Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Utrum angeli ab initio mali fuerint

§. 4. Utrum angeli ab initio mali fuerint?

DIversa a superiori quaestio est, utrum angeli praevaricatores fuerint mali ab initio, id est, ab instanti creationis, non quidem ut malitiam velut naturam a Deo creante acceperint, sed ut propria voluntate malos se fecerint. Communis autem est tam veterum scriptorum, quam scholasticorum sententia inter creationem & primum peccatum angelorum, moram temporis aliquam intercessisse, quod quidem tempore, boni, justi, & gratiae donis in creatione acceptis ornati essent, Deoque pura dilectione adhaererent, qua etiam vitam mererentur aeternam eandem accepturi, si in hac bonitate voluntatis permansissent, aut saltem ita excreatione bon¬ ut quamvis, licut quidam opinati sunt, in gratia creati non essent, in culpam tamen non nisi post moram aliquam a creatione inciderent. Quae doctrina scripturis sacris valde consonat. Ac primum hujus rei argu mentum est quod diabolus cum suis angelis lapsus esse, & cecidisse dicitur. Sicut enim lapsus corporum fingi non potest nisi e loco superiore; ita lapsus animorum non est nisi a quadam celsitudine boni quod prius habuerint, sive in homine, sive in angelis, hunc lapsum intelligamus. Nam lapsum angelorum tantum ad locum corporeum referre, perabsurdum est; cum lapsum hominis cui tamen potius quam angelo locus corporeus competit, non ad loci mutationem, sed animi referamus. Quod ergo de caelo cecidisse diabolus in scriptura dicitur, non tamad localem motum referendum est, quam ad mutationem ejus ex justitia in peccatum, unde consequenter & loci mutatio ut peccati poena subsecuta est. Hoc Chrysostomi argumentum est hom. 10. de poenit. dum ex eo quod dicit Dominus Luc. 10. Videbam Satanam sicut fulgur de calo cadentem, colligit diabolum, priusquam caderet, bonum fuisse.

Idem & aliis scripturae testimoniis ostenditur. Nam Isa. 14. sub typo regis Babylonis, diabolo dicitur: Quomodo cecidisti de caelo Lucifer, qui mane oriebaris? Et Ezech. 28. sub typo regis Tyri. Tu signaculum similitudinis plenus sapientia, & perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti, &c. Et paucis interpositis: In medio lapidum ignitorum ambulasti, perfectus in viis tuis a die conditionis tuae; donec inventa est iniquitas in te. Haec enim typice de diabolo dicta esse. Hieron. aliique commentatores interpretantur. Praeterea Joan. 8. dicit Dominus diabosum in veritate non stetisse, id est, non perseverasse, hoc enim est stare in sacris literis Gal. 5. 1. Cor. 16. 2. Thess. 2. 4. Reg. 6. & alibi; significat ergo fuisse eum aliquando in veritate. Sic Judas apostolus de malis angelis in epistola dicit, quod non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium. Principatum autem & domicilium tenebant per justitiam. Ubi nota posse e Graeco verti, qui non servaverunt suam originem, id est, rectitudinem in qua conditi erant, quasi dicat, justitiam originalem.

Porro loca Patrum in hanc sententiam plurima sunt, ex quibus haec praecipua. Dion lib. de divin. nominibus cap. 4. Origenes lib. 6. cont. Celsum allegans scripturam Ezech. 28. Basilius hom. 9. de eo quod Deus non est author malorum, & hom. 21. in aliquot scripturae loca, Greg. Naz. oratione in natalem Domini. Amb. in Luc. 4. Epiph. in haeresi Manichaeorum, & rursum verbis Methodii in haeresi Origenistarum. Prudentius in hamart. Hier. praeter loca supra citata in epist. ad Pammachium qua refellit errores Joannis Hierosol. Chrys. quoque praeter locum superius indicatum hom. 3. de patientia Job. & hom. 16. in Gen. & hom. 13. in 2. Cor. Aug. lib. II. de civit. cap. 11. 13. & 15. & lib. 12. cap. 9. Item lib. de corr. & gra. cap. 10. & 11. & de dono persev. cap. 7. Cyrillus lib. 4. con. Julian. Fulg. de fide ad Petrum c. 3. & lib. 2. ad Thrasimundum cap. 2. Greg. Rom. lib. 34. mor. cap. 17. Damasc. lib. 2. de fide orth. c. 3. & 4. Anselmus lib. de casu diaboli. Quos concorditer secuti sunt Hugo, Mag. sententiarum, & omnes Theologi posteriores. Atque hanc sententiam adeo confirmat Bracarense conc. 1. can. 7. ut anathemate damnet eum qui dixerit diabolum non prius fuisse angelum bonum. Huc etiam adducunt definitionem concilii Lateran. sub Innoc. 3. cap. 1. Qua dicitur diabolum & daemones alios a Deo quidem natura creatos esse bonos, sed ipsos per se factos esse malos. Quae tamen verba quia temporis aliquam prioritatem non exprimunt, rem propositam non videntur convincere.

Merito autem S. Thomas 1. q. 63. art. 5. & q. 16. de malo art. 4. necnon Bonav. sup. hanc dist. q. 2. sententiam oppositam ut erroneam rejecerunt, accedente etiam apud Parisienses Magistros ejusdem articuli condemnatione, ante annos 350. facta, cujus & Bonaventura meminit.

Caeterum eo constituto quod inter creationem & lapsum diaboli tempus aliquod intercesserit; incertum nihilominus manet quantum illud tempus fuerit, & quoto die a genesi peccaverit. Neque ex eo quod de sexto die dictum est: Vidit Deus cuncta quae fecerat & erant valde bona, consequens est usque ad illud tempus angelum non peccasse. Quia & 5. die vere dixeris omnia quae Deus fecit esse valde bona, idemque semper vere dicetur, Angeli enim & homines etiam mali, quatenus a Deo facti, boni sunt. Et quidem angelum peccasse ante creationem hominis secundum scripturas contendit Chrysostomus hom. 22. in Gen. Imo Patres communiter ita sentiunt, eo ipso quo docent ad instaurandam angelicam ruinam, hominem conditum esse, de qua re agemus infra ad dist. 9. Credibile est autem diabolum modico admodum tempore mansisse in justitia, & vel statim post instans suae creationis ut quidam volunt; vel ut alii, paulo post quam creatus est, nempe primo die, per superbiam cecidisse, quando & boni angeli in justitia fuerunt confirmati, scilicet illis ab eo bono se avertentibus, ad quod isti perseveranter sese convertebant. Haec enim scholasticorum sententia est conformis mentiecclesiae quae in martyrologiis quibusdam ad eundem diem videlicet 8. in cal. Ap. annotat genesim mundi & victoriam Michaelis archangeli contra draconem. Quare improbabile est quod quidam opinati sunt, non prius quam homo factus esset, diabolum peccasse, motum scilicet invidia adversus eum quem tanto in honore conditum videbat, quasi primum ejus peccatum invidia fuerit, non superbia. Qua de re infra ad 6. dist. Repetitur ea opinio apud Cyprianum serm. de zelo & livore, sed refellitur ab Augustino lib. I1. de Gen. ad lit. cap. 14.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4