Capitulum 2
Capitulum 2
Angelos futuri sui status non fuisse praescios
ANgelos tam electos quam reprobos ignaros fuisse futurae suae conditionis, id est, perseverantiae & lapsus beatitudinis & miseriae post Magistrum constanter docent iidem omnes Theologi, qui negant eos ab initio fuisse beatos beatitudine consummata. Quod quidem de reprobis, id est, iis qui postmodum ceciderunt, ex dictis manifeste sequitur: Si enim hi sui casus & miseriae praescien tiam habuissent, jam miseri fuissent antequam mali, quodque amplius est, jam inchoationem habuissent aliquam suae damnationis. Est enim pars non minima damnationis aeternae, lapsum suum damnabilem ipsamque proinde damnationem praescire, quod patet in Juda proditore & nonnullis aliis; Imo eo ipso quo alicui sua revelatur aeterna damnatio, constituitur is extra statum viatoris, quia per fidem & spem tendere non potest in illud, quod certissime, id est, Deo revelante, novit se non consecuturum, quemadmodum plenius declaratum est ad distinctionem ultimam libr. 1. Hujusmodi praescientiam removent ab angelis reprobis Augustinus libr. 11. de Genesi ad literam cap. 17. 18. & 23. Basilius hom. 9. Quod Deus non est author malorum, & Cyrillus lib 4. contra Julianum.
At vero nec electos, id est, eos qui perstiterunt, suae perseverantiae atque aeternae foelicitatis praescios fuisse, valde probabile est. Nam hujusmodi scientia pars quaedam praemii est, & proinde ante finem cursus ordinarie non tribuitur, ut patet in hominibus quinisi ad terminum pervenerint, vel in Caelo, vel saltem in Purgatorio positi certitudinem suae beatitudinis non accipiunt, paucissimis dumtaxat exceptis, quibus extraordinarie sua praedestinatio fuit ante terminum revelata.
Quamvis autem de hac re Augustinum aliquando dubitasse satis appareat ex prioribus ejus scriptis, ut lib. II. de Genesi ad literam cap. 17. & 19. (unde loca allegantur a Magistro) & lib. 11. de civit. cap. 11. & 13. postea tamen hanc quam probavimus sententiam ei magis placuisse, tum ex eodem cap. 13. colligitur, tum certius ostenditur ex lib. de corr. & gratia cap. 10. ubi inter electos & reprobos angelos ante horum lapsum & illorum perseverantiam nullum prorsus agnoscit discrimen.
On this page