Capitulum 5
Capitulum 5
Ad quadam in contrarium argumenta responsio
COntra doctrinam superiorem quaedam ex scripturis objiciuntur. Nam de diabolo dicitur Joannis 8. Ille homicida erat ab initio, & I. Joan. 3., Ab initio diabolus peccat, & psal. 103. Draco iste quem formasti ad illudendum ei, & Job. 40. secundum 70. Hoc est principium figmenti Dei quod factum est ut illudatur ei ab angelis ejus, & Eccl. 39. Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt. Quae tria postrema loca videri possent hoc etiam significare quod diabolus ex creatione malus sit.
Afferuntur item loca quaedam ex patribus. Nam Basilius oratione 9. dicit diabolum eadem ambitionis cupiditate quam ipse ab initio habuit, ut similis vellet esse Deo, usum fuisse ad hominem decipiendum. Augustinus quoque eam sententiam quae diabolum ponit semper malum fuisse, probabilem facere conatur lib. I1. de Gen. ad lit. cap. 16. 19. 20. 21. 22. 23. & 26. quibus etiam locis ad scripturae testimonia quae diversum sonant, quemadmodum responderi possit, ostendit. Idem scribens in psal. 96. Est, inquit, insita malevolentia quaedam malis spiritibus. Denique Rupertus lib. 13. in Matt. significat angelum non de virtute in vitium, sed de vitio in vitium cecidisse. Sic enim de eo scribit: Superbivit & sibimetipsi placuit tanquam sufficiens. Quod non fuit de virtute in vitium cadere, sed in eo quod factus erat remanere, scilicet in vanitate, quod quiddam medium est inter veram & incontaminabilem essentiam Dei, & illud unde omnia creavit, scilicet nihil.
Sed ad haec ita respondemus, ac primum ad scripturas; Diabolus fuisse dicitur homicida ab initio non suae creationis; quia tunc homo quem occideret, A nondum erat, sed ab initio creationis hominis. Mox enim ut homo conditus erat, cepit ejus felicitati Diabolus invidere, & cogitare quomodo eum per peccatum praecipitaret in mortem. Quod & paulo post perfecit. Primum ergo voluntate homicida fuit, juxta illud: Qui odit fratrem suum homicida est; Deinde etiam ipsius operis perpetratione. Utrumque tamen non prius quam homo conditus esset.
Peccare autem ab initio dicitur, quia ipse fuit primus author peccati, quod & postea suasu suo in hominem transfudit. Vel quod eodem recidit, ab initio peccavit diabolus, quia nemo ante illum, sicut in principio creavit Deus caelum & terram, quia nihil creavit ante caelum & terram. Quidam etiam non male ab initio interpretantur, statim post initium, aut circa initium creationis mundi.
Jam quod in psalmo & apud Job legitur, secundum sensum literalem, de quo vide interpretes; nihil facit ad rem praesentem; quatenus autem ad diabolum mystice refertur, hunc sensum habet: Diabolum fuisse praecipuam quandam Dei creaturam. Et quamvis eum Deus peccaturum praesciret; creare tamen voluisse, quod nihilominus etiam sciret, quantum suis electis illius malitia ad virtutem esset profutura. Qua ratione fieret ut ei a sanctis vel angelis vel hominibus conatus & machinationes ipsius frustraptibus illuderetur. Hanc rem pulchre declarat Hilarius in sermone quodam de Sancto Job. Qui quidem non exstat, sed verba leguntur apud August. lib. 2. contra Jul. cap. 8. Ecclesiasticus autem non de spiritibus incorporeis, sed de ventis & procellis loquitur. Haec enim constat in scripturis saepe vocari spiritus. Unde illud psalmi, Spiritus procellarum. Si cui tamen de angelis dictum videatur, sensus erit malos angelos a Deo deputari ad punitionem hominum impiorum.
Porro Basilius dicens diabolum ab initio habuisse cupiditatem similitudinis Dei, non aliud vult, quam quod statim postquam conditus est, hanc cupiditatem animo conceperit. Nam bonum initio fuisse diabolum, ibidem aperte docet.
De August. respondemus eum, tametsi aliquando non fuerit ab hac opinione alienus, scilicet diabolum semper malum fuisse, quemadmodum ex locis adductis apparet, postmodum tamen re melius expensa, communem sententiam pro vera amplexum esse, ut patet ex scriptis ejus posterioribus, ex quibus loca superius allegavimus. Quod autem ex enarratione ejus in psalmos adducitur, nihil probat; Dicitur enim insita malis spiritibus malevolentia, non a natura, neque ab initio, sed quia ita radicitus inest per propriae voluntatis obstinationem, ut quasi a natura insita videatur: & alioqui magis hoc argumentum eo vergit ut probet daemones natura malos esse, quod ab Augustini doctrina constat esse alienissimum, quam quod ab initio mali fuerint propriae voluntatis electione.
Ad postremum, quamvis Ruperti non sit permagna authoritas, respondetur tamen sententiam ejus non esse, quod diabolus semper malus fuerit malitia peccati. Nam lib. 3. de process. Spiritus sancti cap. 9. asserit omnino fatendum esse secundum scripturas quod inter creationem ejus & lapsum mora aliqua intercesserit. Sed quod factus sit in vitio & vanitate, id est, gratia Dei vacuus, quod idem sentit de omnibus angelis atque etiam de primo homine. Sed de ea re agetur infra suis locis.
On this page