Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Solvuntur argumenta negantis opinionis

§. 8. Solvuntur argumenta negantis opinionis.

REstat nunc ut ad argumenta negativae partis superius allata respondeatur. Quod igitur primo loco adferebatur ex Augustino, facile solvitur, si dicamus Augustinum illis locis inter caelum & lucem mystice de angelis exposita, non temporis ordinem attendere, sed natuiae. Nam ipse lib. 5. ejusdem operis cap. 5. informitatem in utraque natura, tam spirituali, quam corporali, ejusdem formatione priorem se intelligere declarat non tempore, sed origine & causalitate. Quod enim ad tempus attinet, manifesta sunt ejus verba ex lib. 11. de civit. supra commemorata, quibus de angelis ait: Simul ut facti sunt, lux facti sunt. Quae responsio amplius confirmatur ex eo quod secundum Augustini sententiam, tum iisdem in libris, tum alibi ab eo traditam, de qua ad dist. 12. omnia simul creata fuerunt. Unde patet secundum eum, statui non posse temporis ordinem inter caeli lucisque creationem.

Ad id quod 2. loco ex Augustino objicitur, respondent quidam eum ibi non loqui de gratia, sed de beatitudine, quam utique accepisset angelus reprobus, si Deo perseveranter subdi voluisset, ut sic dicatur ab ea cecidisse, quomodo dicimus filium malum per inobedientiam excidere ab haereditate paterna, quam non habuit, sed habiturus erat si in paterna obedientia mansisset. Verum locus diligentius inspectus alium sensum postulat. Nam disputando loquitur ibi Augustinus ex eorum sententia qui diabolum dicunt, statim ut factus est, malum fuisse, non quidem natura, sed propria voluntate, docetque quomodo cum illa sententia stare possit quod dicitur diabolus cecidisse, nempe si cecidisse dicatur non ab eo quod acceperat; sed ab eo quod accepturus erat, si non peccasset. Quam tamen non veram sed tantum apparentem esse solutionem, satis liquet ex supra dictis.

Quod autem ex ejusdem lib. de corr. & gra. objicitur ad rem praesentem non pertinet; Non enim agit eo loco August. de gratia angelo aut homini post creationem superaddita, sed de gratia reparante post casum. Hóc enim quod ait: Deinde quid posset sua gratiae beneficium; non ad angelum referendum est, sed ad hominem qui gratiae beneficio post lapsum erectus est, cum per liberum arbitrium stare noluisset. Illud autem, justitiaeque judicium, tam ad angelos pertinet reprobos, quam homines.

Pro qua solutione notandum est, quod Augustinus ibi naturam angelicam & humanam considerat tanquam unum genus intellectualis creaturae, in quo genere factum est quod dicit, non autem singula in singulis partibus seu speciebus. Itaque Deus ostendit qud posset eorum liberum arbitrium, quando permisit hominem & quosdam angelos cadere, hoc enim potuerunt per liberum arbitrium, scilicet solum, sine auxiliodante ipsum perseverare; Et hunc sensum plane confirmat alius Augustini locus, ubi hoc exprimit. Nam in tract. de cantico novo cap. 8. dicit; Quid valeat liberum arbitrium non adjutum, in ipso Adam demonstratum est. Ad malum sufficu sibi, ad bonum non nisi adjuvetur a Deo; ergo quod dicit in lib. de corr. & gra. quid posset eorum liberum arbitrium, intellige, non adjutum.

Quod deinde ex Gregorio objicitur, ex eodem solvendum est. Significat enim se loqui de charitate perfecta & consummata. Unde non ait: Quam si recipere voluisset, sed qua si repleri voluisset, & infra de eodem: Habuit ergo lapis iste foramina, sed per superbiae vitium charitatis auro non sunt repleta. Quinegat autem angelum repletum fuisse charitate, non negat, habuisse charitatem; Sola quippe chari¬ tas patriae replet mentem. Nam quod cum charitate conditus fuerit primus angelus, sicut & caeteri angeli, indicant haec sequentia ejus adhuc de eodem verba: Qui in medio ignitorum lapidum perfectus ambulavit, quia inter angelorum corda charitatis igne succensa, clarus gloria conditionis extitit.

Porro Damascenus nullum facit ordinem temporis; sed tantum significat gratiam angelis non fuisse naturalem, sed naturae eorum adventitiam. Unde dicit eos creatos per verbum, perfectos autem seu consummatos, id est, sanctificationis gratia donatos per spiritum sanctum.

Quod ex decreto Gratiani affertur, quidam interpretantur de charitate consummata, sed ut videtur, non recte; repugnant enim ipsa verba quibus dicitur homines in terra positos eam charitatem tenere, quam in caelo diabolus habere nequivit. Neque enim homines in hac mortali vita consummatam habent charitatem. Dicendum ergo sensum esse quod diabolus nequivit, id est, noluit habere perseveranter eam charitatem quam multi homines perseveranter retinent. Quem sensum arguit quod dicit homines charitatem tenere. Nam tenere perseverantiam significat ut ibi, Tene quod habes, & Qui tenet, teneat. Et hic sensus probatur ex Ambrosio superius citato, qui dicit quod diabolus acceptam gratiam tenere, id est, retinere non potuit.

Ad argumentum ex Job allatum primo respondetur ea verba non esse scripturam sacram. Sunt enim verba Eliphaz Themanitae amici Job, cujus sicut & caeterorum ejus amicorum verba, ecclesia non intendit canonizare. Deinde nec contra nos faciunt. Nam illius sententiae prout ad verbum ex Hebraeo vertitur, sensus hic convenienter reddi potest: Deus angelis suis in ipsorum conditione non indidit lucem, id est, gratiam consummatam & perfectam. Unde non mirum si quidam eorum in accepta gratia non permanserint, sed propria voluntate a Deo recesserint. Sic ergo juxta nostram versionem reperit in illis Deus pravitatem. Huic autem sensui respondet versiculus praecedens: Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, vel ut in Hebraeo, Ecce in servis suis non firmabit se, id est, firmitatem non invenit, quia scilicet eam ab initio iis non contulerat. Confirmatur haec interpretatio ex vocabulo Hebraeo, quod significat lucem non quamcumque, sed excellentem & exactissimam, ut dicit Vatablus. Unde matutina stella quae lumine inter stellas excellit, eo nomine apud Hebraeos appellatur.

Ad primam rationem respondetur, non esse necesse ut ordine temporis natura gratiam praecedat, sicut gratia praecedit gloriam; gloria namque finis est & praemium operationis, praemium autem debet esse tempore posterius merito: At gratia principium est bene operandi, quam proinde simul cum natura, quae est operandi principium, existere oportebat, ut non prius sit in creatura intellectuali operari, quam bene, id est, ordinate ad finem suum operari.

Ad secundam respondetur, naturale aliquando dici omne id cum quo natum, aut creatum est quippiam, etiamsi simpliciter sit aut supra aut contra naturam. Sic enim etiam peccatum, quod sine dubio vitium est, & corruptela naturae, naturale nobis est, quia cum eo nascimur. Unde & natura filii irae dicimur ab apostolo Eph. 2. Sic quibusdam morbi sunt naturales, quia haereditarii. Hoc igitur modo etiam gratia dici potest angelis naturalis, nec non & nostro generi, quatenus eam omnes in Adam, qui cum ea creatus fuit, accepimus. Dici potest & altero modo naturalis, quia naturae valde conveniens est, utpote ejus perfectiva. Simpliciter autem supernaturalis dicenda est, quia nec secundum se, nec secundum semen aliquod suum est in principiis naturae, sed donum est omnem naturae facultatem excedens.

Ad tertiam: Sicut angeli reprobi cognoverunt dignitatem gratiae, sic etiam cognoverunt excellentiam suae naturae, quae fuit eis occasio peccandi per superbiam. Cum enim adhuc viatores essent, & proinde voluntatem haberent quae ad malum flecti posset, iisdem donis quibus & naturaliter & supernaturaliter ornatos se videbant, libera voluntate abusi sunt ad peccatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8