Capitulum 10
Capitulum 10
Objectionum solutio
ADversus hanc doctrinam, qua parte angelis attribuit gratiam secundum quantitatem naturalium, una est & altera objectio.
Primum enim ex ea consequens videtur, quod saltem in angelis, & primo homine, natura fuerit dispositio ad gratiam, quódque naturalis conatus liberi arbitrii ipsorum, praefinierit modum gratiae quam acceperunt. Hoc autem contrarium apparet Catholico dogmati jam olim contra Pelagium definito, quo credimus gratiam non dari secundum merita. Nam ut dicetur ad dist. 26. meriti nomine in ea Patrum sententia comprehenditur quaevis dispositio naturae ac praeparatio voluntatis.
Sed respondetur primo quidem Patres hoc definientes locutos fuisse de gratia Dei per Christum qua nimirum homo postquam gratiam in creatione acceptam perdidit, misericorditer reparatur inspiratio ne fidei, ac bonae voluntatis. Hanc enim gratiam, non secundum merita dari, sed meritum omne praevenire, certissima est Patrum ex scripturis doctrina. At de gratia data angelis & primo homini in creatione, nihil tale legimus definitum. Deinde nec revera consequens est, si pro quantitate naturalium collata fuerit angelis gratia, naturam seu quodcumque naturale fuisse in illis dispositionem ad gratiam, si de dispositione proprie loquamur. Cum enim gratia sit donum supernaturale tanquam semen quoddam gloriae, id est, beatitudinis supernaturalis; non potest angelum vel hominem ad eam disponere ac praeparare natura sive naturalis ulla perfectio, vel motio, sed sola perfectio naturam excedens, scilicet motus liberi arbitrii excitati & adjuti a supernaturali Dei motione atque auxilio. Omnis enim naturalis perfectio improportionata est, ut loquuntur, ad gratiam & gloriam. Cum ergo dicitur gratiam fuisse datam angelis secundum quantitatem naturalium, non aliud significatur, quam Deum quando angelis gratiam in creatione infudit, voluisse rationem habere naturae eorum, sic ut gratiam infunderet uberiorem iis qui naturae donis magis excellerent, non quod vel meritum, vel dispositio esset in natura ad gratiam, sed quia placuit hunc ordinem in conferenda gratia spectare. Quem tamen ordinem uti supra diximus ut quam gratuitum sit gratiae donum ostendat, in lapsis hominibus reparandis, sequi noluit.
Quoniam autem ab initio natura ad gratiam, & gratia ad gloriam in angelis fuit ordinata; hinc diversitas angelorum quoad gratiam & gloriam, finaliter in Deum, ejusque liberrimam voluntatem est reducenda; quamvis enim gratiam & consequenter gloriam illis dederit pro capacitate, vel quantitate naturalium horum, tamen diversitatem indidit propter diversitatem gratiae, & hanc rursus contulit propter diversitatem gloriae, ad quam eos gratis ab aeterno praedestinaverat. De hac re legatur Cajetan in 2. 2. q. 24. art. 3. ad 3. & Banesius in 1. q. 62. art. 6.
Altera objectio est, quod ex superiori doctrina consequi videatur; sicut in angelis, sic & in hominibus rem se habere, quoad gratiae & gloriae inaequalitatem, ita videlicet ut nulli duo homines pares futuri sint in gratia & gloria. Quod quidam falsissimum esse nonnulli putant ostendi, vel solo exemplo parvulorum baptizatorum ante rationis usum decedentium, quos omnes dicunt ut in baptismali gratia, ita & in caelesti gloria esse aequales. Sequelam autem probant, quia ut communis est Patrum sententia, homines assumuntur ut suppleant ruinas angelorum. Quare si angeli qui corruerunt, omnes inaequales fuerunt in gratia, similiter inaequales futuri in gloria si perstitissent, oportet & inter homines qui locum eorum supplent, eandem retineri inaequalitatem. Respondetur non eo sensu a Patribus dici quod per homines supplenda sit angelorum ruina, quasi & totidem numero homines sint assumendi quot angeli ceciderunt, & eosdem gloriae gradus sint habituri, quos habituri erant angeli si non cecidissent. Nam Christus sine dubio longe majorem gratiae & gloriae gradum secundum humanitatem adeptus est, quam summus angelorum, qui cecidit, habuit aut habiturus fuit. Sed & de numero res plane incerta est. Supplenda est itaque ruina angelorum ex hominibus generali quadam ratione supplementi, sive par numerus succedat, sive non, & sive in pari gratiae & gloriae gradu substituendi sint, sive non, ut plenius explicabitur infra ad dist. 9.
On this page