Text List

Capitulum 14

Capitulum 14

Respondetur ad objectiones

§. 14. Respondetur ad objectiones.

ARgumenta propter quae majorem instantium numerum in negotio angelorum alii quidam posuerunt, jam superius indicavimus. Primum sumitur ex pluralitate actuum quibus angeli meruerunt, aut demeruerunt. Cum enim gratia in qua fuerunt creati, comitata fuerit omnibus virtutibus quae angelicae naturae conveniunt, plane consentaneum fuit ut per omnium virtutum actus beatitudinem mererentur, & non per solum actum charitatis. Similiter autem credibile est etiam malos non contra unam tantum, sed plures vel omnes virtutes peccasse.

Respondetur ob hujusmodi actuum pluralitatem non esse multiplicanda instantia; quia sicut eidem instanti ascribitur operatio naturae & gratiae, quemadmodum explicatum est supra, sic simul eodem instanti esse potuerunt actus plurium virtutum, ut fidei, spei, charitatis, humilitatis & aliarum, imo omnium virtutum quas habebant.

Nec obstat axioma philosophi, intellectum non posse plura simul intelligere; non enim potest per modum plurium, sed bene per modum unius, ut fit in his actibus, utpote invicem subordinatis. Quod autem dictum est de actibus bonis, id de malis consimili modo est intelligendum. Hinc patet quo sensu doceat sanctus Thomas 1. quaest. 62. art. 5. angelos statim post unum actum charitate informa tum, id est, meritorium, fuisse consecutos beatitudinem. Non enim simpliciter negat in iis plures actus meritorios, sed ita plures, qui simul esse non possent, & proinde plura requirerent instantia, quemadmodum ipse satis declarat ibidem in resp. ad 2. Quocirca nec dicit angelos consecutos beatitudinem per unum actum, sed post unum actum, quia non fuit actuum pluralitas secundum successionem ad merendam beatitudinem.

Secundum argumentum sumebatur ex profectu & incremento meriti in bonis, ac demeriti in malis. Ubi enim est profectus & incrementum, ibi neces sario est prius & posterius secundum successionem; & proinde plura instantia.

Sed ad hoc probabiliter respondetur, negando hujusmodi profectum seu incrementum meriti, aut demeriti fuisse in angelis. Nam quod ad meritum attinet, profectum ab eis removet sanctus Basilius in expositione psal. 32. his verbis: Non enim in infantili statura sunt creati, deinde paulatim exercitati, atque perfecti, sed in prima constitutione, & quasi quadam conspersione suae substantiae, simul infusam habuere sanctitatem, intellige perfectam, sequitur enim: Quapropter & ad malitiam difficile se poterant transmovere, nimirum in sibi indulta sanctitate quasi tinctura quadam confirmati, pene momento, &c. Hinc & Ezechiel principem angelum ab initio perfectum describit. Nec ulla scriptura accessionem meritorum angelis ascribit. Nec sanctus Augustinus aliud quam perseverantiam iis attribuit. Quod autem pariter ad utrumque attinet, meritum scilicet, & demeritum, dicit sanctus Thomas angelos quorum naturae proprium est, non per discursum investigare conclusiones ex principiis, sed statim in principiis conclusiones videre, similiter non per peofectum moveri voluntate ad aliquid, sed statim toto conatu ferri in objectum, vel bonum, vel malum. Caeterum in hominibus quibus naturalis est discursiva cognitio, rem aliter se habere.

Tertium sumitur ex perseverantia bonorum quae non videtur intelligi posse, nisi per prius & posterius in bono opere uno, vel pluribus. Unde consequens videtur in merito angelorum, ut minimum agnoscenda esse duo instantia. Cui accedit quod secundum sententiam S. Augustini, & ipsam veritatem bonis perseverantibus alii per superbiam ceciderunt; ergo si duo dantur instantia malis, scilicet meriti & peccati, necessario etiam bonis duo danda erunt illis duobus respondentia, scilicet meriti, & perseverantiae seu continuationis meriti usque ad terminum. Hoc argumentum quod in praesenti materia difficillimum judicatur, probabiliter ita dissolvitur, si dicamus nihil prohibere quo minus uni instanti operationis unius angeli respondeant duo, imo quam plurima instantia duarum, aut plurimarum operationum alterius angeli. Cum enim in una operatione unius, non sit dare prius ac posterius, exempli gratia, in actu dilectionis Dei, si ea duret per multos dies, potuerunt ei extrinsecus res¬ pondere multae operationes alterius angeli, sibi invicem succedentes, sicut & respondent extrinsecus multae operationes hominum, & multi motus corporum. Igitur juxta hanc responsionem, unus fuit actus angeli boni quo meruit & perseveravit, quia intrinsecus in eo non fuit prius & posterius; plures autem fuerunt actus angeli mali, dilectio Dei & superbia respondentes tamen durationi actus angeli perseverantis, & ita tandem duo angeli, bonus & malus, concurrerunt in idem instans quo bonus tulit praemium, malus supplicium.

Quartum argumentum ex eo sumitur quod princeps angelus caeteris fuit causa peccati persuasionem & exemplum. Unde ex parte peccati, seu demeriti, videntur ut minimum duo ponenda instantia, unum respondens primo peccato diaboli, alterum peccato angelorum ejus. Respondetur totum hoc in angelica illa & spirituali natura, perfici potuisse uno & eodem instanti; quia sicut non sunt duo instantia, unum quo color moveat visum, & alterum quo visus a calore moveatur, sed uno & eodem instanti utrumque perficitur; ita suadere, & suaderi, darc exemplum, & accipere, non requirunt diversa instantia, imo propriissime etiam in humanis perficiuntur uno eodemque instanti, cum sint simul natura. Quae res etiam hujusmodi comparatione apposite declaratur. Sicut enim eodem instanti sol illustrat lunam, & luna terram; ita eodem instanti potuit primus angelus suadendo movere medios angelos, & medii ultimos.

Postremo, ad locum Ezechielis cum sancto Thoma quaestione 63. articulo sexto ad primum, respondemus per motus corporales qui tempore mensurantur, & quorum alii aliis succedunt, in scripturis interdum metaphorice significari motus spirituales instantaneos, sive succedant alii aliis, & proinde diversa habeant instantia, sive coexistant in eodem instanti, ut fuerunt in angelis, actus fidei, spei, charitatis, &c. quia per illos actus simul existentes ambulabant, id est, operabantur in via.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 14