Capitulum 13
Capitulum 13
Quae poena daemonum ante et post judicium
QUaestionide loco daemonum conjuncta est altera de poena eorum, si enim nondum omnes in infernum detrusi sunt, videri potest nondum omnes aeterno, atque infernali igne cruciari. Proinde quaeritur primo, utrum omnes daemones sive qui in inferno sunt, sive quiadhuc extra infernum in hoc aere caliginoso vagantur, damnationis aeternae poenam sustineant. Deinde, si ita sit, utrum eorum poena post judicium extremum auctior ac major futura sit.
Ad utrumque secundum communem, eamque valde probabilem Theologorum doctrinam respondetur, daemones omnes jam inde ab initio quo praevaricati sunt, id est, statim post peccatum, in aeternam poenam miseriamque incidisse, quam scriptura ignem aeternum vocat, eamque poenam post fudicium non fore auctiorem, sed ab in itio tantam fuisse, quantam culpa eorum exegerit. Probatur id multipliciter, ac
Primo ex sanctorum angelorum beatitudine; haec enim non differtur usque ad diem judicii, sed data est eis ab initio, quo in justitia fuerunt confirmati; quod significat illa scriptura, Matth. 18. Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris. Sed nec augebitur post judicium; nobis enim post resurrectionem promittitur foelicitas, qua nunc angeli fruuntur Matthaei 22. Quare & malorum angelorum supplicium pari modo se habere consentaneum est. Hoc autem totum intellige de miseria & beatitudine angelorum essentiali; nam sicut sanctis angelis crescit usque ad diem judicii praemium accidentale, sic & poena accidentalis crescit daemonibus.
Secundo, animae hominum a daemonibus seductae, mox ut corporibus exutae sunt, cruciantur igne gehennae, ut probat evangelica narratio de divite epu¬ lone Luc. 16. quod & definitum habemus in synodo Florentina Graecis consentientibus. At neque haec earum poena post judicium extremum augebitur, uti definitum est in quadam extravaganti Benedicti 12. Multo igitur magis convenit, daemones ipsos seductos eadem poena, eaque perfecta torqueri jam ab eo tempore quo ceciderunt; quandoquidem hoc angelis est casus, quod mors hominibus, teste JoanDamasceno lib. 2. de fide, cap. 4.
Tertio, daemones habent meritum gehennae, nec ullum est impedimentum, quo minus eam pro merito nunc patiantur. Non enim exspectantur ad poenitentiam, sicut homines qui peccaverunt, dum sunt in hac vita; quin potius fatendum daemones numquam agere potuisse poenitentiam; tum quia remedium eis nullum divinitus fuit praeordinatum, sicut hominibus, tum quia per peccatum, ut modo dictum est statim, constituti sunt in termino. Quare non est negandum, quin jam ex eo tempore quo ceciderunt, igne gehennae crucientur.
Quarto, Christus qui est caput bonorum, primus omnium ad beatam immortalitatem resurrexit; ergo & diabolus qui est caput malorum, primus omnium debuit in aeternam miseriam dejici.
Quinto, quidam daemones jam sunt in inferno praefecti poenis animarum damnatarum, ut superiori capite probatum est; igitur iisdem inferni poenis ipsi quoque affliguntur. Quae consequentia probatur uno modo; quia sunt ibi tanquam in loco supplicii, eoque ipsi digniores quam animae quas torquent: & altero modo, quia sicut absurdum esset sanctos angelos esse in caelo cum beatis animabus, nec tamen una cum eis frui visione Dei; sic absurdum est dicere, quod daemones sint in inferno cum animabus damnatis, nec tamen cum illis inferni poenas sustineant. Si ergo daemones jam in infernum detrusi puniuntur ubimo supplicio, idem & de caeteris fatendum; tum quia eadem est ratio meriti in omnibus: non enim alii meruerunt citius puniri, alii serius, licet alii puniantur gravius, alii levius pro ratione peccati; tum quia res similiter se habet in bonis angelis, quorum etsi alii sint in caelo, alii adsint in terris, omnes tamen perfecte vident faciem Dei.
Nec vero probabile est quod Melchior Canus in scholiis suis sup. 1. quaest. 64. art. 4. dicit daemones nequiores esse detrusos in infernum, quorum proinde supplicium essentiale non sit augendum post judicium, sicut nec animarum quae in inferno sunt; caeteros autem qui in hoc aere morantur, ut pote minus malos, pati quidem essentiale supplicium, sed augendum & complendum tandem post judicium. Cujus sententiae falsitas praeter rationem jam dictam primum ex eo ostenditur; quia multi eorum qui versantur in aere, & homines tentant, etiam ante diem judicii mittuntur in abyssum, ut ex evangelio supra ostensum est. Deinde, quia princeps daemonum, qui certe pessimus est omnium, non videtur ita detrusus in infernum, ut non ad homines tentandos exire permittatur. Nam juxta multorum ac fere omnium sententiam, ipse fuit qui primos homines in paradiso, ac postea Christum Dominum in deserto tentavit. Nec dubium quin ut in Apocal. c. 20. legimus, idem ipse solvendus sit & exiturus, ut seducat gentes per universum mundum, easque concitet contra ecclesiam, & populum Dei. Imo de eo dicitur 1. Petri 5. quod tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Nam quod ligatus dicitur in Apocalypsi & missus in abyssum; de potestate ejus per Christum cohibita, & constricta usque ad Antichristi tempora intelligitur.
Sexto, probatur authoritate patrum, ut S. Augustini, qui lib. de correptione & gratia, cap. 10. parem facit causam miseriae daemonum, & beatitudinis angelorum quoad judicium jam olim factum, item Prosperi lib. 1. de vita contemplativa cap. 3. affirmantis daemones jam judicatos, ac miseros effectos esse. Hoc judicium, inquit, quod inter justos homines, injustosque futurum dicimus, inter sanctos angelos & invidos credimus factum. Et S. Gregorii, qui lib. 34. moralium cap. 17. dicit diabolum omnibus suppliciis subjacere. Apertissime vero Beda scribens in jacobi cap. 3. hanc doctrinam astruit, exponens enim illud: Inflammata a gehenna, sic ait: Agehenna dicit, a diabolo & angelis ejus, propter quos gehenna facta est; & qui ubicumque vel in aere volitant, vel in terris aut sub terris vagantur, sive detinentur, suarum semper secum ferunt tormenta flammarum, instar, febricitantis, qui etsi in lectis eburneis, etsi in locis ponatur apricis, fervorem tamen vel frigus insiti sibi languoris evitare non potest. Sic ergo daemones etsi in templis colantur auratis, etsi per aera discurrant, igne semper ardent gehennali; & ex ipsa sua poena commoniti deceptis. quoque hominibus fomitem vitiorum, unde & ipsi pereant, invidendo suggerunt: quorum verborum pars quaedam etiam in glossam ordinariam ejusdem loci est relata. His accedit Prudentius qui in hymno Hemiterii, & Cheledonii de daemone hominem obsidente ita canit: Confitens ardere sese, nam gehennae est incola, & in Hamartig. de diabolo: fumo stipatur & igne; ac rursum in codem opere de eodem: Quem poenis pensare prius sua facta necesse est corruptae pro stupro animae, proque orbe perempto. Eadem sententia est S. Thomae in 1. parte q. 64. art. 4. ad tertium, & super hanc distinct. art. 3. nec non aliorum scholasticorum scribentium super hanc distinctionem.
Postremo nec scripturae authoritas huic sententiae deesse videtur. Nam Jacobus Apostolus cap. 3. dicit linguam inflammari a gehenna, id est, a diabolo qui non ob aliud videtur vocari gehenna, quam quia semper alligatus ost gehennae per poenam. Et Pet. 2. epist. c. 2. Deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos in judicium reservari. Quae sententia cum sit ambigua & obscura, clarior hoc modo reddi potest ex Graeco: Deus angelis qui peccaverunt non pepercit, sed catenis caliginis intartarum missos tradidit in judicium asservatos, vel asservandos. Ex quibus verbis liquet angelos apostatas jam esse missos in infernum. Quod intelligendum non tam ratione loci (multienim adhuc versantur in hoc aere) quam ratione poenae quam sustinent, & idem significavit Judas, quando eosdem angelos dixit in judicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservari. Estque notandum hos Apostolos Petrum & Judam in his locis adjungere etiam alia exempla justitiae divinae; ut de originali mundo deleto; de Sodomis subversis; de Israelitis, qui non crediderunt, perditis. Quae utique exempla sunt non futuri, sed jam olim exacti supplicii: unde similiter apparet illos loqui de poenis angelorum olim illatis. Quomodo autem dicant eos adhuc ad judicium reservari, si jam torquentur poenis inferni, mox explicabitur.
On this page