Capitulum 1
Capitulum 1
Angelos non potuisse sine gratia converti ad Deum
OISSERENS hac distinctione Magister de conversione & aversione angelorum, praesupponit id quod in superioribus jam docuerat, scilicet angelos fuisse creatos informes, id est, gratia vacuos, atque hujus suae opinionis fundamen tum hic indicat §. B. cum dicit angelos non esse creatos volentes averti vel converti; sed habiles ad volendum hoc vel illud, nempe per liberum arbitrium in creatione acceptum, ut ibidem declarat; quam etiam rationem ejusdem suae opinionis Hugo Victorinus reddit, dum lib. I. de Sacramentis c. 19. & 20. docet angelos non esse factos volentes, ideóque statim initio nihil meruisse. Non potuisse autem eos ab initio esse volentes probat, quia, inquit, velle & facere motum habet, & successum, quod in principio esse non potest, unde & cap. 22. dicit liberum arbitrium non ad praesens tempus referri, sed ad futurum. Verum haec utriusque probatio invalida est duplici ratione; nam etsi volendi actus ab initio esse non posset in angelis, nihil tamen prohiberet quo minus possent in habituali gratia creari, per quam etsi non mererentur (quia proprie solis actibus meremur) digni tamen essent vita aeterna, sicut fatemur de infantibus baptizatis. Deinde quia quod pro fundamento ponitur, falsum est. Nam ut ad distinctionem tertiam ostendimus, sicut intelligendi sic & volendi actus, ac proinde & meritum, in primo instanti esse potest: Neque semper necesse est ut actum liberum deliberatio praecedat, neque omnino hoc habet liberi arbitrii ratio ut futurum tempus respiciat, quemadmodum infra docebitur ad distinctionem 24. & hic uno argumento breviter ostendo, quia liberum arbitrium propriissime est in Deo, qui non deliberat, & cui nihil est futurum. Maneat ergo quod alibi probatum est, omnes angelos fuisse in gratia, & primo instanti meruisse.
Quo posito neque conversionem angelorum, neque aversionem sic accipimus, quomodo Magister intellexit, scilicet conversionem qua ex statu supradictae informitatis in qua creati erant, quidam apposita sibi gratia converterint se ad Deum, & aversionem, qua ex eodem medio statu alii per peccatum aversi sint a Deo, factique sint Deo contrarii; sed conversionem intelligimus, qua in ipsa creatione per gratiam simul cum natura inditam coeperunt omnes dilectione tendere in Deum tanquam bonum beatificum, unde & conversio vocatur, non quod vel malus, vel medius status praecesserit, a quo converterentur, sed quia motus erat animi tendentis in Deum, cujusmodi motum conversionem vocare solemus, etiamsi animus prius non fuerit aversus aut omnino non fuerit: Aversionem vero qua quidam a bono quod diligebant propria voluntate fuerunt aversi, juxta quam declarationem conversio fuit omnibus angelis communis, tametsi non omnes in eodem voluntatis motu perstiterunt. Quod si vero conversionem intelligas qua tenditur in Deum per dilectionem consummatam, ea solis electis angelis propria est, & secuta fuit malorum aversionem, fuitque in termino non in via, ut ex iis patet quae de instantibus angelorum ad tertiam distinctionem dicta sunt: Quocumque autem modo conversionem accipias, ad eam necessarium fuit auxilium gratiae Dei, quod & Magister in textu, & S. Thomas 1. q. 62. art. 2. ad 3. plenius explicat his verbis: Quilibet, inquit, mo¬ tus voluntatis in Deum, potest dici conversio in ipsum, & ideo triplex est conversio in Deum: Una quidem per dilectionem perfectam, quae est creaturae jam Deo fruentis, & ad hanc conversionem requiritur gratia consummata. Alia conversio est quae est meritum beatitudinis, & ad hanc requiritur habitualis gratia quae est merendi principium. Tertia condersio est per quam aliquis praeparat se ad gratiam habendam, & ad hanc non exigitur aliqua habitualis gratia, sed operatio Dei ad se animam convertentis, secundum illud Threnorum ultim. Converte nos Domine ad te, & convertemur. Haec ille, videlicet tacite retractans quod minus recte dixerat in 2. distinct. Cum ergo generaliter docetur gratiam ad conversionem in Deum esse necessariam, nomine gratiae intelligendum est donum quoddam & auxilium Dei supernaturale quo mens elevatur ad bonum illud supereminens, sive sit habituale donum, sive quid aliud, quemadmodum eodem articulo in corpore S. Thomas satis indicat: Hujusmodi autem donum fuisse angelis ad conversionem necessarium adeo certa doctrina est, ut August. lib. 12. de civitate cap. 9. tanquam absurdissimum rejiciat si quis dicat angelum propria voluntate se fecisse meliorem quam a Deo factus sit. Itaque sive bonam voluntatem, qua in Deum movebatur, habuerit simul cum natura, sive illa postea ei accesserit; plane contendit S. Augustinus eam nisi operante adjutorio creatoris angelum habere non potuisse. Quae doctrina in scripturis fundatissima est, utpote Deo authori omne bonum intellectualis creaturae passim ascribentibus, ut Jacob. 1. Rom. 11. 1. Corinth. 4. & 12. &c. Quod quidem bonum si sit supernaturale, ipsum quoque auxilium Dei per quod tale bonum confertur, consequenter supernaturale esse intelligitur; quia vires naturae ultra naturam se non extendunt.
On this page