Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

E quibus ordinibus angeli ceciderint

§. 9. E quibus ordinibus angeli ceciderint.

ANgelos ex omnibus ordinibus aliquos per superbiam cecidisse sentit Gregorius homilia 34. in evangelia, tractans anagogice parabolam de decem drachmis perditis. Idque consentaneum est scripturae sacrae, in qua diversorum ordinum angelorum nomina daemonibus tribuuntur 3. ut Rom. 8. angeli, principatus, virtutes; 1. Corinth. 15. principatus, potestas, virtus; Ephes. 6. principes & potestates. Sub angelis autem archangeli, & sub principatibus dominationes facile comprehenduntur; praeterea Ezech. 28. princeps daemonum vocatur Cherub; de cujus tamen loci intellectu dicemus infra. Non nominaret autem scriptura Cherub in malum, nisi etiam ex illo ordine aliqui cecidissent. Ex Seraphin autem aliquem, vel aliquos cecidisse, palam fiet ex eo, quod infra docebimus, principem daemonum fuisse om¬ nium angelorum supremum. Nec sane credibile est ex supremo ordine solum supremum angelum cecidisse. Quod si ex omnibus jam dictis ordinibus aliqui ceciderunt, verisimile quoque fit ex Thronis aliquos cecidisse. Verum ideo scriptura Thronos, & Seraphin expresso nomine daemonibus non attribuit, uti docet S. Thomas 1. p. q. 63. art. 9. ad 3. quia haec nomina quandam habent significationem justitiae, quae in daemonibus post lapsum nulla remansit. Scraphin enim ab ardore charitatis, & Throni ab inhabitatione Dei dicuntur. Caetera vero ordinum nominaa scientia, vel ministerio sumuntur, quae bonis malisque possunt esse communia. Hanc porro sententiam S. Thom. eodem loco probabilem facit ex eo, quia ad quemlibet ordinem homines assumuntur in supplementum ruinae angelicae. In quo etiam, inquit, magis comprobatur libertas arbitrii, quae secundum quemlibet gradum creaturae in malum flecti potest. Ad ejusdem probationem utuntur quidam hoc argumento: Hierarchia caelestis est forma quaedam & exemplar hierarchiae terrestris, ergo sicut ex omnibus ordinibus, & gradibus ecclesiae aliqui cadunt, ut ex episcopis, presbyteris, diaconis, monachis, virginibus, conjugatis, &c. sic in hierarchia caelesti rem se habere probabile est.

Sed haec ratio non admodum suadet, quia in ecclelia super terram militante omnes sunt fragiles, & propter concupiscentiam, variasque carnis, & munditentationes ad lapsum proni, quale nihil erat in angelis, ut qui neque interna, neque externa aliqua tentatione sollicitarentur ad peccandum, & avertendum se a Deo in cujus dilectione erant conditi. Vitium igitur argumenti est, quia ex defectu exemplati colligitur defectus in exemplari, quod non oportet, cum exemplar ut tale semper sit perfectius.

Jam vero quod in contrarium legitur apud Damascenum lib. 2. de fide cap. 4. ubi duplex angelorum genus distinguit; alterum supercaelestium, quibus scilicet rerum caelestium ministeria credita sint; alterum mundanorum quibus terrae custodia commissa sit, atque ex hoc posteriori genere dumtaxat cecidisse praevaricatores angelos existimat; etsi certissima authoritate refelli nequeat, nec proinde rejici debeat tanquam a fide alienum, ut ait S. Thomas art. 7. ubi supra: satis tamen ex jam dictis apparet quam improbabiliter dicatur, magisque etiam apparebit ex eo quod probandum restat, daemonum principem omnium angelorum fuisse supremum. Sed & Aug lib. II. de Genesi ad literam cap. 19. & 26. incertam hanc de duplici angelorum genere opinionem esse dicit: Idemque libro II. de civit. Deicap. 33. e caelis caelorum, id est, e supercaelestibus locis angelos ob superbiam ejectos fuisse affirmat. Quod & apud Basilium homil. 9. legitur. Huic sententiae congruunt etiam ea quae de lapsu angelorum apud eundem Augustinum leguntur lib. de corr. & grat. cap. 11. & 12.

Rursum objiciet aliquis Ruperti sententiam, qui lib. 3. de processione spiritus sancticap. 17. putat ex nullis ordinibus angelos cecidisse, quod ante lapsum ordines nondum essent constituti, sed ordinum diversorum excellentia perseverantibus data fuerit pro praemio. Quod idem prorsus sentit author altercationis ecclesiae & synagogae cap. 3. Sed quia horum opinio nititur fundamento, cujus discussio pertinet ad distinctionem 9. ubi quaestio tractatur utrum angeli ab initio fuerint in ordines suos distributi; super vacaneum fuerit eam hoc loco confutare. Sane Rupertus ibidem dato quod ordines ab initio constituti fuerint, facile concedit ex omnibus aliquos cecidisse.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9