Capitulum 2
Capitulum 2
Quale adjutorium fuerit angelis datum ad perseverandum
SIcut ad diligendum Deum, ita & ad perseverandum in Dei dilectione opus fuit angelis auxilio gratiae, quia sicut Deidilectio, ita & conservatio & perseverantia dilectionis Dei donum est.
Sed quaeritur quale fuerit hoc auxilium, utrumne idem cum gratia creationis an diversum, & utrum tale per quod daretur ipsum perseverare, an vero tantum ejusmodi, ut per illud possent angeli perseverare si vellent. Quidam enim nitentes authoritate August. lib. de corr. & gratia cap. 11. dicunt angelos per gratiam in creatione acceptam non potuisse perscverare nisi praeterea aliud quoddam adjutorium datum eis fuisset, tale nimirum sine quo perseverare non possent, & per quod perseverare possent si vellent, ut autem vellent, in eorum libero relictum fuisse arbitrio; Sic enim eo loco de adjutorio ad perseverandum angelis dato loquitur August. haec insuper addens: Quod adjutorium si vel angelo vel homini quum primum facti sunt, defuisset, quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino adjutorio posset manere si vellet, non utique sua culpa cecidissent; adjutorium quippe defuisset, sine quo manere non possent. Ex quibus Augustini verbis docent hoc adjutorium a prima gratia diversum similiter omnibus angelis adfuisse, sicut & primo homini ante lapsum, sed alios per illud solum libero arbitrio perseverasse; alios vero sicut & primum hominem illud libero arbitrio per peccatum deseruisse.
Porro aliis non videtur necessarium ut praeter gratiam primae creationis aliud aliquod habituale auxilium ponatur ad perseverandum, quandoquidem in genere doni habitualis prima gratia conservata ad hoc sufficiebat. Adjutorium vero ad perseverantiam necessarium, & a prima gratia diversum intelliguntspeciale ac supernaturale Dei auxilium quo ipsum perseverandi actum, sive effectum in angelo vel homine operatur, videlicet efficaciter faciens eum perseverare, ita ut per hoc donum non tantum habeat angelus vel homo posse perseverare, verum etiam ipsum perseverare, atque hoc auxilium negant datum fuisse omnibus angelis: si enim omnibus datum fuisset, omnes utique perseverassent, sed datum dicunt solis electis.
Haec sententia nobis habetur longe probabilior atque omnino vera, sive scripturam, sive patrum doctrinam, sive rationem consulamus. Nam & scriptura & Patrum authoritas, & ipsa quoque ratio nobis testatur omne bonum in Deum authorem referendum esse, & pro omni bono gratias Deo agendas, & de omni bono in solo Deo gloriandum. Quod si ita est, ut certe dubitari non potest, igitur angeli quicunque perseverarunt, non solum acceperunt a Deo posse perseverare, sed ipsum perseverare, ut non solum in hominibus lapsis, & per gratiam Christi reparatis veritatem obtineat illud Apostoli 1. Corinth. 4. Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? Verum etiam in electis angelis, quemadmodum late monstravimus ad distinctionem 41. lib. 1. ubi de angelorum electione agebatur, ut non sit opus eadem hoc loco repetere.
Tantum operae pretium est huc adducere locum Augustini qui est lib. 12. de Civitate Dei, cap. 9. ut quid ille de hac re senserit intelligatur. Agens enim de angelorum bonorum a malis discretione. Isti, inquit, qui cum boni creati essent, tamen mali sunt mala propria voluntate, &c. aut minorem acceperunt amoris divini gratiam, quam illi qui in eadem perstiterunt, aut si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala voluntate cadentibus, illi amplius adjuti ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se nunquam casuros certissimi fierent, pervenerunt. Sic ille. Quibus verbis secundum utramque disjunctae sententiae partem, discretionem bonorum a malis refert in Deum, sed plenius & perfectius secundum partem posteriorem, qua dicit aliis cadentibus alios amplius fuisse adjutos, scilicet per efficax auxilium gratiae quod illis praestitit ne caderent, sed ut in bono accepto usque ad terminum viae suae perseverarent.
Cui doctrinae Magister quoque in textu hactenus assentitur Hugonem secutus, ut discretionem Dec tribuat aliis gratiam apponenti, aliis non apponenti. Quod ab illo quidem de prima gratia gratificante dictum est: sentit enim hanc gratiam non omnibus, datam fuisse. Sed rectius id de dono perseverantiae dixisset; hoc enim non omnibus datum fuisse eventus ipse monstravit, verum de adjutorio ad perseverandum necessario redibit sermo ad dist. 25. & 29. hujus libri, ubi de gratia primo homini in creatione data tractabitur.
Porro quid sibi velit locus Augustini de correptione & gratia, quo praecipue nituntur qui diversae sunt opinionis, superiori libro conati sumus explicare ad dictam dist. 41.
Quomodo autem non sine sua culpa ceciderint, quibus adjutorium efficax ad perseverandum datum non fuit, alibi declarandum, cum de libero arbitrio & gratia agetur. Est enim communis ea difficultas ad omnes eos qui peccant & jam in statu naturae corruptae, quia sicut fieri non potest ut quis peccet habens auxilium efficax ad non peccandum; ita nec fieri potest ut quis vitet casum absistente hujusmodi auxilio, scilicet utrumque sensu composito, necesse est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur, uti scribit Innocent. Papa in epist. ad conc. Carthaginense.
On this page