Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Alterum diaboli peccatum fuisse invidiam

§. 3. Alterum diaboli peccatum fuisse invidiam.

EX superbia nasci invidiam non contra jam AuLgustini verbis ostensum est in refutatione quintae opinionis. Quare non est dubitandum quin post superbiae peccatum in angelo secuta fuerit invidia odio comitata, testante scriptura Sapientiae 2. quod invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Docent hoc patres, Basilius homil. 11. de invidia. August. epist. 48. & lib. 3. de libero arbitr. in fine, & in oratione contra Judaeos cap. 2. Gregor. lib. 5. moralium cap. 32. & 33. Bernard. serm. 17. super Cantica, & serm. 2. in octava paschae, & alii plerique consentientibus omnibus scholasticis. Probat autem S. Thomas simili modo quo Augustin. quia nimirum dum affectus alicujus tendit in aliquid appetendum, consequenter etiam renititur opposito, id est, ei per quod impediatur ab eo quod appetit assequendo; dum ergo quis appetit excellentiam singularem, quod superbiae est, statim renititur excellentiae alienae tanquam suae excellentiae quam singularem esse vult, impedimentum objicienti, quae renitentia ad invidiam pertinet. Itaque superbiam quasi propria. passiostatim invidia sequitur, quae nihil aliud est quam dolor de bono alterius, quatenus per illud impeditur propria, & singularis excellentia. Invidit autem diabolus Deo & homini, tametsi diversimode, quemadmodum S. Thomas docet supra dicto art. 2. quaest. 63.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3