Capitulum 7
Capitulum 7
Utrum Angeli creati sint in gratia
QUaestio versatur apud Scholasticos, utrum in gratia creati sint angeli, Gratiam autem intelligunt habituale quoddam & supernaturale donum, quo qui praeditus est, formaliter constituitur Deo gratus & acceptus ad vitam aeternam.
Negativam hujus quaestionis tenuerunt non pauci, ut Hugo Vict. lib. I. de sacram. p. 5. c. 19. Ubi dicit angelos non in gratia creatos, sed tantum in bonitate, & justitia quadam naturali, qua recte quidem viverent, non tamen beatitudinis praemium mererentur, & hanc suam sententiam ibidem per aliquot capita repetit & declarat. Hugonem sequitur Magister hac dist. §. F. I. K. & rursum dist. 4. & 5. quibus locis tribuit angelis sine gratia creatis, non modo cognitionem aliquam Dei, verum etiam dilectionem, scilicet ex dono naturali profectam; non eam tamen qua mereri possent beatitudinem. Eadem fuit opinio Ruperti dictis authoribus fere contemporanei. Nam lib. 13. in Matth. negat angelos creatos fuisse in virtute, sanctitate, gratia, & lib. 3. de process. Spir.s. agens de primo angeio qui cecidit, illa verba apud Ezech. Plenus sapientia, &c. vult ironice de eo dicta esse, &c. c. 9. illud apud eundem prophetam aurum opus decoris tui, ita supplet, esse debuit. Quo etiam ca. dicit angelum qui cecidit, nunquam in se spiritum sanctum recepisse, & c. 17. pro absurdo habet quod daemones aliquando arserint amore Dei. Idem lib. I. de victo. v. Deic. 29. dicit angelos opera Dei bono & simplici oculo spectantes, & artificis sapientiam laudantes, ad ejus amicitiam digne fuisse provectos, aliis qui nequam habentes oculum inviderunt & oderunt, juste repulsis longeque remotis. Horum sententiam multi scholasticorum secuti sunt ut Alexander, Bonaventura, Marsilius, Altisiodorensis, imo ante aetatem S. Thomae, plerique, adeo ut ipse super dist. 4. hujus lib. q. 1. art. 3. fateatur eam suo seculo fuisse communiorem. Scotus quoque & Gabriel eidem sententiae magis. adhaerent.
Moventur autem isti partim authoritate, partim ratione, authoritate quidem, eo quod apud Patres hanc sententiam reperiri existiment. Nam Aug. lib. 1. de Gen. ad lit. c. 1. & aliquot sequentibus, (quae loca citat in textu Magister) docet angelicam naturam primo informiter creatam, & caelum dictam; deinde formatam, & lucem fuisse appollatam. Qu etiam lib. 11. ejusdem operis c. 23. dicit angelum cecidisse, non ab eo quod accepit, sed ab eo quod accepisset, si Deo subdi voluisset. Idem lib. de corr. & gra. c. 10. scribit sic Deum ordinasse angelorum hominumque vitam, ut in ea prius ostenderet quid posset eorum liberum arbitrium, deinde quid posset suae, gratiae beneficium, justitiaeque judicium.
Gregorius lib. 32. mor. c. 18. dicit quod primus angelus capax charitatis est conditus, qua si repleri voluisset, potuisset, &c. Joan. Damascenus lib. 2. de fide orth. c. 3. ita scribit: Per verbum creati sunt omnes angeli, & a spiritu sancto per sanctificationem perfecti, pro dignitatis & ordinis ratione illuminationem & gratiam adepti.
Huc etiam affertur quod Joannes Papa in quodam decreto apud Gratianum 16. q. 2. ca. visis, loquitur in haec verba: Dolet satis & erubescit diabolus charitat&m quam in caelo nequivit habere, homines constantes ex lutea materia tenere in terra.
Adjungitur & scripturae authoritas. Nam Job. 4. ubi nos legimus, & in angelis suis reperit pravitatem, Hebraea sic habent: Et in angelis suis non posuit laudem vel lucem, utroque enim modo verti potest dictio Hebraica; Gratiam autem lucis nomine in scripturis significari frequens est, ut cum justi vocantur filii lucis. Unde & Petrus I. c. 2. gratiam Dei commendans, Vocavit nos, inquit, in admirabile lumen suum.
Prima, Gratia media est inter naturam & gloriam, ergo sicut ordine temporis prior in angelis fuit gratia quam gloria, ita & prior esse debuit natura quam gratia. Secunda, Omne id rei naturale est cum quo creatur. Inde enim colligimus aliquid alicui esse naturale, quia cum eo creatum est: Si ergo angeli in gratia creati essent, gratia illis esset naturalis, non autem supernaturalis, quod falsum est, & damnatum, ac satis ex eo probatur; quia gratia contra naturam distinguitur, sicut & distinguit Aug. lib. 12. de civit. c. 9. & alibi.
Tertia, Si daemones fuissent creati in gratia, ut ique cognovissent dignitatem gratiae, scilicet quod faciat filios Dei, & haeredes aeternae vitae; ergo non statim libera voluntate eam perdidissent. Non enim verisimile est eos tam cito liberrime amissuros fuisse donum adeo excellens, cujus naturam, & praestantiam optime cognitam haberent.
Porro his non obstantibus diversa sententia tanquam longe probabilior, & tam scripturae, quam Patrum dictis conformior a plerisque non immeriuo recipitur, ac nobis etiam probatur. Quoniam autem praedictae opinionis assertores bifariam dividuntur: Quidam enim ita negant angelos in gratia creatos esse, ut nec postea gratiam fateantur collatam fuisse iis omnibus, sed solis electis, id quod authoritates quaedam adductae sonare videntur. Quo spectat etiam tertia ratio. Alii vero concedunt omnes angelos tam reprobos, quam electos post creationem gratia fuisse donatos; idcirco prius ostendendum est contra priores, illud in quo cum affirmativa sententia posteriores conveniunt, scilicet gratiam fuisse collatam etiam reprobis, priusquam ad terminum viae in qua conditi sunt, pervenirent. Nam de electis nulla potest esse dubitatio, quandoquidem beatitudinem, quam utique sine gratia promereri non poterant, promeruisse eos constat, ut infra docebitur.
Probatur autem Ezech. 28. ubi sub typo regis Tyri, diabolo dicitur; Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, & perfectus decore: At sapientia quam scriptura per allegoriam commendat, non est sine gratia.
Item ex eo quod Joan. 8. dicitur diabolus in veritate non stetisse, id est, perseverasse, per quod significatur aliquando in veritate fuisse. Veritas autem in scripturis justitiam significare solet, id est, eam rectitudinem qua quis Deo gratus redditur. Unde simili phrasi dixit Ezech. 4. Reg. 20. Memento Domine quomodo ambulaverim coram te in veritate. Docent hoc ipsum Patres modo generatim loquentes de omnibus angelis, modo speciatim de reprobis. Sic enim Hieronymus in cap. 3. Osee, Judaeos qui ad idola respicientes pristinam gratiam perdiderant, cum daemonibus comparat, qui lapsi de propria dignitate, & nihil antiquae gratiae possidentes; aridi sunt & veteri siccitate marcentes.
Item Aug. lib. I1. de civit. cap. 11. testatur omnes angelos divinam sapientiam participasse, non solum ut viverent, sed etiam ut sapienter beateque viverent. Talis autem vita nequaquam est sine gratia.
Nec minus aperte Greg. qui lib. 32. mor. cap. 18. locum Ezech. de diabolo exponens, inter alia dicit; Quid namque boni non habuit, si signaculum similitudinis Dei fuit? Ubi & consequenter docet scripturam plus aliquid illi tribuisse, quam homini ad similitudinem Dei condito, quoniam ipse non ad similitudinem Dei factus; sed ipsum signaculum si militudinis Dei dicitur, ut quo subtilior est, inquit, in natura, eo in illo similitudo Dei plenius credatur expressa. Idem lib. 34. ejusdem operis cap. 17. dicit, diabolum perdidisse beatitudines aeternae felicitatis, & dicit eum sic factum & conditum esse, quatenus authorem suum & amans metueret, & metuens amaret, idque exponit de timore casto, quem charitas gignit; Dicit eum similitudinem Dei perdidisse; dicit eum amisisse charitatem Dei, quam imitari debuit; Dicit eum non fuisse contentum participatione verae celsitudinis, & sic jure perdidisse celsitudinem participatam. Item dicit: Nam quem exaltabat libera servitus, dejecit captiva libertas. Ubi manifeste significat quod servierit Deo libera servitute, quae est per charitatem.
Sed quia praecipue nunc quaeritur, utrum omnes in hac gratia fuerint creati; hoc enim pariter ab utrisque negatur, quorum opinionem supra exposuimus; ideo videndum quibus hoc argumentis contra eos doceatur.
Primum igitur argumentum est ex scriptura Ezech28. ubi diabolo dicitur: Perfectus in vus tuis a die conditionis tuae donec inventa est iniquitas in te. Quod enim dicitur: Adie conditionis tuae, ita accipiendum Hebraica phrasi, quasi diceretur, ab initio, sive ab ipso momento creationis. Nec est quod objiciat aliquis, parum firmum videri hoc argumentum, eo quod procedat ex sensu allegorico. Nam firmitatem ei addit communis interpretatio Patrum, Hieronymi, Gregorii, & aliorum qui eam scripturam mystice de diabolo exposuerunt. Neque profecto spiritus Dei per prophetam de rege Tyri, tam grandia loqueretur, nisi sub illorum verborum velamine, sublimior alius sensus tegeretur.
Secundum argumentum est ex Patribus inter quos August. lib. I1. de civit. cap. 11. de omnibus angelis disserens: Simul, inquit, ut facti sunt, lux facti sunt; non ita tantum creati, ut quoquo modo essent, sed etiam illuminati ut sapienter beateque viverent. Apertius autem lib. 12. cap. 9. Bonam voluntatem, inquit, in eis quis fecerat, nisi ille qui eos cum bona voluntate, id est, cum amore casto, quo illi adhaererent, creavit, simul in eis & condens naturam & largiens gratiam? Unde sine bona voluntate, hoc est, Dei amore, nunquam sanctos argelos fuisse credendum est, & quae sequuntur, ubi expresse docet etiam malos angelos ab initio accepisse gratiam divini amoris. Idem lib. de corr. & gra. cap. 7 10. dicit angelos in principio accepisse charitatem, per quam stare, id est, perseverare possent, si vellent; sed non eam charitatis abundantiam per quam ca¬¬ dere ulterius non possent, & quidem ex his patet hanc indubitanter esse Augustini sententiam. Sed & ante eum Basilius super illud psalmi 32. Verbo Domini caeli firmati sunt, multis & apertis verbis docet virtutes caelestes, id est angelos, in ipsa creatione infusam a spiritu sancto sanctitatem accepisse. Idem cap. 16. de spiritu sancto docet apertissime. His accedit glossa ordinaria super illud Osee 3. Vinacia uvarum. Per vinacia, inquit, daemones qui creati sunt in magna pinguedine spiritus sancti, sed per superbiam arefacti de caelo sunt projecti. Ex Hicronymo¬
Cyrillus quoque lib. 6. in Joan. cap. 6. dicit diabolum in veritate non stetisse, quia prolapsus est, inquit, a veritate, nec manere voluit in suae sanctitatis origine: factus enim fuerat ad imaginem & similitudinem Dei, sed superbiendo retinuit quidem imaginem; amisit tamen veritatem similitudinis, quia ex justo & bono angelo, diabolus injustus & malus factus est.
Tertia probatio est a ratione. Non enim putandum est angelum quo ad donum gratiae, factum fuisse inferiorem homine. Quare si homo ab initio rectus & justus & gratia praeditus, & spiritu sancto donatus fuit, quemadmodum ex scripturis & patribus docebitur infra ad dist. 25. ratio poscit ut idem sentiamus de angclo¬
Alia ratio. Si angelica natura creata fuit sine gratia, non erat perfecta secundum tempus, (quod tamen ei tribuendum est, atque etiam tribuunt Hugo lib. 1. de sacramentis cap. 5. & Magister dist. proxime sequente.) Non enim moveri poterat ad suum finem ad quem condita erat, quia ut hoc posset, gratia necessaria erat. Nec valet responsio, si dicas eam sine gratia moveri potuisse in finem naturalem. Nam creata erat non solum ad finem naturalem, sed etiam & praecipue ad finem supernaturalem. Neque enim ad hunc finem destinata fuit post creationem; sed ab initio, quia propter eum condita. Ad quem proinde si moveri statim initio non poterat, haud igitur ut dixi, secundum tempus perfecta erat. b
Hanc rationem corroborat ea quae est apud Sanct. Thomam 1. q. 62. a. 3. & est talis: Omnia quae processu temporis per opus divinae providentiae producuntur, in prima rerum conditione producta fuerunt. secundum quasdam seminales rationes, velut arbores, animalia, & alia hujusmodi, quemadmodum &, Gen. 1. docet August. lib. 8. de Gen. ad lit. cap. 3. Manifestum est autem quod gratia gratum faciens. ita comparatur ad beatitudinem sicut ratio seminalis in natura ad effectum naturalem. Unde I. Joan. 3. gratia semen Dei vocatur. Quare sicut res naturales. in sua creatione sibi inditas acceperunt rationes seminales omnium suorum effectuum, & operationum naturalium, ita & angeli in sua creatione gratiam acceperunt tanquam semen quoddam operationis ad quam conditi sunt, id est aeternae beatitudinis.
Sentiunt autem cum S. Thoma omnes ejus sequaces, ac praeterea Albertus Magnus, Durandus, Ariminensis. Quorum etiam sententiae subscribit Catechismus parochorum, ad illud symboli: Creatorem caeli & terrae: Perspicuum est, inquit, diabolum reliquosque desertores angelos, ab ortus sui initio gratia praeditos fuisse.
On this page