Capitulum 9
Capitulum 9
Angelos ut naturae, ita gratiae donis creatos fuisse inaequales
ANgelos sive in eadem omnes specie ponantur, sive in diversis, impares fuisse secundum dona naturalia, consentiens est omnium Theologorum doctrina, cujus ratio sumitur ex perfectione totius universi, quae ut varios rerum gradus postulat, ita in eodem gradu diversitatem, aut specierum, & individuorum requirit secundum proprietates, seu conditiones naturales, ut vel aliae sint atque aliae, vel eaedem magis minusve perfectae. Quod patet in creaturis corporeis tam caelestibus, ut stellis, quarum alia ab alia differt in claritate, aliisque proprietatibus, quam in his inferioribus, ut elementis ac variis animalium ac plantarum generibus, atque in ipso humano genere, tametsi subuna specie comprehenso. Sic igitur & in substantiis incorporeis, id est, angelis, rem se habere prorsus consentaneum est, scilicet ut alii aliis natura subtiliores sint & ad intelligendum perspicaciores, uti docet in textu Magister. Quam doctrinam confirmat in scripturis fundata distinctio angelorum, in hierarchias, & ordines; de qua infra ad dist. 9.
Quoniam autem secundum S. Thomae sententiam omnes angeli differunt specie, hinc idem docet oportere, quod unius angeli natura semper sit sublimior natura alterius, quicumque duo inter se comparentur. Et ideo, inquit, non est accipere duos angelos aequales in tota caelesti hierarchia. Quae ejus verba sunt super distinct. 9. hujus libri art. 5. Quin etiamsi ponantur esse ejusdem speciei, vel omnes, vel aliqui; probabile tamen est etiam sic non reperiri duos in naturalibus omnino aequales. Hoc enim exigere videtur ordinatissima totius universi dispositio in iis maxime individuis quae sunt incorruptibilia, quorum proinde multiplicatio non ordinatur ad conservationem speciei, sed talia sunt ut unumquodque eorum per se locum obtincat in universo.
Porro sicut in naturalibus angeli inter se differentes creati sunt; ita credibile est & valde rationabile etiam secundum dona gratiae eos impares creatos fuisse & ita quidem, ut pro gradu & capacitate donorum naturalium, collata eis fuerint dona gratiarum, id est, ut quo quisque natura perfectior esset, eo perfectiorem haberet gradum gratiae, sanctitatis & justitiae.
Hanc imparitatem manifeste tradit Dionysius Areop. toto libro de caelesti hierarchia, non tantum agens de varietate donorum naturalium, verum etiam supernaturalium, idque secundum proportionem naturalium; velut cum docet inferiores angelos a superioribus illuminari atque edoceri de occultis mysteriis & alia hujusmodi. Idem docet Basilius lib. de spiritu sancto cap. 16. dicens angelos juxta proportionem qua se invicem superant, a spiritu sancto habere sanctificationis mensuram. Quod & innuit lib. 3. cont. Eunomium non procul ab initio¬
Basilium hac in re sequitur Damascenus libro 2. de fide orth. cap. 3. cum dicit angelos pro suae dignitatis & ordinis ratione per sanctificationem spiritus sancti illuminationem & gratiam participasse.
Praeterea probatur ex eo, quia hierarchiae & ordi¬ nes angelorum constituti sunt ab initio per naturam, id est, juxta naturalia dona, nec tamen per gratiam mutati sunt, imo nec mutari potuerunt, si quod habet melior sententia, Deus simul in eis, & condidit naturam, & indidit gratiam. At neque per gratiae usum, neque per gloriam consequentem mutatus est ordo ille hierarchicus, sed talis omnino permansit, qualis initio fuit constitutus. Ex quo colligitur quod sicut in angelis naturae gratia: ita & gratiae respondet usus seu meritum, & merito gloria. Unde recte docent Theologi non modo gratiam, sed & gloriam angelos consecutos fuisse secundum sua naturalia, adeo ut si nec duo quidem fuerint in naturalibus, aequales consequenter dicendum sit, nec duos esse aequales in gloria.
Ex his autem elicitur haec ratio praesentis doctrinae, quia dona gratiae simul cum ipsa natura collata fuerunt angelis in creatione, ideóque gratia danda erat juxta proportionem & exigentiam naturalium. Quod & probatur ex simili. Quoniam & Adae in sua creatione data fuit gratia viro conveniens, mulieri vero gratia suo sexuicongruens, sicut & soli ad hoc creato, ut praesit diei, lumen datum est majus quam lunae, & caeteris stellis ad hoc factis ut noctem illustrent. At vero nunc postquam in peccatum lapsus est homo, non eadem est ratio donationis gratiae, quia enim homo dignitatem primae conditionis, & ornatum seu perfectionem naturae, id est, gratiam, peccando amisit; fit ut gratiae collatio proportionem naturalium nunc nullo modo sequatur; sed sine respectu naturalium fiat secundum merum Dei miserentis beneplacitum. Cum enim haec gratia qua lapsa natura reparatur, in tantum sit gratuita, ut non modo nihil meritis, verum indignis ac male meritis detur ad hoc declarandum non jam attendit Deus in distribuendis gratiae suae donis capacitatem naturae, vel quantitatem naturalium, sed ut ait apostolus 1. Cor. 12. Dividit singulis prout vult, minus interdum conferens illis qui ad ea suscipienda natura capaciores erant, plus autem iis qui alioquierant minus capaces
On this page