Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Refelluntur duae opiniones de ordine meriti ad praemium in angelis

§. 3. Refelluntur duae opiniones de ordine meriti ad praemium in angelis.

DE merito sanctorum angelorum duae recensentur opiniones a Magistro §. ultimo hujus distinctionis. Quidam enim opinati sunt angelos meruisse beatitudinem per gratiam qua confirmati sunt, ita nimirum ut in eis praemium tempore simul essep cum merito, solo naturae seu causalitatis ordine posterius. Alii vero putaverunt angelos per obsequia quae nobis, seu potius Deo circa nos exhibent, mereri beatitudinem jam olim acceptam, ita scilicet ut praemium in illis tempore prius sit merito.

Prior opinio placuit Bonaventurae, Marsilio, atque etiam S. Thomae super hanc distinctionem scribenti, nec non quodlibeto 9. art. 8. Sed idem S. Thomas ab hac sententia postea recessit eamque refutavit in summa 1. q. 62. art. 4. in corpore, ut mirum sit Cajetanum in eadem hac imaginatione haesisse scribentem super 1. q. 63. art. 6.

Qui hujus sunt opinionis dixerunt unum eundemque actum conversionis in Deum, quatenus est ex libero arbitrio esse meritorium, quatenus autem attingit finem esse fruitionem beatificam. Juxta quam explicationem quam videre est apud S. Thomam locis commemoratis, non solum simul fuissent in an¬

gelis meritum & praemium, sed unus, idemque actus haberet simul meriti & praemii rationem. Verum hoc refellit ipse hujusmodi ratione; non enim liberum arbitrium sine gratia potest esse sufficiens causa meriti: Quo circa non poterit actus aliquis esse meritorius, ut est ex libero arbitrio, nisi quatenus sit gratia informatus; atqui non potest simul informari gratia imperfecta, quae est principium merendi, & gratia perfecta, quae est principium fruendi: unde videtur, inquit, non esse possibile ut angelus simul fruatur, & suam fruitionem mereatur. Huic ratio)ni adde, quod fieri nequit, ut idem sit via, & terminus, meritum autem via est ad praemium ut terminum; Quare impossibile est idem esse meritum & praemium sui ipsius, ut habet ista opinio juxta dictam explicationem.

At neque si diversos facias actus, alterum qui sit meritum, alterum qui praemium, consistere poterit opinio. Si enim ut jam dictum est, gratia imperfecta principium sit merendi, & gratia perfecta principium fruendi, nec potest simul in eodem esse gratia perfecta & imperfecta; consequens est simul esse non posse meritum & praemium, sive in eundem actum cadere ponantur, sive in diversos.

Denique si non potest idem simul esse in via & termino (sic enim simul moveretur ad terminum, & esset in termino.) Meritum autem via est ad praemium, ut jam diximus; manifeste consequitur non posse aliquem simul mereri, & illius meriti praemium habere.

Posteriorem opinionem Magister sibi magis placere fatetur, quam & alibi sequitur, ut distinctione 11. hujus libri. At revera multo plus absurditatis est in hac sententia quam in priori. Unde & Magistro hic contradicunt omnes scholae ejusque opinionem selectis erroribus annumerant.

Eam vero praeter rationem jam ante dictam a via & termino, quae facile huc applicari potest, etiam haec argumenta destruunt.

Primum, quia absurdum est, ut recte Scotus ratiocinatur, angelorum remunerationem ab ea quae secutura erat hominum creatione, vel etiam lapsu dependere.

Alterum idemque praecipuum, quia meritum & praemium, ut hoc loco considerantur, sunt perfectiones quaedam operantes, meritum inchoata quaedam operantis perfectio est, praemium vero consummata Est autem perabsurdum, ut perfectionem consummatam (quae sane consummata non erit, si vel deperdi vel minui aliquando possit (inchoata perfectio sequatur. Sicut enim quis virilem assecutus aetatem non potest pueritiae annos repetere; ita qui terminum viae, id est beatitudinem consummatam assecutus est, non potest postea motu ad eam tendere: Imo multo minus hoc poterit, cum in ea re contradictio includatur, scilicet esse & non esse beatum. Quamvis enim praemium vel merces, quae est operanti externa, dari possit ante meritum, ut patet de operario, cui ante laborem, merces vel mercedis pars aliqua prorogatur, nequaquam tamen id acci dere potest in praemio seu mercede, de qua nunc loquimur, id est, ea quam diximus operantis internam esse perfectionem; unde & praemia Christo interna, secuta sunt passionem ejus, velut corporis ejus resurrectio & glorificatio; praemia vero externa quaedam praecesserunt, ut justificatio eorum qui ante ipsius adventum vixerunt.

Quod igitur attinet ad obsequia seu ministeria quae nunc angeli Deo circa nos exhibent, non ea sunt causa beatitudinis illorum meritoria, sed potius sunt beatitudinis effectus. Procedunt enim hujusmodi obsequia ex charitate perfecta, quae praemii rationem in illis habet, sicut & orationes sanctorum hominum, qui vita functi cum Christo regnant, ex simili charitate qua erga nos afficiuntur, procedunt. Quocirca hujus generis opera meriti rationem respectu praemii essentialis habere non possunt, imo nec proprie respectu praemii accidentalis, de quo in distinct. 11.

Cum igitur ex his satis jam pateat, angelos neque prius, neque simul cum merito praemium, id est, beatitudinem accepisse, consequens est id quod dudum ad 3. distinctionem ostendimus eos praemium accepisse post meritum, diversis nimirum instantibus, quorum prius fuit meriti & perseverantiae, posterius praemii. Quem eundem ordinem etiam demeriti & supplicii fuisse diximus in malis. Estque haec aperta Augustini sententia lib. de corr. & gratia cap. 10. & 11. & lib. de praedestin. Sanctorum cap. 7.

Neque his obstat quod idem Augustinus alibi, ut lib. 3. de libero arbitrio c. 15. docet culpam semper habere poenam conjunctam, quasi similiter merito conjunctum possit esse praemium. Cui quidem objectioni respondetur a nonnullis Augustinum non intelligere conjunctionem in eodem puncto temporis, sed qua alterum post alterum statim sequatur. Sed ea responsio praeter mentem est authoris; dicit enim nullo temporis intervallo dividi culpam & poenam, ut quasi alio tempore non faciat anima quod debet. & alio patiatur quod debet, ne vel puncto temporis universalis pulchritudo turpetur, ut sit in ea peccati dedecus sine decore vindictae; vult ergo prorsus simul existere culpam, & poenam.

Verior itaque responsio est, Augustinum loqui non de quacumque poena peccati, sed de ea qua quis eo ipso quo peccat, miser & infelix constituitur, etiamsi quam maxime in peccato delectetur, quam poenam a peccato inseparabilem esse constat. Nam poenam affligentem & cruciantem esse culpa posteriorem, docet his verbis subsequentibus: Sed in futurum judicium servatur ad manifestationem, atque acerrimum sensum miseriae quidquid nunc occultissime vindicatur; sic ille. Potest autem tale quid etiam in merito & praemio intelligi. Nam eo ipso quo quis bene agit, bene est ei & proinde jam est aliquo modo beatus, sed tamen pro bono opere futuram expectare jubetur retributionem, id est beatitudinem consummatam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3