Capitulum 12
Capitulum 12
Responsio ad objectiones
INter ea quae contra superiorem doctrinam oppoInuntur, primum argumentum est ex cognitione angelorum vespertina & matutina, cujus supra meminimus, quodque ab ipso S. Thomas suppeditatum videtur art. 6. q. 63. supradictae ad 4. Sic enim habet: Instans primum in angelis intelligitur respondere operationi mentis angelicae, qua se in seipsam convertit per vespertinam cognitionem, quia in primo die commemoratur vespere, sed non mane, & haec quidem operatio in omnibus bona fuit; sed ab hac operatione quidam per matutinam cognitionem ad laudem verbi sunt conversi, quidam vero in seipsis remanentes facti sunt nox, per superbiam intumescentes. Et sic prima operatio fuit omnibus communis. Sed in secunda sunt distincti, & ideo in primo instanti omnes fuerunt boni, sed in secundo boni a malis distincti: Citat autem S. Augustinum lib. 4. de Genes. ad litteram cap. 24. ubi dicit angelum in creatione cognovisse scipsum tanquam per vesperam, sed continuo factum esse mane. Quia, inquit, non remanet angelica scientia in eo quod creatum est, quin hoc continuo referat ad ejusdem Verbi laudem atque claritatem. Nam si vel ad scipsam natura angelica converterctur sequo amplius delectaretur, quam illo cujus participatione beata est, intumescens superbia caderet sicut diabolus. Haec S. Augustinus. Ex quibus utriusque doctoris verbis apparet in omnibus angelis primam operationem primo instanti respondentem fuisse cognitionem sui; secundam vero in aliis quidem fuisse conversionem in Deum per laudem ipsius; in aliis autem actum superbiae, per inordinatam in propria excellentia delectationem. Unde consequi videtur primo instanti nullos angelos meruisse, secundo au¬ tem instanti alios meruisse, alios demeruisse.
Sed respondetur in verbis allegatis, nihil contineri contrarium iis quae ex iisdem doctoribus in diversum supra allata sunt. Nam ut ex ipsius S. Augustini doctrina constat ponentis omnia sex dierum opera simul creata, non potest secundum eum intelligi successionis ordo inter cognitionem angelorum vespertinam & matutinam, sed naturae seu causalitatis dumtaxat. Cum enim altera cognitio in alteram referatur, nihil prohibet utramque simul, id est, eodem instanti fieri, praesertim cum operatio gratiae non impediat operationem naturae, sed magis perficiat. Hoc autem etiam esse ex mente S. Thomae perspicuum est ex eo quod jam dixerat articulo praecedenti omnes angelos in primo instanti meruisse, quod non possent sine cognitione matutina, qua converterentur a cognitione sui ad laudem Dei. Quod ergo dicit a cognitione vespertina alios conversos in Deum, quasi non omnes, intellige per actum perseverantem, quomodo alii non fuorunt conversi in Deum, quia statim in seipsos relapsi per superbiam peccaverunt.
Ad secundum argumentum superius indicatum, nempe si diabolus meruisset beatitudinem, fuisset eam adeptus, eo quod angeli per unum actum apprehendant beatitudinem; variae adferuntur responsiones a Thomistis, sed concesso eo quod S. Thomas docet (de quo tamen multiambigunt) scilicet eam angelorum esse conditionem ut per unum actum meritorium ad beatitudinem perveniant, videtur haec responsio caeteris praeferenda, qua dicatur actum intelligi perfectum, id est, perseverantem. Quem quia diabolus non habuit, sed aliis in hujusmodi actu perseverantibus, ipse statim ab eo per inordinatum sui amorem deflexit, ad beatitudinem non pervenit. Quam solutionem S. Thomas artic. 5. praedictae quaest. ad 4. satis aperte indicat. Cum enim dixisset omnes angelos in primo instanti meruisse; ita subjunxit: Sed quidam eorum statim impedimentum praestiterunt suae beatitudinis praecedens meritum mortificantes; & ideo beatitudine quam meruerunt, sunt privati.
Tertio sic argumentantur, Angeli in instanti suae creationis non potuerunt habere actum liberum; ergo nec meritorium. Probant antecedens; quia pro illo instanti non poterant non habere illum actum, & judicium exercendi actum cum quo Deus eos creabat. Respondetur ad libertatem actus non requiri ut in sensu composito, dum quis exercet actum, possit eundem non exercere; sed sufficit ut ex modo producendi talem actum, id est, ex judicio indifferentiae actus, ad finem possit non agere. In tali enim judicio libertas actus voluntatis originaliter consistit.
On this page