Capitulum 2
Capitulum 2
Quod fuerit primum angeli peccatum
DE primo peccato angeli quodnam fuerit, variae reperiuntur authorum opiniones. Una quidem veterum quorundam, qui malo intellectu historiae Genes. 6. decepti puta verunt angelos amore mulierum captos per libidinem peccasse. Atque hoc peccatum in illis de quibus ita sentiunt, videntur posuisse primum, utpote quo e filiis Dei, id est, bonis angelis mali facti sint. Ea fuit opinio Irenaei, Tertulliani, Justini, Origenis, Lactantii, & quorundam aliorum, sed eadem a posterioribus penitus repudiata, ac nominatim a Chrysost. in commentario illius loci. Refellitur autem praecipue hoc argumento; quia angeli sunt incorporei, ac proinde sensibilium atque carnalium voluptatum minime capaces. Quin etsi corpora haberent sibi naturaliter unita, non tamen ea ex elementis essent composita, ac nostris corporibus similia, sed aetherea, quae ut cibo & potu non egerent, ita nec saporibus, nec ulla alia sensibili qualitate afficerentur, nihilo magis quam iis afficiuntur caelestia corpora, etiam facta hypothesi quod sint animata. Praeterea constat multo ante id tempus invid ia diaboli mortem intrasse in orbem terrarum Sap2. ergo peccatum libidinis quod paulo ante diluvium juxta hanc opinionem ab angelis admissum ponitur, non potuit fuisse in angelorum genere omnium primum.
Alia quaedam opinio posuit primum diaboli pec¬ catum fuisse peccatum linguae. Legitur haec apud authorem commentarii in plalmos Hieronymo ascripti in 2. expositione plal. 119. quae habetur in fine operis, ubi si proprie intelligatur peccatum linguae, id est, quod per linguam commissum fuerit, patet falsam esse opinionem; quia spiritus angelici non habent membra corporea. Quod si author ille intelligat peccatum linguae per os serpentis, constat illud non primum fuisse. Nam procedebat ex invidia & odio adversus hominem. Si vero, quod magis apparet authorem illum sensisse, intelligitur locutio quaedam spiritualis, ut blasphemia in Deum, non potuit in hoc peccatum erumpere diabolus nisi ex odio Dei. Nam maledicentiae radix odium est.
Igitur tertia opinio odium Dei statuit primum diaboli peccatum. Quod sic probant, quia Deo principaliteradhaeretur per charitatem, ergo principaliter ab eo receditur per odium, utpote charitatie directo oppositum. Item charitas est prima virtutum; ergo odium est primum vitiorum. Verum nec hoc dici potest, quia odium omne ex amore est, unde necesse fuit odium Dei procedere ex perverso aliquo amore, sicut autem Deo principaliter adhaeretur per amorem Dei, sic a Deo principaliter receditur per inordinatum amorem sui; ex quo deinde nascitur odium Dei tanquam prohibentis amantem ab eo quod inordinate amat; non ergo primum peccatum esse potuit odium, sed amor inordinatus, aut certe quid aliud.
Quarta opinio est, existimantium probabiliter dici posse. quod primum diaboli peccatum fuerit ingratitudo in Deum. Tunc enim primum peccavit, quando cessavit Deo gratias agere. Sed nec hoc recte dicitur, nam ideo cessa vit Deo gratias agere, quia cepit sibi inordinate placere; licet enim in uno instanti plura essent peccata conjuncta, causalitatis tamen ordine fuit aliud alio prius.
Quinta eorum est, qui invidiam faciunt omnium primam, scilicet eam qua angelus homini dignitatem, in qua creatum eum vidit, invidit. Ita sensisse videtur Cyprianus in tractu de zelo & livore. Dicit enim diabolum periisse, & dejectum fuisse de statu suae felicitatis per invidiam qua exarsit in hominem. Sed hoc refellit Aug. lib. 11. de Gen. ad literam cap. 14. his verbis: Nonnulli dicunt hunc diabole fuisse casum a supernis sedibus, quod inviderit homint facto ad imaginem Dei; sed invidia sequitur superbiam non praecedit. Non enim causa superbienai est invidentia, sed causa invidendi superbia. Cum enim superbia sit amor excellentiae propriae, invidia vero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur satis in promptu est. Et paulo post: Superbiendo igitur invidus non invidendo quisepiam superbus est. Haec illeQuamvis ergo scriptura Sap. 2. invidiam diabolo ascribat, per quam peccatum, & mors introducta sint in genus humanum, non tamen eam ponit ut primam. Quare quod in hanc sententiam ex Cypriano affertur, vel ita intelligendum, ut invidia accipiatur secundum radicem & originem suam quae est superbia, cum alioqui communiter recepta sit opinio diabolum ante hominis creationem peccasse, quando adhuc ignorabat quod homo creandus esset, & quidem cum tali naturae dignitate, cui ipse invidere posset; vel ex authoritate Augustini corrigenda est opinio; videri enim potest August. cum ait nonnullos ita dicere, hanc Cypriani opinionem tacito nomine voluisse designare.
Sexta opinio est Scoti, qui scribens in hanc distinctionem quaest. 2. art. 2. censet primum peccatum angeli posse reduci ad vitium luxuriae; non quidem proprie, sed metaphorice. Putat enim fuisse in eo luxuriam quandam spiritualem, qua scilicet plus nimio in seipso, & in propria excellentia fuerit delectatus. Cui opinioni eatenus consentit Gabriel Biel ad hanc eandem distinct. quod existimet primum quidem in angelo fuisse superbiae peccatum, quo seipsum plus nimio diligens, in seipso requieverit, sed inde secutum peccatum luxuriae, dum excellentiam quandam singularem sibi appetit, ut maxime delectabilem. Cum autem luxuria non nisi per tropum possit in angelis intelligi, qua ratio ne etiam gula, & ebrietas eis tribui poterat, scilicet ad significandum peccatum nimiae & inordinatae de lectationis, videntur tamen hi authores maluisse peccatum illud vocare luxuriam, quod in hoc genere peccati vehementior sit, quam in aliis delectatioVerum sive hujusmodi luxuria dicatur primum angeli peccatum fuisse sive secundum, refellitur haec opinio ratione; quia delectari in operatione aliqua non est malum, nisi quia ipsa operatio mala est, unde si delectatio angeli mala fuit, prius erat operationem esse malam; nec tamen duo sunt ponenda peccata, operatio mala, & delectatio mala; quia delectatio non constituit operationem a priori diversam, sed est aliquid consequens ad illam. Nec vero sola vehementia delectationis potuit peccatum constituere. Si enim bonum est objectum, nunquam intentio delectationis quae circa ipsum est, mala esse poterit, si per se consideretur. Nam & boni angeli non minus intense seipsos dilexerunt naturali amore, quam mali.
Restat igitur postrema, eaque verissima sententia, primum angeli peccatum fuisse superbiam. Hoc enim aperte docet scriptura, patres tradunt, ratio convincit.
Scripturae sunt haec loca Ecclesiastici 10. Nitium omnis peccati superbia. Tobiae 4. In superbia sumpsit initium omnis perditio. Proverb. 16. Ante ruinam exaltabitur cor. Item Isaie 14. & Ezech. 28. quibus duobus locis in typo duorum regum superbia diaboli tanquam primum ejus peccatum, multis verbis describitur. Huc pertinent etiam ista Job. 41. Ipse est rex super omnes filios superbiae. 1. Tim. 1. Non neophytum, I ne in superbiam elatus in judicium, id est, condemnationem incidat diaboli. Lucae 10. Videbam satanam sicut fulgur de caelo cadentem. Hoc enim propter superbiam ejus dictum fuisse a Domino patet, quia per ea verba reprimere voluit suorum discipulorum elationem, exultantium, ac sibi placentium, quod ipsis etiam daemones subjicerentur.
Hanc vero communem esse patrum sententiam constat: Sic enim docuerunt Basilius homil. 9. quod Deus non est author malorum. Nazianzenus orat. de nativitate Christi. Athanasius, vel quisquis author quaest. 6. vel secundum aliam editionem 10. ad Antiochum. Ambros. in psal. 36. ad illud: Vidi impium superexaltatum, & in psal. 118. ad versum, Increpasti superbos: & rursum ad istum: Superbi inique agebant usquequaque: Hieronymus super Isa. 14. Prudent. in Hamartigenia. Chrysost. lib. 2. de compunctione cordis, & in homilia de Adam, & EvaAugust. lib. 12. de civit. Dei cap. 6. ubi de angelis apostatis sic ait: Ab illo qui summus est, aversi, ad se conversi sunt, & hoc vitium nihil aliud quam superbia est: Qui rursum lib. 14. cap. 13. scribit malae voluntatis initium non potuisse esse nisi superbiam, idque consequentibus verbis probat. Item lib. 11. de Gen. ad litteram capi 15. ad hoc probandum utitur illa apostoli sententia, 1. Tim. 6. Radix omnium malorum est cupiditas, sive avaritia, intelligens avaritiae nomine generale cupiditatis vitium, quo quis suum bonum appetit amplius quam oportet. Hinc diabolus, inquit, cecidit, qui utique non amavit pecuniam sed propriam potestatem. His accedunt Prosper in epist. ad Demetriadem, quae etiam inter Ambrosianas epist. legitur num. 84. Cassianus collatione 8. cap. 8. & 10. Leo epist. 93. ad Turibium cap. 6. Gregor. lib. 34. moralium cap. 14. & sequentib. & lib. 4. epist. 38. Isidorus lib. 1. de summo bono cap. 12. Damascenus lib. 2. de fide cap. 4. Anselmus lib. de casu diaboli cap. 4. Bernard. super Cantica serm. 22. & 69. Franco tomo 1. de gratia Dei. Magister in hac distinct. §. A. Quos deinde Theologi posteriores fere omnes secuti sunt.
Porro ratione hac eam sententiam probat S. Thomas I. quaest. 63. art. 2. quia spiritualis natura, cujusmodi est angelica, non potest affici bonis, quae sunt corpori propria, sed iis solis quae in rebus spiritualibus inveniri possunt. Nihil enim afficitur, nisi ad id quod suae naturae potest esse quodammodo conveniens: Atqui non potest in spiritualibus bonis per affectum eorum esse peccatum, nisi quia in tali affectu superior s regula non servatur; & hoc est, inquit, peccatum superbiae non subdi superiori in eo quo debet, unde concludit primum angeli peccatum non aliud esse potuisse quam superbiam. Quae hujus doctoris assertio consona est verbis Augustini supra citatis, quibus negat aliud esse potuisse malae voluntatis initium quam superbiam; tametsi August. generaliter de peccato loquitur, etiam ut in humano genere reperitur, cum probatio S. Thomae solum spectet naturam angelicam.
Accedunt & aliae rationes. Nam prima diaboli tentatio, qua primos homines aggressus est & supplantavit, ad superbiam fuit; verisimile est igitur ipsum per superbiam primum corruisse, ut per idem illud vitium hominem de statu dejicere fuerit conatus, per quod sciebat se primam dignitatem amisisse. Item civitati Dei peregrinanti in terris maxime commendatur humilitas, eademque in rege & capite ejus Christo maxime praedicatur; Hoc autem ideo est, quia tam in homine, quam in diabolo terrenae civitatis principe, primum ac praecipuum peccatum fuit superbia. Has rationes indicat Augustinus loco proxime citato.
On this page