Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Quod peccatum angelorum qui cum diabolo ceciderunt

§. 8. Quod peccatum angelorum qui cum diabolo ceciderunt.

QUa ratione superius ostensum est non aliud in! primo angelo potuisse esse primum peccatum, quam superbiam, eadem etiam id probatur de caeteris transgressoribus angelis; est enim ratio toti angelicae naturae communis. Quare quod de principe eorum diabolo dictum est, idem & de his dicendum, scilicet eos omnes ex consideratione propriae pulchritudinis non collatae cum excellentia naturae divinae incidisse in inordinatum sui amorem, & per hoc a Deo aversos fuisse.

Verum hic nonnulla opinantium diversitas est. Quidam enim putant omnes propria sponte, ac nullo hortante in hoc superbiae peccatum fuisse prolapsos. Alii vero sentiunt unum caeteris authorem, & suasorem fuisse transgressionis, sicut & constat eum primis hominibus peccatum persuasisse. Quae sententia tam scripturae sacrae, quam dictis patrum magis est consentanea. Sic enim dicitur Matthaei 25. Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo & angelis ejus. Et Apocal. 12. Draco pugnabat & angeli ejus, quod non ob aliud dictum videtur, quam quia daemones inferiores uni supremo, qui nunc diabolus, & draco vocatur; justo Dei judicio, propterca subjecti sunt, quod ejus suggestioni ad peccatum consenserunt. Nam ut Petrus ait 2. epist. cap. 2. A quo quis superatus est, hujus & servus est, unde & homo diaboli suggestioni consentiens, in ejus servitutem redactus est ipse cum tota sua posteritate, id est, universo genere humano. Et quidem hac de re aperta est Prosperi sententia in epistola ad Demetriadem scribentis diabolum angelos in consensum impietatis suae traxisse. Rupertus lib. 1. de victoria verbi Dei c. 11. dicit quod diabolus magna scientiae qua plenus erat arte, praedicabat omnibus angelorum coetibus Deum se esse, sed quod adulati sunt ei tantummodo spiritus illi qui gloriam suam quaerebant, non Dei, & hos dicit significatos per li¬ ¬ gna voluptatis Ezechielis 29. Et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei. Quamvis igitur omnes praevaricatores angeli per superbiam peccaverint eam qua ad divinitatem aspirarent, hoc tamen discrimen est, quod unus primus ac solo proprio motu peccans, caeterorum deinde hortator ac suggestor, seu sollicitator ad simile peccatum fuerit, qui & consenserunt ejus suasioni, non ut ei tanquam principi ac domino suo subessent, sed ut a Deo recedentes, ejusque dominio se subtrahentes singuli suum principatum atque dominium stabilirent. Haud secus atque in seditione contingere solet, ubi qui seditionis authori adhaerent, non ut eum principem suum faciant, sed ne legitimo principi subjici cogantur, & ut privata commoda consequantur, id faciunt. Existimat autem Bonaventura in hanc distinctionem scribens peccatum primi angeli saltem uno instanti caeterorum peccatum antecessisse; quasi fieri nequeat ne quidem in angelis, ut in idem instans concurrant peccatum alicujus cum peccato alterius, vel aliorum qui illo authore peccant. Sed aliis aliud videtur probabilius, uti declaratum est etiam ex similitudine rerum corporearum ad distinctionem tertiam, ubi de instantibus angelorum agebatur. Quare non alium quam naturae ordinem inter peccatum primi angeli & caeterorum necesse est nos agnoscere.

Illud praeterea notandum, quod sicut unus ad defectionem caeteris author fuit, ita quoque verisimile est, unum caeteris qui perstiterunt, authorem ad perseverandum fuisse; dum sese opponens superbiae diaboli volentis se Deo aequare, sociosque alloquens dixit humiliter, Quis ut Deus? Hoc enim sonat nomen ejus Michael, cui sanctae ejus allocutioni, & exhortationi quotquot assenserunt, similiter angeli ejus dicti sunt. Sic enim legimus Apoc. 12. Michael & angeli ejus praeliabantur cum dracone.

Porro qui principem angelum dicunt homini invidisse, & sibi appetivisse unionem Verbi hypostaticam, addunt eum loco Christi voluisse caeteris angelis praeesse tanquam mediatorem perveniendi ad peatitudinem. Unde & dicunt caeteros apostatas angelos illius superbiae atque invidiae consentientes judicasse dictam unionem, & mediatoris dignitatem illi potius tanquam angelo excellentissimo quam homini deberi, atque ita & per eum tanquam mediatorem sperasse se consecuturos beatitudinem, & ad hunc finem se illi spontanee submisisse. Ita fere Viguerius, & Catharinus loeis supra citatis. Verum haec speculatio quo loco sit habenda, satis ex superioribus colligi potest. Supponit enim Christum hominem angelis propositum fuisse mediatorem salutis, quod falsum esse ostendimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8