Capitulum 4
Capitulum 4
Quaedam in doctrina Magistri de angelis improbabilia
QUoniam sunt apud Magistrum in hac distinctione, & tribus praecedentibus quaedam de angelis, quae vel a plerisque scholasticis, vel ab omnibus partim ut absurda, & inopinabilia, partim ut minus probabilia rejiciuntur; non abs re fuerit ut ea ad numerum recensendo annotemus, quo certior, aut certe probabilior nobis constet de statu angelorum doctrina.
Primum igitur est angelos non fuisse creatos cum actu voluntatis, sed tantum intellectus, tametsi in fine tertiae distinctionis tribuit eis aliquam Dei dilectionem, per quam tamen eos putat non meruisse, neque liquet utrum hanc jis tribuat primo instanti creationis, an post illud.
Quintum, quod ex tertio sequitur, angelos bonos non meruisse ante confirmationem, sed vel in ipsa confirmatione per gratiam tunc appositam, vel, quod Magistro magis placet, post confirmationem per obsequia nobis exhibita.
Septimum, angelis non opus fuisse gratia ad standum in eo quod acceperant, propterea quod nihil esset quod eos ad casum impelleret, ideóque peccatum a quibusdam fuisse, quia cum sine gratia stare possent, non steterunt, quousque gratia opponeretur, sicut perstiterunt alii donec eis gratia fuit apposita. Haec Magistri doctrina est §. F. hujus distinctionis, sed pugnans cum doctrina Augustini de correptione & gratia cap. 11. ubi angelis ad perseverandum in eo quod in conditione acceperant, diversum quoddam a gratia creationis auxilium, necessarium fuisse dicit non obstante eo quod nihil esset quo angelus ad casum impelleretur. Quamvis enim homini lapso, & per peccatum vitiato, jamque per Christi gratiam qua justificatus est, ad persistendum in justitia accepta propterea necessarium sit aliud quoddam auxilium gratiae, propterea quod velut continuo ad casum infirmitate carnis urgeatur, non tamen haec sola causa est necessitatis gratiae ad perseverandum, sed etiam & praecipua haec est; quia tam angelica, quam natura humana sic condita est a Deo, ut non nisi ab eodem suo conditore sapientiam, justitiam, & beatitudinem consequi, & in ea semel accepta non nisi continuatis per eundem auxiliis manere, ac perseverare possit; sicut aer non tantum ut primum illuminetur, sed ut luminosus continenter permaneat, a sole accipit. De qua re videre est August. Ench. c. 106. & aliis locis, quae commodius alibi a nobis proferentur, ubi de statu primi hominis agetur, ut ad distinct. 25. & 29.
On this page