Capitulum 1
Capitulum 1
Vtrum angeli facti sint beati et perfecti
AD eam quaestionem, quam fere solam hac distinctione tractat Magister, scilicet utrum beati & perfecti, an miseri & imperfecti creati sint angeli, non erit difficilis responsio, si prius quid beatum, & quid perfectum dicatur, distinguendo explicuerimus.
Nam beatum quidem explicari potest trifariam. Cum enim nomine beatitud inis intelligatur ultima perfectio substantiae intellectualis, ea autem sit duplex, una quam assequi potest virtute naturae, unde & naturalis beatitudo vocatur, & altera quae virtutem naturae superat, quae proinde vocatur supernaturalis.
Primo modo beatus dicitur quispiam beatitudine naturali, qui habet ultimam perfectionem, ad quam virtus suae naturae se extendit. Hoc modo rationabiliter dicitur angelos fuisse in creatione beatos, quia perfectas habuerunt operationes intellectus & voluntatis, respectu ultimi finis naturalis. Sed notandum quod haec naturalis beatitudo creaturae secundum sanctum Thomam 1. quaest. 62. art. 1. non simpliciter, sed quodammodo beatitudo, seu foelicitas dicitur. Cujus ratio est, ut ibidem indicatur, quia creatura intellectualis capax est beatitudinis. cujusdam altioris, nempe supernaturalis, & ad eam creata. Et idcirco beatitudo naturalis non est simpliciter ultima perfectio illius creaturae, sed secundum quid; unde nec implet totum ejus desiderium, quia nec implet ejus capacitatem
Igitur secundo modo beatus dicitur aliquis ratione beatitudinis supernaturalis, nondum tamen ut eam assecutus, sed ut tendens ad eam. Unde nec talis simpliciter beatus dici potest, sed inchoative dumtaxat, scilicet per gratiam & meritum, quibus in aeternam tendit beatitudinem, idque eo magis si illuc tendat absque impedimento. Qua ratione angeli, & primus homo in gratia conditi, beati fuerunt, quia iis donis praediti quibus tendere possent; imo actu tenderent per operationes meritorias in finem ultimum supernaturalem, nullum nec interius, nec exterius patientes impedimentum, quod ab illo cursu eos remoraretur, nec ullis obnoxii miseriis quibus illa foelicitas, quoad bona ejus accessoria, minueretur. Quamquam huc etiam pertinet beatitudo hominis post lapsum restituti in gratiam, & justitiam tanquam in viam qua tendere possit ad supernam foelicitatem, sed non sine impedimento concupiscentiae & quotidianorum lapsuum & tentationum, quibus a cursu retardatur, nec sine multiplici miseria foelicitatem ejus per se minuente, licet per accidens eam promoveat. Unde in scripturis beati dicuntur qui timent Dominum, & beati qui lugent, & qui persecutionem patiuntur propter justitiam, &c. beati, inquam, in spe, quia jam merita virtutum habent, per quae beatitudinem ipsam certo sperare jubentur.
Tertio, beatus dicitur qui ultimam perfectionem cujus capax est, id est, supernaturalem, quae in visione divinae essentiae consistit, jam est consccutus. Haec enim est consummata foelicitas, qua nimirum intellectualis creatura finem suum adepta, in ipso conquiescit, sic ut nihil ulterius desideret. Hoc I. modo angeli in creatione non fuerunt beati, quippe quos tales secundum ordinem divinae sapientiae creari oportuit, ut per meritum ad supernaturalem hanc beatitudinem tenderent, eandemque post meritum consequerentur. Atque haec doctrina est Augustini lib. de corr. & gratia, cap. 10. & lib. 11. de civit. Dei, cap. 11. & 13. & Fulgentii de fide ad Petr. cap. 3. Quibus consentanea scribit Gennadius libr. de eccles. dogm. cap. 58. & sequentibus. Idem sentiunt Hugo, Magister, & omnes posteriores Theologi paucissimis exceptis ut Alexandro, & Ariminensi qui opinati sunt angelos ab initio Deum vidisse per essentiam.
Porro perfectum quadrifariam potest distingui. Nam uno modo perfectum aliquid dicitur secundum substantiam, nempe id cui nihil deest eorum quae ad substantiam rei pertinent. Hoc modo non est dubium omnes angelos, sicut & res caeteras, fuisse in sua creatione perfectos.
Secundo modo id cui nihil deest perfectionis naturalis. Hoc etiam modo angelos factos esse perfectos, utpote naturali beatitudine praeditos, jam diximus.
Tertio modo, secundum perfectionem supernaturalem, prout per dona supernaturalia ad eam tenditur. Quae proinde inchoativa hujus generis perfectio est. Hoc modo angelos in sua creatione fuisse perfectos ex supra dictis patet, quia & gratiam & meritum ab initio habuerunt. Erat quidem haec in angelis perfectio viae non patriae, sed tanto in illis major quam in hominibus, quanto plenior juxta capacitatem seu quantitatem naturalium, quantoque liberior ab omni peccato & miseria, quam nunc est in hominibus. Itaque duae hae perfectiones & secundum naturam, & secundum gratiam, sta¬ tumque merendi, omne vitium & defectum ab angelis excludebant. Nam perfectio viae quae competit nobis hominibus, multum vitiorum atque defectuum habet admixtum, ideóque nec secundum statum viatoris absolute perfecta est, quantumcumque aliquis, dum est in hoc statu, profecerit.
On this page