Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quando invidia superbiam in diabolo fuerit subsecuta

§. 4. Quando invidia superbiam in diabolo fuerit subsecuta.

SEd quaeritur quando superbiam ejus subsecuta fuerit invidia, utrum in eodem instanti solo naturae ordine posterior, an vero in alio sequenti. Et quidem si invidia est velut propria passio superbiae, videri potest utramque simul in eodem fuisse instanti, quia tempore non separantur propriae passiones a naturis ex quibus profluunt. Contra vero; non prius potuit homini diabolus invidere, quam homo conditus esset: Hoc autem juxta communem sententiam factum est sexto die post lapsum angeli in superbiam: Quare sexto demum die videtur invidia superbiam consecuta.

Respondendum videtur eodem illo instanti quo primum peccavit angelus, non fuisse expressum actum invidiae, aut odii in Deum, multoque minus in hominem quem nondum cognoscebat, sed solum appetitum inordinatum propriae excellentiae, in quo tamen radicaliter invidia, & odium Dei jam continebantur. At in alio instanti habuisse eum expressum actum invidiae & odii Dei, scilicet cum tristitia quam ex damnatione propriae conscientiae maximam concipiebat conjunctam. Ratio responsionis est: quia in actu primo superbiae maximam habuit angelus delectationem; non ergo fuit ibi tristitia damnationis, & invidia atque odium Dei expressum. Nam alioqui fatendum esset diabolum in actu superbiae non fuisse magis delectatum initio, cum primum superbivit, quam unquam postea. Quae ratio postea etiam ostendit non idem fuisse instans primi peccati & damnationis ut nonnullis placuit. In hominem vero non prius invidiam concepit, quam eum vidit creatum ad illam felicitatem quam ipse fuerat habiturus, si non ab ea peccando decidisset, sic enim communiter doctores tradunt. Quod si ut nonnulli opinati sunt, primus angelus statim initio revelationem habuit de homine futuro, vel etiam de Christo Deo & homine nascituro; nihil absurdi fuerit, imo quam verissime dici posset, in eo statim post superbiam secutum fuisse invidiae peccatum, quo contra genus humanum, aut contra hominem Deum (quae quidem summa futura erat excellentia) zelo malo commoveretur. Sed utrum probanda sit hujusmodi opinio, dicemus infra.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4