Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Utrum diabolus potuerit ab initio malus esse

§. 6. Utrum diabolus potuerit ab initio malus esse.

NUnc quaeritur an possibile fuerit ut diabolus in ipso statim initio, sua voluntate malus esset. Ubi ante omnia notandum hic non quaeri, an angelus creatus in gratia, potuerit primo instanti pecca¬ re, & esse malus; quia constat illa duo non consistere, esse in gratia, & esse malum; Sed quaestio est absoluta, an potuerit angelus ab initio esse malus libera sua voluntate peccando.

Ad hoc autem non eadem omnium responsio est.

Aug. lib. 11. de Gen. ad lit. cap. 20. & 21. negat eos qui putant diabolum ab initio creationis peccasse in errorem Manichaeorum, quo Deus peccati author asseritur, incidere. Idemque etiam postea docuit lib. II. de civit. cap. 13. & rationem adfert, quia etiam sic non Deus constituetur author primi peccati; sed defectibilis voluntas creaturae, statim initio se convertentis ad bonum commutabile.

Verum tota hic difficultas est: utrum hoc fieri potuerit. Quidam Theologi ut Scotus, Ariminensis, & Gabriel, ac nonnulli alii tenent affirmativam, his inducti rationibus.

Primo, quia potuit angelus ipso creationis momento, intelligere non solum finem, sed & media, potuit ergo etiam velle; velle autem respectu mediorum, liberum est; nec erat voluntas ad bonum confirmata. Poterat ergo volendo in electione mediorum deficere, & proinde peccare.

Secundo, quia angelus primo instanti creationis mereri potuit, imo & meruit, ut multi sentiunt, atque imprimis Thomistae, ergo & potuit demereri. Probatur sequela, quia utrumque & mereri & demereri, fundatur in voluntate nondum confirmata, Item quia erat viator etiam primo instanti.

Tertio, Angelus in secundo instanti peccare potuit, ergo & in primo. Non enim in secundo instanti novam acquisivit libertatem ad malum, sed eandem habuit, quam in primo.

Quarto, Angelus in primo instanti consensit gratiae, sicut & primus homo, quemadmodum de eo docet S. Thomas 1. q. 95. art. 1. ad 5. Consensit autem libere, potuit ergo non consentire, & proinde peccare. Nam tenebatur consentire, ideóque non consentire, fuisset ei peccatum.

Quinto, Homo potest peccare primo instanti quo incipit utiratione; ergo & angelus in instanti creationis. Quod enim attinet ad actionem liberam, quasi tunc creatur homo, quando incipit uti ratione.

Postremo, Si potest homo nasci malus vitio voluntatis alienae, quomodo nalcimur omnes ex Adam, multo magis apparet fieri posse ut vel homo vel angelus initio ortus sui malus sit vitio voluntatis propriae.

Alii vero ut S. Thom. Alexander, Bonav. Durand. Henricus a Gandavo, Cajetanus, caeterique Thomistae, fieri id posse negant, tametsi in ratione & probatione sententiae non omnes conveniunt. Dominicus Bannes septem ex diversis rationes collegit quarum nullam probat. ult. excepta, quae est S. Thomae 1. q. 63. art. 5. haec nimirum. Omnis operatio quae simul incipit cum natura rei, eundem habet authorem quem habet ipsa natura, sic ut moveri sursum, inest igni a generante; Atqui naturae angelorum author Deus est; ergo quaecunque operatio cum illis incepit, eundem Deum habet authorem. Deus autem non est author peccati; ergo nulla hujusmodi operatio potuit esse peccatum.

Sed & haec ratio perspicue solvi posse videtur, quia quamvis omnis operatio quae simul incipit cum esse rei, sit a Deo, non tamen oportet defectum, quem Deus circa operationem hujusmodi permittit, ab ipso esse; Peccatum autem non aliud est quam defectus seu privatio boni. Neque videtur obstare quicquam, quare circa primam operationem non possit Deus defectum permittere, cujus ratione operatio ipsa (quae ut operatio vel actus, a Deo est) fiat peccatum quod non est a Deo, ut in aliis operationibus contingit.

Quam refutationem confirmant etiam hoc modo, Quia Deus non minori virtute agit ad conservationem angeli, quam ad creationem. Est enim conserva¬ tio, nihil aliud quam continuata quaedam creatio. Quare si in instanti creationis juxta dictam rationem peccatum tribueretur Deo per hoc quia tribuitur angelo, similiter tribuendum esset Deo angelum conservanti in quocumque instanti sequente creationem.

His accedit quod S. Thomas in ratione hujus doctrinae assignanda subinde variaverit. Aliam enim assignat ejus rationem in scripto super Magistrum hoc loco, rursus aliam q 16. de malo, art. 4. denique aliam & a prioribus omnino diversam in summa loco allegato. Imo in dicta quaest. de malo fatetur difficile esse hujus rei rationem assignare. Quod ipsum fatetur etiam Dominicus Bannes.

Praeterea, si supradicta ratio bona est, ergo si homo nunc nasceretur cum usu rationis, non posset in primo instanti peccare; quia quamvis nascatur in peccato originali, verum tamen est quod esse suum habeat a Deo. Dicere autem quod homo qui in peccato nascitur, non possit peccare primo instanti sui esse, posito quod tunc habeat usum rationis, nimis paradoxum videtur: quandoquidem totus est ad malum per concupiscentiae fomitem inclinatus.

Item si ratio illa bona est; ergo qui dicit angelum ab initio suae creationis peccasse, facit Deum peccati authorem, & proinde sentit cum Manichaeis quorum illa fuit haeresis. Hoc autem negat Aug. loco supra citato, quem & S. Thomas allegat in summa, & dictum ejus approbat.

Hae refutationes rationis quae pro parte negante potissima habetur, ad junctae rationibus in diversum allatis, eam partem, id est, affirmantem valde probabilem reddunt. Qui tamen negantem tanquam tutiorem amplecti maluerit, a commentatoribus S. Thomae praedictarum rationum solutionem, requirat, consulat & ipsum S. Thomam supradicta qu de malo ubi 23. solvit argumenta quae sibi objecerat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6