Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quae fuerit origo peccati in angelis

IN DISTINCTIONEM SEXTAM. §. 1. Quae fuerit origo peccati in angelis.

ANGELOS peccare potuisse recte probat S. Thomas 1. q. 63. art. 1. hac generali ratioAne, quia peccare nihil est aliud quam declinare rectitudine actus quam agens debet habere, sive peccatum intelligatur in naturalibus, sive in artificialibus, sive in moralibus; atqui solum eum actum a rectitudine declinare non contingit, cujus regula est P ipsa virtus agentis, quod quidem soli competit Deo; sola quippe divina voluntas regula est sui actus, quia non ordinatur ad finem superiorem. Nam voluntas cujuscumque creaturae rectitudinem in suo actu non habet, nisi quatenus regulatur a voluntate divina. Patet igitur in sola divina voluntate peccatum esse non posse, in caeteris autem posse, si secundum conditionem naturae suae spectentur, de qua re plura ad distinctionem proxime sequentem. Quod autem angeli quamvis supremum in creatura gradum obtinentes, & peccare potuerint, & reipsa peccaverint adeo secundum scripturas certum est, ut fide salva negari non possit. At vero cum peccatum in hominibus post lapsum primi parentis oriri soleat, vel ex fomite concupiscentiae cum quo omnes nascimur, quique in omnibus hac vita durante relinquitur, vel ex prava consuetudine, vel ex immoderata passione, vel ex ignorantia rerum agendarum, quorum nihil in angrlis ipsum peccatum praecessisse videtur; quaeri merito potest quo modo, quave via, peccatum in angelis ortum atque ingressum habere potuerit, id quod etiam suo loco de primorum hominum peccato quaerendum est ad distinct. 22.

Ac primo cavendum ne peccati originem referamus in aliquod primum principium malum. Qui fuit error Manichaeorum jam olim in Ecclesia damnatus, cujus refutatio pertinet ad distinct. 34.

Deinde non est ponenda in angelis ante peccatum ignorantia, sive judicium errans & corruptum circa res agendas. Non enim error culpam praecessit, sed culpa errorem tanquam poenam comitem secum traxit, tam in angelis, quam in primo homine, Sed nec fuit in eis prava aliqua inclinatio sicut in nobis; Est ergo prima origo peccati ponenda in voluntate defectibili sese avertente a majori bono ad minus bonum, dum videlicet consideratum seorsim minus bonum, & cum praestantiori bono non comparatum, amat tanquam bonum simpliciter, sic ut illud majori bono non subjiciat, sed in eo acquiescat, sibique placeat, idque non necessitate aliqua naturali, neque violentia extrinsecus adhibita, sed libera electione.

Hoc igitur modo orta est in angelis superbia, dum suam excellentiam considerantes, eamque non comparantes cum excellentia divina, inordinato amore sibi ipsis inhaeserunt, sicque a Deo aversi sunt. Quocirca in eis pravum judicium non fuit antecedens, sed consequens, aut certe concomitans ad primum peccatum. Per hoc enim quod suam excellentiam inordinate amaverunt, obtenebratum est in eis judicium mentis, ut putarent se sibi sufficere. Caecitas enim mentis ex peccato, non peccatum ex caecitate, si de prima peccati origine loquamur.

Quod autem non sit dicendum primum peccatum fuisse ortum ex errore aliquo praevio, docet Augustinus lib. 11. de civit. cap. 11. & lib. 14. c. 10. 11. & 13. idemque sentit S. Thom. art. 1. supra dictae quaest. ad 4. & in 2. distinct. 5. q. 1. art. 1. eademque communis est doctorum sententia. Verum ut eisdem locis sanctus Thomas docet, dicere necesse est quod primum peccatum angeli quaedam praecesserit inconsideratio, non quidem temporis ordine, sed naturae. Quod ita probatur, quia electio voluntatis, qua elegit angelus propriam excellentiam, peccatum fuit ex eo quod caruerit ordine debitae mensurae seu regulae, id est, qua non fuit apposita regula superioris, quae quidem regula non poterat apponi nisi per intellectum, ad quem pertinet actus considerationis; ergo in intellectu fuit inconsideratio regulae, seu mensurae, id est, intellectui defuit actuasis consideratio illius circumstantiae, quam illo suo actu, quo propriam amabat excellentiam, angelus tenebatur habere. Nam si non tenebatur, jam ele¬ ctio voluntatis inde consecuta non fuisset peccatum. Sicut enim omnis libertas quae est in actu voluntatis, radicaliter est in intellectu; sic omnis ratio meriti, vel demeriti, quae sunt differentiae quaedam actuum voluntatis, praesupponit judicium intellectus rectum aut deficiens.

Opinantur autem quidam etiam in homine lapso peccatum non necessario ex errore judicii circa id quod agendum est provenire, sed stante recto judicio rationis posse voluntatem pro naturali sua libertate, qua caeteris potentiis dominatur, avertere intellectum a consideratione boni melioris, & movere ad considerandum vehementer id quod minus est, in eoque sic considerato per amorem inordinate immorari. Unde dicunt quod apostolus 1. Cor. 4. gloriationem Corinthiorum reprimere volens, non ait. Quid gloriaris existimans te non accepisse? sed, quid gloriaris quasi non acceperis? Quod si ita res se habere potest in hominibus lapsis, etiam in angelo potuisse, scilicet ut quamvis non ignoraret a quo tantum naturae & gratiae bonum accepisset, gloriatus tamen in eo fuerit quasi non ab alio accepisset, dum illud intuens non simul consideravit tanti boni authorem, eumdemque suo bono infinite excellentiorem. Sed utrum hoc de homine lapso recte dicatur non laevis quaestio est. Certe S. Thomas locis supra dictis videtur etiam ad homines extendere, quod sine errore peccent interdum per defectum considerationis ejus circumstantiae quae consideranda est, ut si quis eligat orare, non attendens ad ordinem ab ecclesia institutum; hoc enim exemplum adducit in summa.

Verum adversus hanc doctrinam sive in angelo, sive etiam in homine ponentem peccatum quod non procedat ex errore judicii, facere videtur imprimis ipsius sancti Thomae celebris sententia, qua docet non posse esse peccatum in voluntate nisi ex praecedente erfore judicii practici in intellectu. Habet hoc multis locis, in summa & alibi, & nominatim super distinct. 5. hujus libri q. 1. a. 1. ubi negat peccatum posse esse in voluntate, nisi sit in aliquo modo deceptio in ratione. Idque probat per Philosophum lib. 3. ethicorum dicentem, quod omnis malus est quodam modo ignorans. Unde & ibidem fatetur in angelis peccantibus fuisse errorem electionis. Probatur etiam hac ratione, quia nemo quicquam facit voluntate rationali, nisi judicet id faciendum. Ut enim sit electio in voluntate, judicium praecedere debet in intellectu; quare si mala sit electio, pravum & erroneum est judicium.

Adde quod supradicta inconsideratio ponitur fuisse voluntaria, nam alioqui non haberet rationem inconsiderationis. Non enim dicitur inconsideratus, qui non considerat, quod non tenetur considerare; videtur ergo quod illam inconsiderationem mala voluntas praecesserit, a qua voluntaria dici posset. Quod si ita est, nihil vetat loco illius poni errorem judicii natum ex mala voluntate

His argumentis moti quidam putant qua ratione dicitur primum peccatum processisse ex inconsideratione; dici posse quod processerit ex errore judicii practici, quo judicabat angelus hunc actum, qui utique peccatum erat, sibi esse faciendum. Negant autem hinc esse consequens, quod error aliquis primum peccatum praecesserit, si peccatum totum consideretur. Dicunt enim, si proprie loquendum sit, ignorantiam, seu errorem hujusmodi secundum quem omnis peccans errat, non esse causam peccati, sed magis aliquid peccati. Peccat enim homo eo ipso quod ratio prave judicat, ipsumque peccatum quasi duabus illis partibus ab invicem inseparabilibus consummatur, falso judicio, & mala electione, & utrumque fit libere secundum suum modum: quia origo libertatis in ratione est, terminus & perfectio in voluntate. Quod autem de homine dicitur, id similiter de angelo dicendum.

Hanc vero doctrinam putant esse consentaneam iis quae S. Thomas docet 1. 2. quaest. 6. art. 8. & qui 76. art. 4. & quaest. 77. art. 2. & quaest. 78. art. 1. Quod vero dicit 1. quaest. 63. art. 1. quoddam peccatum non praeexigere ignorantiam, sed solum absentiam considerationis eorum quae considerari debent, & hoc modo angelum peccasse convertendo se per liberum arbitrium ad proprium bonum absque ordine ad regulam divinae voluntatis, non eum arbitrantur iis verbis significare voluisse, quod in primo peccato angeli non fuerit error judicii practici, cum alibi aperte nominet in illo peccato errorem electionis, sed tantum excludere ignorantiam sive errorem, quo aliquid semotis circumstantiis judicaretur bonum, & proinde eligendum, quod non esset tale, ut contingit in peccatis quae per ignorantiam committi dicuntur.

Alii vero negantes in primo peccato fuisse errorem judicii proprie dictum, generalem illam S. Thomae doctrinam, qua vult omnem peccantem errare, sic interpretantur, ut nomine erroris comprehendatur inconsideratio, qua quod considerari debet, non consideratur. Quo sensu fatemur errorem electionis in primo peccato fuisse, & ad hoc significandum usum fuisse S. Thomam illis vocabulis, aliquo modo, & quodammodo, eo quod hujusmodi inconsideratio non proprie sit deceptio, nec omnis peccans proprie ignoret, sed generali quodam modo.

Ad secundam autem objectionem respondent in angelo peccante fuisse unam tantum inconsiderationem, & unam malam electionem, quarum utraque respectu alterius fuerit prior & posterior diversis rationibus, sic ut illa quidem quatenus conjunctum habebat judicium practicum, prior esset electione in genere causae formalis, haec vero prior esset eodem practico & inconsiderato judicio, tanquam causa ejus motiva. Sed haec utrum recte dicantur, an secus, diligentius expendendum erit ad distinctionem vicesimamsecundam, ubi agitur de ignorantia ut causa peccati, vel peccato conjuncta.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1