Text List

Capitulum 11

Capitulum 11

Utrum omnes angeli in primo instanti meruerint

§. 11. Utrum omnes angeli in primo instanti meruerint?

CUm solus Deus naturaliter sit beatus, creaturis autem intellectualibus beatitudo praefigatur tanquam ultimus finis ad quem per operationes quasdam, tanquam per media, ad illum finem ordinata pertingere debeant, oportuit tam angelum quam hominem, non prius beatitudine potiri, quam ad eam per merita bonarum operationum tenderent, uti recte docet S. Thomas 1. q. 62. art. 4.

Sed cum non sit necesse, ut quicumque per meritum in finem beatitudinis tendit, eam aliquando assequatur, (fieri enim potest, & fit saepenumero ut propter impedimentum peccati ad finem propositum non perveniat) merito quaeritur, utrum per gratiam in creationem acceptam, omnes angeli meruerint, etiam reprobi, & utrum statim initio, id est, primo instanti quo creati sunt meruerint, an postea. Sunt enim connexae hae duae quaestiones, & proinde simul tractandae.

Quidam opinantur angelos omnes quamvis in gratia conditos, per eam tamen primo instanti nihil meruisse, licet bonam in omnibus agnoscant operationem, nempe naturalem sui ipsorum cognitionem. Dicunt enim mox post primam hanc operationem, quam vespertinam cognitionem vocant, alios in Deum tetendisse cognitione supernaturali, quam vocant matutinam; alios autem in seipsis remanentes, inordinato propriae excellentiae amore, factos fuisse tenebrosos. Et illos quidem unico illo actu conversionis in Deum pervenisse statim ad beatitudinem, hos autem actu contrario lapsos in damnationem. Idcirco autem negant diabolum etsi in gratia creatum, meruisse beatitudinem, quia sic consequens foret eum beat itudinem ipsam adeptum esse, quod ea sit angelorum conditio, ut per unum actum meritorium ad beatitudinem perveniant, quemadmodum ex professo docet S. Thomas. 1. q. 62. art. 5. & repetit q. 63. art. 6.

Verum multo rectius sentiunt qui docent omnes angelos, & quidem primo instanti quo facti sunt, beatitudinem meruisse, idque secundum proprie dictam ac plenam meriti rationem. Hoc enim & rationi, & scripturis, & Patrum dictis magis est consonum.

Nam si rationem consulamus, cum angeli omnes in gratia creati sint, & primo instanti operationem ) aliquam habuerint, non tantum intellectus, verum etiam voluntatis; non apparet ratio quare ea operatio dici non debeat a gratia tanquam habituali principio, quod jam habebant, profecta, & ut scholastici loquuntur gratia informata, & per hoc meritoria, praesertim cum ideo ponantur in gratia creati, quemadmodum suo loco dictum est, ut statim ab initio moveri possent in finem ad quem conditi erant.

Nec vero repugnat quod initio habuerunt actus naturales cognitionis & dilectionis sui. Nihil enim prohibet actus supernaturales, & proinde meritorios, simul ab initio fuisse cum naturalibus, sicut simul esse possunt in statu beatitudinis; non enim gloria destruit naturam.

Probatur item ab exemplo Christi qui in ipso instanti quo anima ejus sanctissima corpori fuit infusa, perfectissime meruit. Unde manifestum est nihil obstare quo minus gratia sic perficiat naturam, ut in primo instanti angelus & homo mereantur etiam perfecte.

Scriptura quoque Ezech. 28. testatur diabolum aliquando ambulasse perfectum in viis suis, & quidem a die suae conditionis. Ubi secundum morem scripturae meritum significatur. Sic enim Deus dixit ad Abraham Gen. 17. Ambula coram me, & este perfectus.

Sed & Joan. 8. cum dicitur diabolus in veritate non stetisse, tantum perseverasse in bono negatur. Unde August. hanc scripturam adducens lib. 11. de civit. c. 15. Oportet, inquit, ut hoc sic accipiamus, quod in veritate fuerit, sed non permanserit; igitur secundum hanc scripturam, & Augustini expositionem, tantum opus illi erat ad beatitudinem consequendam ut permaneret in eo quod acceperat; Meritum ergo habebat, sed non meriti perseverantiam. Quod rursus idem August. aperte significat lib. de corr. & gr. cap. 10. Nam & ibi solam boni perseverantiam in ordine ad beatitudinem ab angelo praevaricatore removet.

Hae autem scripturae satis ostendunt etiam angelos malos (quod enim de capite dicitur, de toto corpore intelligitur (meruisse beatitudinem. Et insuper ex priori scriptura habetur quod meruerint ab initioHanc enim vim habet illud: a die conditionis tuae, ut alibi diximus. Potest hoc ipsum probari ex scriptura Job. 38. ubi Dominus testatur ab omnibus filiis Dei, id est, angelis laudatum se fuisse, tunc quando ponebat fundamenta terrae, id est, initio creationis mundi.

Porro Augustinus de eadem re clarius suam sententiam expressit lib. 12. de civit. c. 9. diserte affirmans omnes angelos cum bona voluntate, id est, cum amore casto, quo Deo adhaerent, creatos esse. Nam bonam voluntatem, actualem intelligit, quia per actum exponit, addens, id est, cum amore casto; tum quia disputat eo loco utrum bonum voluntatem angeli in seipsis fecerint; quod utique de actu intelligitur. Et alioqui familiare est Augustino voluntatem pro actu voluntatis ponere. Huc etiam facit quod Basilius in expositione psalm. 32. ad illud. Vervo Domini caeli firmati sunt, dicit angelos confirmatos fuisse pene momento, quo creati sunt. Per hoc enim solum primum instans reliquum facere videtur ad meritum eorum, ita ut statim a primo instanti stabilitatem acceperint. Quod autem eandem primi instantis perfectionem agnoscat etiam in angelis reprobis, ex eo colligitur, quia dicit eos ad malitiam difficulter se potuisse transmovere.

Denique hanc sententiam S. Thomas habet apertissime 1. q. 63. art. 5. ad 4. dicens omnes angelos in gratia creatos in primo instanti meruisse, & quosdam peccando hoc meritum amisisse, quae ejusdem Doctoris etiam de primo homine sententia est q. 95. art. 1. ad 5. in eo quod dicit primum hominem in primo instanti suae creationis gratiae consensisse.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 11