Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Utrum diabolus per invidiam factus sit deterior

§. 5. Utrum diabolus per invidiam factus sit deterior.

QUaeritur utrum angelus qui per superbiam factus est malus, per invidiam subsecutam factus fuerit deterior. Hoc enim ita esse videtur; quia peccatum peccato additum reddit eum in quo est, deteriorem, etiamsi alterum sit alterius causa, vel ut si quis ex temulentia incidat in lasciviam, aut ex furto in perjurium.

Deinde probatur ex Joanne Cassiano, qui collatione 8. cap. 10. introducit Serenum abbatem ita de lapsu diaboli disputantem, ut dicat eum prius cecidisse per superbiam qua dixit, Similis ero altissimo; ac postea rursum ac deterius corruisse per invidiam, qua adversus hominem inflammatus fuit, & sic quidem ut prior ruina posterioris esset causa: Et idcirco, inquit, priorem ejus lapsum quo superbiendo corruerat, quo etiam serpens meruerat nuncupari, secunda ruina per invidiam subsecuta est, quae inveniens eum adhuc aliquid in se rectum habentem, ita ut etiam cuiustam colloquii, atque consilii cum homine posset habere consortium, sententia Domini utiliter in ima dejectus est: ut non jam sicut ante, sublime aliquid intuens, excelsus incederet, sed ut solo cohaerens reperet. Quubus verbis manifeste signi¬ ficatur in diabolo ante secundam hanc invidiae ruinam, fuisse adhuc aliquid rectitudinis, quod invidiae merito amiserit, tunc quando audivit: Super pectus tuum gradieris. Gen. 3.

Sed respondendum est si transgressioni ac demerito mali angeli plura assignemus instantia, quorum primo peccaverit per superbiam, & alio sequenti per invidiam, qua vel in Deum, vel in hominem ex Dei revelatione praecognitum exarserit; probabili ratione dici quod diabolus per superbiam malus, & aeternae damnationis reus per invidiam factus fuerit deterior, & proinde graviori damnationi obnoxius. Nam secundum hanc hypothesim adhuc in via erat, non in termino, quando per actualem in vidiam peccavit, ideóque addendo peccata peccatis deterior effici, ac damnationis suae reatum augere poterat.

Verum eam sententiam cum de instantibus meriti ac demeriti angelorum ageremus, ut minus probabilem rejecimus. Quare sicut probabilius est transgressionem ac demeritum angeli non fuisse nisi unius instantis; ita pari probabilitate asserendum, iis peccatis quaecumque post illud instans commisit, sive invidentia fuerit, sive quodcumque aliud; non fuisse eum quoad internam voluntatis malitiam, factum deteriorem.

Quod etiam ex opposito probatur; nam boni angeli semel confirmati in bono, nullis deinceps operibus bonis, quae quidem plurima exercent, efficiuntur meliores; ergo nec mali angeli semel obdurati in malo, (quod quidem ponimus factum statim post primum instans demeriti) per ulla mala opera redduntur pejores. Sicut enim bona opera a bonis angelis procedunt ex voluntate suam perfectam bonitatem semel consecuta; sic & mala opera a malis procedunt ex voluntate completam malitiam jam olim habente. Et idem judicium de hominibus seu animabus damnatis & beatis.

Denique responsionem hanc confirmat illa Damasc. brevis & trita apud Theologos sententia libro 2. de fide c. 4. Quod hominibus mors, hoc angelis est lapsus; post lapsum enim non est illis poenitentiae locus, ut neque post mortem hominibus. Unde consequitur angelum statim a lapsu totaliter malum affectum fuisse, ut neque demereri amplius, neque deterior fieri posset, sicut & homines a morte, juxta illud Ecclesiastae: Lignum ubicunque ceciderit, illic erit. Nam ante mortem dum adhuc sunt in via, id est in statu merendi ac demerendi, non est negandum, imo vero constat peccata peccatis addita reddere homines deteriores; unde patet solutio rationis objectae.

Quod autem ex Cassiano affertur, dicente aliquid in diabolo remansisse rectitudinis, donec per invidiam contra hominem peccaret; cum id sit & rationi adversum, & a communi Theologorum doctrina alienum, facile rejicitur. Nec pro ejus opinione quicquam facit, quod de consortio diaboli cum homine quasi prius concesso, postea negato adducit. Falsum enim hoc est; quia non minus post illam hominis seductionem, quam ante, quin potius multo magis in poenam illius primae transgressionis primorum parentum diabolo permittitur consortium & colloquium cum hominibus; dum sese in humanam speciem, vel etiam in angelum lucis subinde transformat; & quod majus est, intimis sensibus per pravas suggestiones sese ingerit ad fallendos & seducendos homines; cum primae matri tantum legatur collocutus in forma serpentis.

Ad id vero quod Cassianus contendit per illa verba, Super pectus tuum gradieris, &c. rectitudinis aliquid diaboli quod ei post primum superbiae lapsum restabat, ademptum fuisse, respondemus, ea verba quatenus ad spiritualem & mysticum serpentem, id est, diabolum pertinent, hunc habere sensum? Tu qui imperium supra homines usurpare voluisti, censeberis posthac ab omnibus maledictus, erisque miserrimus & vilissimus inter omnes peccatores, nec aliud quam terram comedes, id est, terrenos & carnales homines. Nam, ut Augustinus ait, homo in poenam peccati factus est diaboli cibus. Non ergo sententia Dei contra serpentem lata quicquam ei rectitudinis ademit, sed futuram ejus inter homines vilitatem portendit. Vide Aug. lib. 1I. de Gen. ad literam cap. 36. & libr. 2. de Genes. contra Manichaeos cap. 17. & de agone Christiano cap. 2. Porro de maledictione serpentis quem sensum habeat, inferius agetur ad dist. 21.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5