Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Nullos angelos natura malos esse

§. 3. Nullos angelos natura malos esse.

DOcet Catholica fides nullos angelos natura seu creatione malos esse. Dico autem creatione, id est, ex eo quod per creationem ab authore Deo acceperunt. Cujus doctrinae ratio generalis est, eademque certissima, quia Deus non potest esse mali, id est, peccati author, nec potest ad malum, id est, peccatum inclinare, cum non possit esse causa deficiendi. Unde sequitur nec angelos nec homines juxta dictam expositionem, natura malos esse, non solum quia per creationem non acceperunt ut essent in peccato, sed etiam quia per creationem non acceperunt neque accipere potuerunt ut haberent inclinationem ad peccatum, licet de inclinatione nonnulli aliter sentiant. Dicere autem aliquid esse natura malum, ad haeresim Manichaeorum pertinet. Quod quidem quo sensu tum ab illis tum ab Haereticis quibusdam antiquioribus dictum fuerit, explicavimus ad I. dist. ubi in genere ostendebamus omnem creaturam, inquantum creatura est, id est, a Deo facta, bonam esse. Peculiariter autem de daemonibus ita jam olim definierunt patres Concilii Carth. 4. can. 1. & Bracarensis conc. I. can. 7. & rursum patres magni concilii Lateran. sub Innoc. 3. cap. 1. scilicet angelos malos non ex natura quam a Deo acceperunt, sed propriae voluntatis vitio malos esse. Ipsum etiam diabolum qui malorum angelorum princeps est, non ex natura malum & improbum, sed bonum esse, cum iisdem patribus diserte testatur Amb. sup. Luc. 4. cap. Idem alii patres passim contra Manichaeos inculcant. Quare non modo stulta, sed & impia est eorum opinio, qui daemones aliquos suapte natura fallaces esse dixerunt. Quod voluisse videtur Porphyrius philosophus ut est apud Aug. lib. 10. de civ. cap. 11. Cujus sententiae reprobatio etiam ad hoc valet, ut intelligamus pravas inclinationes proprie loquendo non posse esse alicui creaturae naturales. Sic enim essent ab authore naturae Deo. Unde hihil prohiberet aliquos daemones esse natura fallaces, id est, ad fallendum naturaliter pronos. Sed magis ea res patebit ex iis quae dicenda erunt infra ad dist. 30. ubi quaeretur utrum concupiscentia sit a Deo.

Porro ad eam comparationem quam de bestiis nonnulli proferunt, quia & vulpes natura dolosae sunt, & lupi rapaces, facile respondetur, eam esse dignitatem & praestantiam intellectualis naturae sive humanae, sive angelicae, ut quod natura est bestiae, vitium sit hominis & angeli. Hinc enim ait psalmista: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, & similis factus est illis, & alibi, Nolite fieri sicut equus & mulus quibus non est intellectus. Sic de homine docet Augustinus lib. de pecc. orig. cap. 40. Adducens enim priorem jam dictum psalmi versiculum, ait; Tantae namque excellentiae in comparatione pecoris est homo, ut vitium hominis natura sit pecoris. Hoc autem similiter de angelo dicendum. Quae responsio per hoc amplius declaratur, quia talis qualitas ut exempli causa, dolositas, Angelum & hominem inclinat ad id faciendum quod est legi ipsis datae contrarium, non autem bestiam, quae legis non est capax. Quo fit ut hujusmodi inclinatio sit huic naturalis, in illis autem vitium naturam dehonestans.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3