Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Aliae quorundam opiniones de superbia angeli refelluntur

§. 7. Aliae quorundam opiniones de superbia angeli refelluntur.

PRaeter supra dictas opiniones de superbia angelica, extant & aliae quorundam, de quibus breviter agemus.

Dicunt enim quidam angelis omnibus statim a creatione fuisse revelatum a Deo futurum aliquando, ut homo quidam terrenae substantiae idem esset filius Dei, iisque praeceptum ut illi homini se submitterent, eumque adorarent, & in eum tanquam salutis suae authorem crederent; atque alios quidem Dei praecepto paruisse, alios vero minime; sed horum principem honorem illum homini praeparatum, sibi per superbiam & invidiam vendicare, & capere voluisse, caeteros autem ejus superbiae consensisse.

Nonnulli vero dicunt principem angelum hac revelatione accepta, sibi appetivisse unionem hypostaticam verbi divini, quam cognoscebat humanae naturae praeparatam. Tradunt hanc opinionem Jacobus de Valentia scribens in psal. 81. & 102. Viguerius inst. Theol. c. 3. §. 2. vers. 15. & Ambr. Catharinus in lib. de gloria bonorum angelorum, & lapsu malorum, & in comment. epist. ad Philip. c. 2. & ad Heb. 2. Dionysius etiam Carthusianus in 2. dist. 5. quaest. 1. hanc sententiam ut probabilem recitat; nolens tamen temere quicquam affirmare.

Eam rem aliter narrat quidam Guilielmus Postellus in libro de arcanis mysteriis; scribit enim angelos omnes primo jussos adorare filium Dei; quod cum fecissent, revelatum eis fuisse, eundem Dei filium aliquando suscepturum hominem, & mandatum ut illi homini se subjicerent; id vero alios prompte, alios aegre fecisse. Deinde revelatum quod idem homo Der filius seipsum aliquando in specie panis exhibiturus esset, iterumque mandatum ut etiam sic eum adorent. Hoc autem alios ut jussi erant, fecisse, alios autem superbia & invidia commotos, ut eo se demitterent, nullo modo adducere in animum suum potuisse.

His porro non dissimile est, quod in Alcorano Mahometi legitur, atque identidem inculcatur: primum hominem digniorem angelis creatum fuisse, angelos proinde jussos a Deo coram homine se humiles exhibere, atque huic jussioni omnes obtemperasse, uno excepto Beelzebub, ut qui se, quod igneae esset naturae, luteo illo figmento ionge meliorem esse diceret. Refert hoc ipsum, sed ita ut tanquam fabulam rejiciat Athanasius, vel quisquis author q. 6. ad Antiochum, idque merito; quia multa manifeste falsa continet: ut primum hominem fuisse creatum angelis digniorem, contra illud psal. 8. Minuisti eum paulo minus ab angelis, angelos jussos ei se submittere, atque hoc omnes fecisse uno excepto, quasi unus tantum fuerit angelus inobediens & praevaricator; denique angelos esse igneae naturae. Ea vero narratio quam Postellus affert, licet jucunda, nec Christianae pietati palam adversa; jure tamen ut hominis alioqui haeretici commentum exploditur, utpote cujus apud catholicos nullum exstet vestigium.

At prima opinio quia catholicos habet authores, diligentius expendenda est. In ea autem quatuor continentur. Quorum primum est, revelationem angelis initio factam de filio Deinaturam humanam assumpturo, quem proinde jussi fuerint adorare; idque bonos fecisse, malos autem facere noluisse. Satis enim cohaerent haec inter se. Totum autem hoc probabile videtur effici his argumentis.

Primo, quia si homini facta fuit revelatio de Christo ante peccatum, quando dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, &c. magis profecto videtur id angelis tribuendum; ut quibus propter excellentiorem naturam magis conveniat divinas futurorum mysteriorum accipere revelationes.

Secundo, quia Joan. 8. diabolus dicitur homicida fuisse ab initio, ergo de homine, ejusque tanta excellentia, quam illi invidere posset, revelationem ab initio habuit. Haec autem excellentia quae alia potuit esse, quam unio hypostatica verbi divini cum natura humana? nam in caeteris omnibus homo est angelis longe inferior.

Tertio, sicut homini ad probandum ejus obedientiam datum fuit in paradiso praeceptum positivum: ita credibile est ob eandem causam angelo quoque datum fuisse hujusmodi praeceptum, hoc autem non aliud convenientius & ad probandam angelorum obedientiam aptius ponitur, quam adoratio verbi incarnandi, seu hominis Dei; unde & revelationem ejus fieri prius oportebat.

Quamvis autem multis non improbabile videatur, primum hoc istius opinionis membrum, nec quicquam revera contineat scripturis aut ecclesiae doctrinae contrarium; attamen quia nec etiam e diverso in scripturis aut patrum doctrina solidum fundamentum habet, idcirco qua facilitate asseritur, eadem etiam negari, & rejici potest. Ad argumenta vero sic respondetur.

Ad primum, revelationem de Christo futuro ob id potius homini quam angelo statim ab initio fieri debuisse, quia verbi incarnatio non propter angelos, sed propter hominem futura erat, tametsi non improbabile est, revelationem prius angelo quam nominifactam, non quidem angelo viatori, sed jam confirmato, ac beato; solent enim a Deo revelationes hominibus fieri mediante angelorum ministerio, quod in Isaia, Daniele, Zacharia, aliisque prophetis factum scriptura testatur.

Ad secundum jam alibi dictum est, quomodo secundum patrum expositiones diabolus ab initio dicatur homicida fuisse; neque enim quisquam est patrum, qui hoc sic intellexerit, quasi diabolus homini dignitatem unionis hypostaticae sibi ab initio revelatam invideret.

Ad tertium satis fuit, angelos in supremo gradu creaturae constitutos per hoc probari, si se Deo subjicerent, & sibi propter naturae suae excellentiam non inordinate placerent.

Porro secundum, quod in hac opinione continetur, est Christum revelatum angelis tanquam salutis authorem fuisse propositum, iisque mandatum ut in eum tanquam salutis suae authorem crederent. Hoc autem intelligi volunt de Christo ut homine, quasi is per merita suarum actionum, quas ut homo exercuit, fuerit angelis author salutis, sicut eum per illa credimus authorem esse salutis hominum.

Verum haec sententia, quam nonnulli ut valde plausibilem amplectuntur, quod videatur amplificare virtutem meritorum Christi, revera tamen scripturis, & patrum doctrinae parum consonat. Nam scripturae causam incarnationis, & passionis filii Dei non aliam nobis commendant, quam redemptionem, & salutem generis humani, quod totum in primo parente perierat. Et ideo juxta apostolum Hebr. 2. Christus non angelos apprehendit, sed semen Abrahae, quia angeli liberatore non egebant. Hinc ipsi angeli nativitatem Christi pastoribus annunciantes, non dicunt, quia nobis, sed quia vobis natus est hodie salvator. Hinc & in symbolo Constantinopolitano, propter nos homines, & propter nostram salutem de caelis descendisse dicitur filius Dei. Quod ita studiose & caute positum est a patribus ad exclusionem angelorum, scilicet propter Origenistas qui daemonum futuram aliquando per Christum liberationem fingebant. Esset autem minus caute positum, si non malis quidem, bonis tamen angelis, & proinde non solis hominibus profuerunt ad salutem merita Christi. Ita docet Augustinus Enchiridii cap. 61. diserte negans pro angelis Christum mortuum esse: sic & Hilarius in expositione plalmi 43. Quibus consentiunt Scholasticorum praecipui, S. Tho. & Bonaventura, cum docent futuram non fuisse Christi incarnationem, si homo non peccasset. De qua re ad distinctionem primam libri tertii. Quanquam nec alii qui homine etiam non peccante verbum incarnandum fuisse putant, hanc ejus reddunt rationem, quod Christus angelorum mediator ad salutem esset futurus, sed aliam, uti declarandum est loco jam dicto.

Quod autem alii pro sua opinione afferunt ex apostolo Coloss. 1. dicente reconciliari omnia per sanguinem Christi, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt, ab eodem Augustino solvitur loco jam allegato. Intelligit enim reconciliari caelestia terrenis, dum humanum genus solutis per Christum inimicitiis, quas inter homines & sanctos angelos peccata fecerant, quodammodo redit in gratiam; vel dum etiam ex ipsa hominum redemptione, ruinae angclicae detrimenta reparantur. Quae etiam Chrysostomi interpretatio est in eum apostoli locum.

Neque vero dictae opinioni patrocinatur Bernardus (ut quidam falso arbitrantur) cum dicit n sermone 22. super Cantica, Christum non tantum nobis, verum etiam angelis factum fuisse sapientiam, justitiam, sanctificationem, & redemptionem. Respondemus enim Bernardum ejusmodi verbis, ut patet locum attentius consideranti, non aliud velle quam Christum, in quantum est verbum patris, id est, secundum naturam divinam anoelis fuisse salutis authorem; qui & perseverantiam illis dedit ne caderent, (hoc enim sensu, licet sermone improprio dicit, & explicat Christum sanctos angelos a ruina redemisse) & perseverantiae praemium contulit aeternam beatitudinem. Quod idem verbum postea caro factum, nobis haec eadem promeruit, ac contulit per suam passionem. Non autem haec sensisse Bernardum quod isti volunt, patet ex sermone ejus primo de adventu Domini, ubi causam adventus & incarnationis Christi non angelorum sed hominum salutem esse confirmat; & ex homilia tertia surper missus est, ubi dicit parvulum natum esse nobis, non angelis, qui cum magnum haberent, parvulum non requirebant.

Verum de hac re plura & ex professo libro tertio ad distinctionem primam, ubi causa incarnationis Christi quaeritur; & ad distinctionem 18. & 19. ubi de merito Christi & redemptione per eum facta disputatur.

Tertium opinionis membrum est, principem angelum sibi vendicare, & rapere voluisse divinitatem quam habiturus erat homo. Hoc autem satis probabiliter dicitur praesupposita revelatione supradicta. Si enim per revelationem cognovit hominem Deum futurum, credibile est quod inferiori creaturae tantam dignitatem inviderit; ita tamen ut invidiae causa fuerit superbia, non contra, sicut jam ante dictum est.

Quartum ac postremum est, angelum rapere voluisse divinitatem appetendo sibi hypostaticam unionem verbi quam videbat homini praeparatam, scilicet ut non homo sed angelus, nec quicumque angelus, sed ipse eorum princeps allumeretur a verbo Dei in unitatem personae, sicque ipse esset verus Deus. Ad hoc rursum allegatur Bernardus sermone 6. de adventu; & sermone 2. feriae 3. paschae; & sermone 17. super Cantica. At iis locis significat quidem Bernardus diabolum Christo invidere divinitatem, quod est verissimum, & id facit usque in hunc diem, sed non dicit hoc ejus primum peccatum fuisse quo lapsus est, nec ulla ibi mentio hypostaticae unionis ab angelo concupitae.

Destruitur autem haec opinio, quia si sibi ipsi princeps angelus eam unionem appetivit, ergo consequenter appetivit se, id est, suam personam non esse; hoc enim ad illam unionem consequens est. Nam cum angelus jam in propria hypostasi subsisteret, non poterat assumi a verbo in unitatem personae ejus, nisi propria ipsius angeli persona esse desineret. Unde probatur hunc unionis hypostaticae verbi appetitum non potuisse esse primum angeli peccatum; nisi forte dicatur ita appetivisse, quomodo secundum Scotum supra diximus eum appetivisse aequalitatem Dei. Sed hic intellectus est praeter mentem eorum qui hanc opinionem tradunt. Si vero dicatur hic appetitus non primum angeli peccatum fuisse, sed ex alio priori consecutum, non erit inconveniens hanc illi tribuere coecitatem mentis ex praevio peccato contractam: ut illam unionem salva sua hypostasi sibi tanquam possibilem concupiverit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7