Capitulum 14
Capitulum 14
Responsio ad ea quae contra objiciuntur
CIrca doctrinam superiorem etsi satis probatam non parum difficultatis adferunt tum scripturae quaedam, tum praecipue complures veterum sententiae; quae partim eo spectant ut probent diabolum & angelos ejus nondum esse judicatos; ideóque nec poenis subjectos; partim ut doceant eos post extremum judicium gravius esse torquendos.
Ex scripturis sunt ista: Matth. 8. daemones dicunt Christo: Venisti ante tempus torquere nos? Matth. 25. in extremo judicio dicetur malis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo & angelis ejus. I. Corinth. 6. dicit Apostolus: Nescitis quoniam angelos judicabimus? Ex quibus apparet daemones nondum torqueri, nondum missos esse in ignem aeternum; denique nondum esse judicatos, sed in judicium reservari; sicut aperte testantur Petrus & Judas verbis supra recitatis.
Ex patribus sunt haec loca, Sanct. Andraeas apud Abdiam daemones ejiciens praecipit, ut eant ad loca arida; donec, inquit, accipiatis debitum vobis supplicium ignis aeterni. Item in Jacobo apud eundem dicunt ad Apostolum daemones; antequam veniat tempus incendii, nos exurimur. Justinus in Apologia cap. 1. & 2. dicit & subinde repetit, daemones igni sempiterno tradendos, nondum autem traditos esse. Irenaeus lib. 5. contra haereses ultra medium dicit, diabolum ante Christi adventum nunquam blasphemasse Deum, quod ignarus adhuc esset suae damnationis, sed eam tandem a Christo & Apostolis didicisse, quando docuerunt ignem aeternum diabolo & angelis ejus paratum esse. Quam sententiam idem Irenaeus ad Justinum authorem refert. Eandem quoque tanquam Justini recitant, & suo calculo probant Eusebius lib. 4. historiae Ecclesiasticae c. 17. & Oecumenius scribens in 1. epistolae Petri cap. ultimum, ad illud: Adversarius vester diabolus, Epiphanius in haeresi Sethianorum quae est numero 23. dicit daemones priusquam Christus veniret, non modo damnationem suam ignorasse, ideóque a blasphemia divini nominis abstinuisse, verum etiam salutem ex adventu Christi sperasse, sed cum viderent nihil a Christo pro daemonibus fieri, tum demum eos salute desperata coepisse per haereticos Deum blasphemare. Antonius apud Athanas. in vita ejus sic ait, non ignorat daemon futura tormenta, & aestuantis gehennae novit incendia. Lactantius lib. 3. divinarum institutionum cap28. dicit, diabolum non statim in primordiis transgressionis ad poenam detrusum esse a Deo, idque ut nominem malitia sua exerceret ad virtutem. Sanctus Augustinus l. 21. de civ. Dei, c. 3. quod post extremum judicium daemones ignis aeternus accipiet, licet jam sint praedamnati. Sanctus Gregorius homilia 34. in evangelia, quod antiquus hostis in fine mundi relinquitur extremo supplicio puniendus, & hom. 39. quod a die judicii simul & ipse cum hominibus damnatus inferni ignibus cruciatur.
Similia passim & alibi leguntur apud patres, quorum sufficiet hic annotasse loca. Sanctus Hilarius in Psalm. 118. ad illud: Quando facies de persequentibus me judicium, sanctus Ambrosius in eundem Psalmum sermone 20. versu 2. & in Luc. 8. sanctus Hieronymus in Habacuc 2. & in Matth. cap. 8. Sanctus Chrysostomus in eundem Matthaei locum. Sanctus Augustinus lib. 1. de nuptiis & concupiscentia cap. 23. & lib. 8. de Civitate Der, cap. 23. & lib. 14. c. 3. & lib. 20. cap. 1. Item in expositione psal. 85. & tractatu 6. in epistolam Joannis. Sanctus Gregorius lib. 4. moralium cap. 10. & lib. 4. dialog. cap. 29. Theodoretus in epitome divinorum decretorum *cap. de daemonibus: & Bernardus in sermone de S. Malachia. Quin & Prudentius superiori suae sententiae contrarius esse videtur, dum in eodem libro Hamartigenias diabolum vocat gehennae mancipium; ex eo quod sit stygio damnandus averno, quasi nondum damnatus.
Deinde non leve argumentum est quod sumitur ex caeremoniis ecclesiae quas veteri ritu baptismo praemittit: in quibus inter exorcizandum haec & hujusmodi verba diabolo dicuntur: Nec te lateat imminere tibi poenas, tormenta, diem judicii, diem supplicii Isempiterni, qui venturus est velut clibanus ardens, in quo tibi & universis angelis tuis aeternus veniet interitus: & ideo pro tua nequitia damnate & damnande da honorem Deo. Appropinquabit enim judicium Dei. Nec in his verbis obstare probationi videtur, quod ibi diabolus dicitur damnatus, & damnandus. Per hoc enim significari videtur, eum jam quidem luere partem debiti supplicii, sed augmentum ejus & complementum accepturum in extremo judicio. Quod etiam velle videtur. Beda lib. 3. in Samuelem dicens, daemones aeterno igni damnatos atque damnandos esse; sed manifestius lib. de natura rerum cap. 25. in quo de aere loquens: Ibi etiam, inquit, potestates aereae superna sede deturbatae cum tormento diem judicii durius tunc damnandae praestolantur.
Denique sic argumentantur ex ratione: Non omnes daemones sunt in inferno, sed multi adhuc in aere vagantur; ergo non omnes eos cruciat ignis inferni. Sequela probatur, quia ignis non urit ubi non est. Unde & Christum rogant Luc. S. ne in abyssum, id est, infernum mittantur, scilicet metuentes poenam ignis infernalis.
Si dicas, eos ubique gehennam secum ferre, improbabile id ostendi videtur; tum quia summa demonum velocitas, imo motus instantaneus removet ab eis omnem materiam sive essentialiter, sive accidentaliter, aut per modum alligationis conjunctam. Non enim fieri potest, ut quidquam corporeum in instantimoveatur: tum quia ubicumque illi sunt, maximos oporteret percipi calores ex praesentia ignis gehennae, praesertim ab eis quos daemones corporaliter obsident; hoc autem nulla docet experientia.
Nec valet responsio, si dicas ignem illum esse instrumentum justitiae divinae, & proinde non urere nisi damnatos; nam cum sit ejusdem naturae cum igne elementari, non posset circa nos esse & non urere, nisi per miraculum. Non est autem dicendum quod Deus in hoc aere caliginoso daemonibus pleno perpetuum faciat miraculum. Quoniam autem est instrumentum divinae justitiae, propterea semper manet suoloco, id est, in inferno, ubi non sunt nisi qui debeant cruciari.
Pro solutione objectionum, quae ex scripturis, & plerisque patribus allatae sunt, distinguenda triplex damnatio diaboli
Prima, qua damnatus est initio, quando propter superbiam caelo dejectus est, & in aeternam miseriam praecipitatus; de qua damnatione Judas Apostolus ait: Non pepercit eis, &c.
Secunda, qua per Christum ita ejectus est ex hominibus, ut non amplius longe lateque dominetur ea libertate & successu quo ante Christi adventum dominari permissus fuerat: de qua damnatione ait Dominus Joannis 12. Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Et Marci 3. Nemo potest vasa fortis ingressus in domum ejus deripere, nisi prius fortem alliget, & tunc domum ejus diripiet. Et Apoc. 12. ubi dicitur: Nunc facta est salus, & virtus & regnum Dei nostri, & potestas Christi ejus, quia projectus est accusator fratrum nostrorum, &c. & cap. 20. ubi angelus in persona Christi diabolum ligat per annos mille.
Tertia, ejus damnatio erit in extremo, universali & manifesto judicio; in quo licet nulla sit accessio futura ad poenam ejus principalem, sicut nec animabus damnatis, maxima tamen fiet ad secundariam. Primo quia cum diabolus omnesque daemones sint superbissimi, maximam confusionis poenam sustinebunt ex eo, quod ipsorum malitia tunc toti mundo manifestabitur; quodque palam agnoscetur ab omnibus quam sint viles & contemptibiles. Secundo, quia judicabuntur non tantum a Deo, sed etiam a sanctis hominibus; scilicet eo modo quo ab iisdem judicabuntur omnes impii, sicut docetur ad distinctionem 47. lib. 4. hoc autem similiter ad eorum maximam ignominiam pertinebit quod publico & irretractabili judicio condemnentur ab iis quos semper extremo odio persecuti sunt. Tertio, quia auferetur ab eis omnis in posterum electis nocendi potestas; quod illi ut pro ingenti malitia & odio quo bonos omnes persequuntur, sunt nocendi cupidissimi, pro maximo tormento reputabunt; sicut magnum tormentum esse solet homini malitioso, si impediatur a nocumento aliorum; vel a quocunque malo opere, in quo magnam ponit voluptatem, quod interdum etiam videre est in pueris.
Quarto, quia non amplius extorquebunt ab ullo cultum & honorem divinum, ut modo faciunt, dum ab idololatris & maleficis sese procurant adorari; quod similiter maximum erit superbiae ipsorum tormentum. Ad hoc ergo judicium juxta scripturas & patrum sententias reservatur diabolus cum angelis suis; tunc enim poenarum suarum complementum accipiet atque deinceps in sempiternum inferni carcere clausus tenebitur. Unde est quod in exorcismis nulla re magis torqueri videatur quam commemoratione, & comminatione futuri judicii, quae etiam causa est cur exorcismi fere concludantur his verbis: Pereum qui venturus est judicare vivos & mortuos, & saeculum per ignem,
His ita praemissis ad objecta respondeamus, ubicumque scripturae vel patres meminerunt judicii, seu damnationis daemonum ac supplicii eis irrogandi in fine saeculi, loqui eos de damnatione tertii generis jam satis declarata; etiamsi nomine ignis eam interdum exprimant. Non enim per hoc significatur, quod daemones ante illud tempus principali poena non crucientur, ut minus quam postea; sed quod universos daemones tunc recipiet carcer inferni, atque ignis gehennae cum ipsius poenae plenitudine, quae erit per accessionem poenarum accidentalium jam enumeratarum, ut verum sit dicere, quod tunc in extremam & summam miseriam projicientur, cui scilicet nihil ultra sit accessurum.
Illud autem quod dicunt Christo, Matth. 8. Venisti ante tempus torquere nos, potest etiam de secundo genere damnationis accipi, ut tormentum interpretentur ejici ex hominibus, nec permitti ut eis noceant, etiam ante judicium extremum. Nam sic omnino accipiendum, quod unus eorum Christo dicit: Luc. 8. Obsecro te ne me torqueas; praecipiebat enim (addit Evangelista) spiritui immundo ut exiret ab homine; igitur tormentum diaboli erat exire ab homine, nec posse ei diutius nocere. Unde & quod ibidem daemones rogasse Jesum dicuntur, ne imperaret illis, ut in abyssum irent; non propterea rogasse credendi sunt, quasi in abysso, id est, in inferno graviorem ab igne cruciatum passuri essent, sed quia eo relegati non amplius homines vexare possent, & seducere, quod illis erat magni tormenti loco.
Porro quod ad eorum patrum sententiam attinet, qui absolute negant daemones ante extremum judicium, vel ante Christi adventum igni sempiterno traditos esse, quod Justinus, Irenaeus, Lactantius, Eusebius, Epiphanius, & Oecumenius videntur sensisse; non est iis hac in parte assentiendum.
Jam quod dicunt horum aliqui diabolum usque ad adventum Christi, suae adhuc damnationis ignarum abstinuisse a blasphemia Dei; magis adhuc absurdum, & ab Ecclesiastico sensu alienum est ac rationi contrarium. Si enim angeli boni merito suae perseverantiae statim facti sunt certi & securi perpetuae suae beatitudinis, cur non & mali merito superbiae, in qua utique permanserunt, statim a lapsu certi facti sint perpetuae suae damnationis, & poenae? praesertim cum ad damnata Origenis dogmata pertineat, daemonibus per poenitentiam spem salutis facere. Sane ipsi in evangelio conquerentes se ante tempus torqueri, palam confessi sunt, scire sese aliquando torquendos, & proinde hanc suae damnationis sententiam minime ignorare; quemadmodum & Chrysostomus in illum locum scribens colligit. Certum quoque est, diabolum ab initio humani generis docuisse homines blasphemare Deum, sicut & caetera religioni contraria peccata committere; ut sunt idololatria, & variae superstitiones, atque ipsorum daemonum cultus. Unde & sanctum Job per blasphemiam peccaturum speravit, dicens: Nisi in faciem benedixerit tibi, id est, maledixerit, eundemque pauIo post ad blasphemiam per ipsius uxorem sollicitavit dicentem, Benedic, id est, maledic, Deo & morere. Quin etiam ausus fuit dicere filio Dei: Haec tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Ex quibus etiam patet quam sit a vero alienum, quod apud unum Epiphanium legitur, daemones sperasse salutem per Christum. Quomodo enim per eum diabolus speravit salutem, quem ad se adorandum, id est, ad peccatum omnium gravissimum inducere conatus fuit; aut quomodo in eum speravit, quem ut hominem ac semen mulieris, oderat animo prorsus hostili, juxta illud: Inimicitias ponam inter te & mulierem, semen tuum, &c. Gen. 3. Haec igitur ut ab his autoribus ex privata opinione dicta, scripturis autem & Ecclesiasticae traditioni prorsus dissentanea, rejicienda sunt.
Ad rationem postremo loco allatam respondetur, sicut sancti angeli, etiam dum apud nos agunt, semper vident faciem patris, & hac ratione in caelis esse a Christo dicuntur, Matth. 18. quomodo & Tobiae 12. Raphael angelus dicit se ex iis esse qui semper astant ante Dominum, & Gabriel Lucae 1. profitetur se astare ante Deum; ita daemones etiam dum in hoc aere versantur, poenas inferni sustinere, quia gehennam suam quocumque pergunt, secum portant, ut supra Bedae verbis probatum est. Dicuntur autem gehennam semper secum ferrem, non quod realiter ignem gehennae sibi conjunctum aut alligatum habeant quocumque moventur extra infernum, ut quidam opinati sunt, prorsus improbabiliter (quorum opinio, satis per rationes in argumento adductas refellitur) neque etiam per hoc, quia patiuntur ab igne gehennae existente in inferno, atque in ipsos etiam absentes exercente vim suam modo quodam spirituali; ad quem actionis modum (ut aiunt) non requiritur determinata distantia, sicut ad actionem corporalem; quae sententia placuit sanct. Thomae scribenti in hanc distinctionem art. 3. ad sextum. Sed quia sciunt poenam gehennae sibi deberi, eamque ut sibi debitam ac certissime subeundam incessanter apprehendunt; ex qua apprehensione non minor est eorum poena, quam si actu essent igni gehennae alligati; quia tota eorum poena est tristitia voluntatis; atqui non minor est in eorum voluntate tristitia per hoc quod sciunt se addictos carceri inferni, quam si reipsa in eo detenti essent. Aequalis est enim renitentia voluntatis, quae quidem sola in daemonibus tristitia seu dolor esse potest, cum sensum non habeant. In hanc sententiam respondet S. Thomas 1. p. q. 64. art. 4. ad tertium, quasi tacite retractans quod ab hac sententia diversum in scripto super hanc distinct. dixerat. Vide etiam quae de dolore daemonum dicit ibidem in summa art. 3.
On this page