & alibi. Quibus in locis adeo verum hoc esse existimat, ut impossibile esse dicat rem aliter se habere, scilicet ut duo sint angeli ejusdem speciei, ac solo numero differentes. Ratio ejus est, quia omnis distinctio numeralis in rebus ejusdem naturae a materia petenda est, cujus expers est angelica substantia. Confirmat autem rationem a simili, quia non possunt esse plures humanitates separatae, nec plures albedines separatae. Non enim plures sunt nisi quatenus sunt in pluribus suppositis aut substantiis, quare nec angeli cum sint a materia separati, plures in eadem specie esse possunt. Alia ratio, quia multiplicatio individuorum non est per se intenta a natura, sed tantum propter speciei conservationem; ergo ubi species in uno individuo conservatur, non est individuorum ponenda multiplicatio, exempla sunt in sole, luna, & caeteris incorruptibilibus. Haec ratio non probat impossibilitatem contrarii; sed tantum rem hoc modo se habere.

Porro ab hac opinione complures alii dissentiunt. Quidam enim putant alios quidem angelos ut qui ejusdem sunt ordinis, ejusdem etiam esse specificae naturae, alios vero, nempe qui diversorum sunt ordinum, etiam natura seu specie differre. Quam sententiam ascribunt Methodio apud Epiph. in haeresi Orig. tametsi id liquido ex ejus verbis colligi non possit.

Quidam autem omnes angelos sive ejusdem sive diversi sint ordinis, in eadem specie constituunt, ac solo numero distingunt. Atque hoc sentire volunt Basilium lib. 3. cont. Eunomium, ita scribentem: Inter angelos differentia est ordinis & dignitatis, & tamen ejusdem naturae sunt omnes sicut ejusdem appellationis.

Alii denique fatentes hanc rem ab humana cognitione remotam esse, ut quae nec revelatione divina tradita sit, nec lumine naturali cognosci possit, plane nobis incertum esse dicunt, utrum ejusdem speciei sint, vel omnes angeli, vel aliqui, an diversae. Unde hic suam ignorantiam Durandus confitetur. Damascenus quoque lib. 2. de fide orth. cap. 3. soli Deo qui angelos fecit, pro certo compertam esse dicit eorum inter se substantialem differentiam; utrum scilicet secundum substantiam sint aequales, an differentes. Quamquam idem Damascenus si inscriptio non fallit, lib. primarum institutionum c. 1. affirmat omnium angelorum esse unam naturam, sicut omnium hominum, forte Basilii in hac re sententiam eo loco secutus. Ipse etiam August. libr. contr. Priscillianistas ad Orosium cap. 10. ingenue profitetur se nescire quomodo inter se differant quae ab apostolo nominantur: Sedes, dominationes, principatus, &c. & Ench. 58. similiter scire se negat quae in suprema societate angelorum sint differentiae personarum.

In hac opinionum varietate tenendum est in primis nihil esse certum secundum fidem, quia nihil certidivinitus ecclesiae traditum est. Testantur hoc Aug. & Damasc. locis jam allegatis.

Secundo, valde probabile est in angelis specificam reperiri diversitatem. Cum enim in natura corporea sit non modo specifica, verum etiam generica diversitas, videtur congruere ordini & perfectio¬ ni universi, si in substantiis incorporeis ab authore naturae similem quandam diversitatem institutam agnoscamus. Nam quin facere hoc Deus potuerit, non videtur dubitandum.

Ad hoc suadendum facit etiam illa recepta ab omnibus Theologis angelorum distributio, primum in hierarchias, deinde in ordines, ordinum autem in primos, medios & infimos; sumpta quidem a donis gratuitis diversis, sed collatis secundum diversitatem naturalium.

Huic sententiae favere videtur Hier. lib. 2. cont. JoV. c. 15. dicens quod inter invisibiles creaturas (de angelis loquitur (sit multiplex & infinita diversitas. Quamvis enim proprie de meritorum diversitate loquatur, ita tamen sermonem temperat, ut etiam naturae disparitatem complecti velle videatur.

Forte quispiam huc adducat scripturam Matth. 17. Hoc genus daemoniorum non ejicitur, &c. & Tob. 6. Fumus ejus extricat omne genus daemoniorum. Unde non solum species, sed etiam genera daemoniorum complura esse videri queat, & per consequens angelorum. Sed hoc argumentum non convincit. Nam facile respondetur significari genus accidentale, non essentiale, ut prioris loci sit sensus, Daemones tam mali & saevi quam fuit hoc daemonium non ejiciuntur nisi, &c. Posterioris autem: Nulli daemones tam mali & infesti ad quos pellendos fumus ille non valeat. Sic enim etiam de hominibus dicimus, velut Turcas esse genus hominum servile, foeminas genus hominum mutabile, cum constet omnium hominum unam esse speciem.

Tertio, magis probabile est omnes angelos specie differre, quam aliquos specie convenire, soloque differre numero. Probant hanc sententiam duae rationes initio allatae.

Ad argumentum vero ex Basilio adductum facilis est responsio. Sunt enim omnes angeli ejusdem naturae spiritualis, licet non specificae. Videtur enim Basilius Platonicorum opinionem perstringere voluisse, qui daemones ut vocabulo, ita natura differentes posuerunt ab aliis substantiis intellectualibus, scilicet tribuentes eis corpora naturaliter unita.

Quarto, quamvis opinio S. Thomae esse videatur quod sit absolute etiam secundum divinam potentiam impossibile plures esse angelos in eadem specie, potius tamen eorum sententiae subscribendum, qui hoc divinae potentiae non subtrahunt. Prior pars probatur, quia S. Thomas tum in summa, tum aliis locis supra citatis simpliciter affirmat hoc esse impossibile, nec responderi potest eum sentire, quod sit impossibile secundum ordinem naturae, quia non debet praesupponi ordo naturae, dum agitur de opere creationis. Hic autem proprie vertitur quaestio, utrum angeli a Deo creati sint omnes vel aliqui in una specie. S. Thomas igitur respondens hoc esse impossibile, non praesupponit ordinem naturae, sed de absoluta loquitur potentia.

Id amplius probatur ex 1. q. 75. art. 7. ubi dicit non posse intelligi, quod in substantiis incorporeis sit diversitas numeralis absque diversitate specifica, & absque numerali inaequalitate. Vult ergo in eo includi contradictionem. Quod autem tale est, Deo est impossibile.

Rursum probatur ex eo quod scribens in hanc distinctionem q. 1. art. 4. ad 1. allegat Aug. dicentem, impossibilem esse positionem illorum haereticorum qui dixerunt plures animas ante corpus creatas fuisse. In quibus verbis haud dubie intelligitur impossibilitas respectu Dei, quia manifeste sermo est de opere creationis, quod solius est divinae potentiae. Et quidem hanc opinionem S. Thomae de angelis in hunc sensum acceperunt Scotus & alii a quibus etiam vehementer oppugnata est, adeo ut Guilielmus de Rubione in hanc dist. 44. dicat hanc opinionem (authore tamen non nominato) esse excommunicatam, & omnino irrationabilem, & absurdam. Sic quoque accepit S. Thomae opinionem Cajetanus qui eandem secundum hunc sensum defendit, scribens super librum ejus de ente & essentia, cap. 5. q. 9. licet alii quidam Thomistae aliter mentem sui authoris interpretentur.

Posterior pars quae fere omnium est doctorum, generali ratione probatur, quia non est denegandum aliquid omnipotentiae divinae, nisi quod manifestam implicet contradictionem. Ea autem in proposito nondum apparet. Imo possibilitas videtur ostendi hujusmodi argumento: Posset enim Deus aliquem angelum qui nunc est annihilare, moxque alium creare naturae prorsus ejusdem, quemadmodum generaliter de angelis docet Aug. lib. 3. de lib. arb. c. 12.

Item hoc argumento, Omnes animae rationales etiam separatae ejusdem sunt speciei, solo differentes numero. Quam quidem differentiam in eis efficit non materia, qua dum separatae sunt, carent, sed proprietatum singularium quibus affectae sunt, diversitas. Quare nec videtur ullo modo negandum quin potuerit Deus si voluisset omnes animas ante corpora creare, ut ostendemus infra ad dist. 17. Nam quod in contrarium allegat S. Thomas ex Aug. non est verisimile in Aug. scriptis usquam reperiri. Quod si ita se res habet in animabus, videtur idem possibile in angelis. Hoc argumentum conatur solvere S. Thomas 1. q. 76. art. 2. ad 1. & sup. hanc dist. loco commemorato. Dicit enim animam recipere esse individuatum ex corpore, & quia non dependet ex corpore, ideo remanere individuationem etiam corpore destructo¬

Sed haec responsio non videtur difficultati satisfacere, quia neque rationem reddit, quare remaneat individuatio destructo corpore, cum potius e contra, cessante causa debeat cessare effectus; Neque osten dit qua ratione possint esse plures animae separatae ab initio, sed magis hujus rei possibilitatem tollit. Alias autem rationes quibus ista possibilitas pluralitatis angelorum in una specie probetur, videre est apud Scotum super hac dist. q. 7.

His demum accedit quod a Parisiensibus Theologis ante 300. annos condemnatus legatur hic articulus: Deus non potest individua multiplicare sub una specie sine materia. Cujus condemnationis ea potissima ratio videtur, quod hic articulus in fundamentis existimetur convenire cum damnata Averrois doctrina, qua docuit unum numero intellectum esse in omnibus hominibus. Quam tamen doctrinam ut haereticam S! Thomas ipse multis locis oppugnat, ac nominatim & ex professo id facit, opusc. 16. cui titulus de unitate intellectus contra Averroistas. Ubi etiam dicit cap. 5. quod etsi non esset de natura intellectus ut multiplicari posset, non tamen ejus multiplicatio contradictionem includeret, nec proinde Deo esset impossibilis. Hoc autem utrum ex mente S. Thomae similiter dicendum sit de angelis, ut quidam Thomistae volunt, ex hoc loco mentem ejus interpretantes, non liquet, propter ea quae id contrarium jam dicta sunt, & quia manifesta apparet diversitatis ratio, cum intellectus sit virtus animae, quae est actus corporis, angeli vero sunt substantiae sua natura a materia separatae. Quam differentiam ibidem S. Thomas inducit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2