Capitulum 13
Capitulum 13
Quot instantia fuerint a creatione usque ad terminum viae angelorum
QUi negant angelos in gratia conditos, aut saltem in instanti creationis potuisse mereri, hi rationabiliter inter creationem & lapsum malorum, ac similiter inter creationem & confirmationem bonorum, aliquod instans interponunt, quo bonum & meritorium actum omnes habuerint, & a quo alii defecerint peccando, alii perseverantes sublimati fuerint ad actum gloriae. Qui vero sentiunt omnes in gratia creatos, primo instanti meruisse; non eandem habent rationem, ac necessitatem multiplicandi instantia seu moras quas vocant a creatione usque ad terminum viae eorum.
Veruntamen tam horum, quam illorum variae de his instantibus fuerunt opiniones, ac fere tot sunt sententiae quot capita, ut ait Dominic. Bannes.
Quidam enim quinque faciunt instantia, primum creationis in puris naturalibus; secundum collationis gratiae, tertium bonae ac meritoriae operationis utrorumque; quartum defectionis & lapsus aliquorum, aliis in bono perseverantibus; quintum confirmationis bonorum, & damnationis malorum.
Alii quatuor tantum ponunt, scilicet ex quinque jam dictis adimentes illud in quo omnes per bonam operationem meruerint. Existimant enim reprobos nunquam meruisse beatitudinem.
Sunt & alii qui quatuor tantum instantia ponunt, sed alia ratione, quia quae attributa sunt secundo & tertio instanti, non dividunt; nimirum fatentes angelos eodem instanti, quo gratiam acceperunt, secundum gratiam fuisse operatos, & proinde meruisse, sicut eodem instanti quo naturam accepe runt, naturales exercuerunt actiones.
Sunt adhuc alii eundem ponentes numerum, alia ratione. Nam quae primo & secundo instantibus attribuuntur, in unum conflant; scilicet collationem naturae & gratiae, sed operationem meritoriam secundo tribuunt instanti.
Alii vero tria tantum instantia faciunt; primum creationis in quo omnes etsi gratia praediti, nihil tamen meruerunt; secundum in quo alii ad Deum supernaturaliter conversi, alii ab eodem peccando aversi fuerint; tertium autem praemii & supplicii.
Rursum alii Scotum authorem secuti, tria tantum instantia ponentes, a superiori fententia in eo discedunt, quod in secundo instanti bonos angelos non unum, sed multa merita, malos item multa demerita habuisse dicant, quasi instans illud non simplex fuerit, sed ex multis instantibus moralibus compositum.
Ab his non multum recedunt alii quidam, dum docent non esse verisimile, quod unius tantum instantis fuerit peccatum diaboli, quasi ita repente in summam illam superbiam qua Deo aequari voluit, fuerit elatus communicante ejus superbiae in eodem instanti reliqua multitudine apostatantium angelorum; magisque existimant eos a Deo quem prius diligebant aversos, & ad se conversos gradatim in tantum superbiae culmen evasisse, ut altissimo similes esse vellent, ac primum quidem unum peccasse, postea ejus suasu caeteros. Qui hujus sunt sententiae, ponunt quidem omnes angelos in gratia creatos, primo instanti meruisse, sed subjungunt alia instantia, non solum defectus atque incrementi superbiae malorum, sed etiam profectus & perseverantiae virtutis bonorum; Imo non negant quin & plura instantia bonarum operationum reprobis angelis, antequam peccarent, recte attribuantur, allegantes illud Ezech. 28. ubi principi angelo dicitur: Ambulasti perfectus in viis tuis, a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. Nam viae significant opera, & ambulatio continuationem quandam actionum importat, ut psalm. 127. Beatiomnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
Porro Cajetanus duo tantum ponit instantia; unum creationis in quo per gratiam omnes meruerint, fuerintque puri viatores; & alterum in quo alii meritum continuantes, simul eodem instanti praemium stabilitatis & gloriae acceperint; alii vero peccando lapsi sint, simulque damnati.
Sed haec sententia plerisque non placet; quia non videtur capi posse, quod uno & eodem instantiangelus beatitudinem mereatur, & habeat, quasi simul credens, & videns Deum, quae duo secundumscripturas repugnare certum est, ut Rom. 8. 1. Cor. 13. & alibi.
Proinde Ferrariensis in numero instantium Cajetano consentiens de secundo instanti aliter sentit; nempe in eo alios peccasse simulque factos miseros, alios autem merito praecedentis in primo instanti bonae operationis fuisse beatificatos.
Verum haec sententia duo habet incommoda; alterum quod ponat bonos fuisse in gloria, quando mali primum peccabant. Si enim meritum jam erat aequase secundum cujusque capacitatem in primo instanti, cur in secundo instanti alii confirmati sunt, alii adhuc permissi cadere? Totum enim meritum gloriae quod illi habebant, etiam isti habuerunt, scilicet aeque diu cum illis perseverantes juxta hanc sententiam; quod est contra doctrinam sancti Augustini dicentis, libr. de corr. & gratia, capite decimo, quod aliis perseverantibus, id est, dum alii perseverabant, alii ceciderunt; Perseverantia autem est viae, non patriae, in qua sam gratia immobiliter tenetur; Alterum, quia ponit in eodem instanti demeritum & damnationem, in hoc a Cajetano non recedens.
Denique alius quidam existimat sancti Thomae sententiam, ipsamque de hac quaestione veritatem ita optime explicari, si bonis angelis duo ascribantur instantia, alterum creationis in gratia, & per gratiam bonae ac meritoriae operationis; alterum glorificationis, & confirmationis in bono. Malis autem usque ad lapsum duo, sed usque ad damnationem tria, videlicet, primum commune cum bonis, secundum quo statim impedimentum praestiterunt suae beatitudinis peccando, & tertium quo fuerunt damnati. Quod enim ea sit Sancti Thomae sententia de bonis patet, quia prima, quaestione 62. articulo quinto, & quaestione 63. articulo sexto, docet angelos post unum actum meritorium adeptos esse beatitudinem. Hunc autem actum ponit in instanticreationis, ut supra ex eodem doctore ostendimus. Nec usquam meminit tertii instantis in bonis angelis. De malis autem quod ita sentiat, ex eo videtur ostendi; quia quaestione 63. articulo sexto, docet inter creationem & lapsum angeli nullam fuisse moram, id est, nullum instans medium. Quoniam autem lapsus angeli intelligitur peccatum ejus, cujus quidem instans distinguendum est ab instanti damnationis ejus, quia non poterat simul esse in via & termino; consequitur tria in malis agnoscenda esse instantia. Nec mirum si tertium instans Sanctus Thomas hic non nominet, quia quaestio tantum mota erat de mora inter creationem & lapsum, non facta mentione damnationis.
In hac sententia plus apparet probabilitatis quam in caeteris; quia nec pauciora possunt ascribi instantia bonis angelis usque ad terminum inclusive, quam duo; nec pauciora malis, quam tria; illis quidem instans meriti, & instans praemii; his autem instans meriti, & instans demeriti, & instans supplicii. Nec ulla ratio cogit ad plura ponenda, eo quod instans creationis, & instans glorificationis, & instans meriti, non sint diversa instantia, sed unum & idem, ut satis ex supra dictis patet. Caetera quae obstare videntur nunc dissolvemus.
On this page