Text List

Capitulum 11

Capitulum 11

Utrum angeli mali plures an pauciores sint bonis

§. 11. Utrum angeli mali plures an pauciores sint bonis?

ET si non dubium est, ut bonorum angelorum ita malorum multitudinem esse admodum numerosam, uti ad dist. 3. ostendimus; plures tamen esse bonos quam malos, id est, plures perstitisse quam cecidisse plane verisimile est. Plures enim nobiscum sunt quam cum illis, ait Elisaeus 4. Reg. 6. Quod de bonis angelis qui sunt nobiscum in auxilium, & demalis qui nobis adversantur, recte exponi docet S. Thomas 1. parte quaest. 63. art. 9. ubi hanc ipsam tractat quaestionem.

Huc item facere videtur quod Apocal. 8. percussa legitur tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars earum. Sed manifestius quod Apoc. 12. de dracone, id est, diabolo legitur his verbis: Et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cali & misit eas in terram. Hoc enim de angelis ejus accipiendum esse monstrant quae sequuntur ibidem de pugna Michaelis & angelorum ejus cum dracone, & angelis ejus, in qua superatus draco projectus est in terram, inquit scriptura, & angeli ejus cum illo missi sunt. Quamquam non est opinandum, ex eo quod scriptura dicit, draconem traxisse secum tertiam partem stellarum, hanc adaequatam numeri rationem habere angelos malos ad bonos. Nam certi mysterii causa potuit certa quaedam inaequalitatis proportio exprimi, sic ut ea posita intelligatur pro incerta. Nam verisimile est longe majorem esse excessum numeri bonorum angelorum ad numerum malorum quam dupli, cum de numerositate bonorum quasi innumerabili, multo frequentius ac fortius loquantur scripturae, quam de malis, ut ex iis patet testimoniis, quae ad dist. 3. adduximus. Unde non dubitavit S. Aug. lib. 11. de Civit. Dei, cap. 23. asseveranter dicere bonorum angelorum longe majorem esse numerum quam malorum. In quam sententiam plerique omnes Theologi conveniunt, quorum complures allegat Dionysius Carthusianus q. 2. super hanc distinctionem.

Porro S. Thomas ad id probandum hac utitur ratione, quia peccatum contra naturalem est inclinationem; ea vero quae contra naturam sunt, ut in paucioribus accidunt; natura enim consequitur suum effectum vel semper, vel ut in pluribus.

Cui rationi si objicias in hominum genere plures inveniri malos quam bonos, juxta illud Ecclesiastae, stultorum infinitus est numerus; & illud Christi apud Matth. c. 7. Lata porta, & spaciosa via est quae ducit ad perditionem, & multi sunt qui intrant per eam, &c. Nec non juxta illud Phil. dictum. lib. 2. Ethi. c. 6. malum est in pluribus, bonum ut in paucioribus. Respondet S. Thomas malum in hominibus contingere ex hoc quod sequuntur bona sensibilia, quae sunt pluribus nota, deserto bono rationis, quod paucioribus notum est; in angelis autem non esse nisi naturam intellectualem, & proinde de angelis, & hominibus non esse similem rationem.

Verum huic solutioni adhuc resistet aliquis ex ratione allata, dicetque peccatum non minus esse contra naturalem hominum inclinationem, quam ange lorum; nec obstare quod in homine non tantum sit intellectus, verum etiam sensus, & sensibilium appetitus; quia totum hoc a Deo est authore, & institutore humanae naturae, ideóque causam inclinationis ad peccatum in humano genere non posse referri ad naturam sensualem. Quocirca verior, aut certe plenior responsio erit, ideo in hominum genere plures inveniri malos, quam bonos; quia totum humanum genus originaliter fuit in uno homine, quo per liberum arbitrium peccante, & non per inclinationem naturae ad res sensibiles, sicut per liberum arbitrium peccavit angelus, tota ejus posteritas non modo peccatum contraxit & reatum; verum etiam inclinationem potentiarum animae tam superioris partis quam inferioris ad malum. Cujusmodi inclinatio quoniam vitiosa est, non modo non fuisset in statu integro in quo formatus est Adam; sed nec in puro naturae statu locum habuisset, si in eo conditus homo fuisset. Non enim homo in puris naturalibus absque vitio creatus inordinate fuisset affectus erga sensibilia, sed magis per ea recto ordine fuisset adductus ad cognoscendum, & diligendum Deum creatorem suum, quamdiu ipse se peccando libere ab eo non avertisset. Unde & in illo statu naturae incorruptae hominis locum habuisset ratio S. Thomae quam adfert de angelis.

Et per hanc responsionem satisfieri potest querelae Cajetani scribentis super I. 2. q. 71. art. 2. qua deplorat miseriam humanae speciei inter omnes alias creaturas; quod cum caeterae sequantur bonum ut in pluribus, soli homines bonum quod ipsis secundum naturam est, id est, bonum virtutis sequantur ut in paucioribus. Non enim ratio est, quia homo est animal sensu praeditum, quo inclinatur ad sensibilia: Neque enim ut a Deo creatus est, aut creatus fuisset, inordinate ad sensibilia moveretur, ut in eo locum haberet illud Apostoli, Caro concupiscit adversus spiritum, & spiritus adversus carnem; quod solummodo de homine secundum statum praesentis corruptionis ex peccato primi hominis contractae, dictum est. Sed ea ratio est quam diximus, quia uno per liberum arbitrium peccante, totum genus cum peccato peccandi pronitatem & quandam necessitatem contraxit; adeo ut tota generis massa peritura fuisset; nisi misericors Deus singulari beneficio gratiae suae paucos quosdam a massa perdita separasset salvandos, reliquis in perditione relictis. Haec igitur vera causa no¬ bis esse videtur, cur in humano genere pauciores sint boni malis, multoque plures pereant quam salventur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 11