Text List

Capitulum 12

Capitulum 12

In quem locum dejecti daemones

§. 12. In quem locum dejecti daemones?

DAemones postquam e loco supernae foelicitatis dejecti sunt, versari super terram, & in hoc aere terris proximo, complures scripturae significant. Nam Job I. & 2. Satan a Deo interrogatus unde veniret, ait: Circuivi terram, & perambulavi eam. Et Petrus 1. epist. cap. 5. Adversarius, inquit, vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret: Paulus quoque Ephes. 2. diabolum vocat principem potestatis aeris hujus, &c. 6. daemones vocat mundi rectores tenebrarum harum, & spirituales nequitias in caelestibus, id est, aeriis locis; scilicet ea locutione qua alibi volucres caeli, id est, aeris, dicuntur. Idipsum videntur significare Petrus 2. epist. 2. & Judas in sua epistola quando dicunt daemones vinculis quibusdam sub caligine detentos ad extremum judicium reservari. Detinentur autem hoc loco; tum ut aer iste caliginosus, quemadmodum Aug. loquitur lib. 3. de Genesi ad literam cap. 10. quasi carcer eis sit usque ad diem judicii, quando scilicet producentur manifeste coram omnibus judicandi; tum ut genus humanum diabolicae servituti merito peccati obnoxium secundum terminos divinae providentiae tentare, & vexare sinatur.

Haec vero de loco daemonum doctrina adeo communis in ecclesia semper fuit, ut S. Hier. scribens super Ephes. c. 6. testetur omnium doctorum opinionem esse, quod aer iste, qui caelum, & terram medius dividens inane appellatur, plenus sit contrariis fortitudinibus: videatur idem S. Hieron. in Ephes. c. 2. Nec non S. Basilius hom. 9. & S. Aug. Enchiridiic. 28. & lib. 1. de civit. Dei, cap. 19. & lib. 11. c. 33. & lib. 14. c. 3. Item lib. 11. de Genesi ad lit. c. 26. lib. 3. de Trinit. cap. 7. lib. de natura boni c. 33.

Quod vero Magister dicit §. 3. non esse concessum daemonibus, habitare nobiscum in terra, ne homines nimis infestarent; sed tantum in aere inter caelum & terram medio; ut vera sit sententia, videtur exponendum de familiari daemonum cum hominibus habitatione, & conversatione, qualis est hominum inter seNam alioqui daemones in terris inter homines versari secundum scripturas, & patrum doctrinam non dubium est. Et quidem id manifeste significant scripturae Job 1. & 2. & 1. Pet. 5. jam citatae; quibus adde locum Apoc. 12. ubi dicitur Draco secum traxisse tertiam partem stellarum, & misisse eas in terram; & rursum ubi ipse cum angelis suis projectus dicitur in terram. Denique cum caelesti voce proclamatur, Vae terrae & mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, &c.

Idem probat obsessio hominum a daemonibus. Sed omnium certissime tentatio, qua illi quotidie, sicut multis locis scriptura docet, homines ad peccata sollicitant, quod facere non possent nisi in terra & inter homines versantes; neque profecto aliud significari videtur, cum in aere caliginoso versari dicuntur; nam aer caliginosus terrae proximus est, in quo ipsi etiam homines super terram versantur.

Porro quod nonnulli adversus praedicta conantur ostendere, daemones omnes esse in inferno, ex eo quia sancti angeli omnes in caelo; facilem ex hac ipsa sanctorum angelorum comparatione solutionem habet. Nam ut S. Thomas docet 1. part. q. 64. art. 4. duplex est locus tam sanctorum angelorum, quam daemonum, utrisque a Deo assignatus; alter respondens meritis eorum, qua ratione sanctorum angelorum locus est caelum, & daemonum locus infernus; alter ex peculiari ordinatione divina propter homines facta, quo modo sanctorum angelorum locus est apud homines, quibus custodiendis & re¬ ¬ gendis praeficiuntur, & daemonum locus apud eosdem ob rationem supra dictam; qua quidem in re etiam ipsi suo modo voluntati, ac justitiae Dei subserviunt. Veruntamen sicut angeli quidam in caelo sunt, sanctarum animarum socii, sic & daemonum quidam in infernum relegati sunt, ubidamnatas animas torquent. Ita namque docent sancti patres, ut Gregorius Nazianz. oratione in S. Cyprianum, Ambrosius in Luc. 8. ubi de legione daemonum agitur. Hieronymus in Isa. 14. ad illud: Infernus subter te conturbatus est. Joan. Chrysostomus homilia 24. in Matth. ad illud capitis 8. venisti ante tempus torquere nos. Cyrillus lib. 6. contra Julianum ante medium, quem & S. Thomas citat in catena ad Luc. 6. S. Gregorius lib. 4. Dialog. Beda lib. 5. historiae gentis Anglorum cap. 13. & Oecumenius in 2. Pet. 2.

Hanc autem doctrinam suam ex scriptura sumpserunt, ea maxime quae est Luc. 8. ubi daemones leguntur rogasse Christum, ne imperaret illis ut in abyssum irent, sed ut permitterentur in porcos ingredi, non enim totum quod petebant, impetraverunt, sed permissi quidem sunt intrare in porcos, ut intelligeretur quanta daemonum multitudo unum hominem obsedisset, & sic innotesceret magnitudo beneficii divini erga obsessum; at nihilominus jussi sunt in abyssum descendere, quod & statim fecerunt, dum porcos ingressi eos impetu praecipitaverunt in mare, simul eo facto adhuc quamdiu possent, & permitterentur, hominibus nocentes. Permissi sunt autem porcos perdere, quia Gerazeni per illos peccabant, scilicet alendo ad cibum animal lege vetitum.

Caeterum hic meminisse oportet, cum in aere vel terra tanquam in loco daemones versari dicuntur, id intelligendum de eo modo existendi in loco quem ad distinctionem 2. ostendimus angelis competere posse, nempe secundum operationem saltem generaliter dictam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 12