Text List

Capitulum 15

Capitulum 15

Quae praefectura daemonibus competat

§. 15. Quae praefectura daemonibus competat.

DAmonibus praefecturam seu principatum etiam regni nomine tribuit scriptura sacra; interdum quidem ipsis inter se, alias vero in homines.

Priori praefecturae attestantur verba Domini Matth. 12. Si Satanas Satanam ejicit, adversum se divisus est, quomodo ergo stabit regnum ejus? Quo loco etiam Beelzebub princeps daemoniorum vocatur. Jam & supra ostendimus daemones omnes uni supremo cujus & angeli & nuntii, seu ministri dicuntur esse, subjectos; quod ejus exemplum & authoritatem secutifuissent ad apostatandum a Deo¬

Probatur item hac ratione quae est apud S. Thomam 1. p. q. 109. a. 2. Quorum naturae sunt ordinatae, necesse est etiam actiones sub invincem ordinari; atqui daemones alii sub aliis naturali ordine constituuntur. Nam ut ait Dionysius lib. de divinis nominibus capite 4. naturalia in eis manserunt integra; igitur sic se habent inter se ut actiones inferiorum subdantur actionibus superiorum, qua quidem in re consistit ordo & ratio praelationis.

Confirmatur hoc argumentum ex eo, quia daemones ex omnibus ordinibus ceciderunt, uti probatum est supra; unde & nomina suorum ordinum retinent post peccatum, ut dicantur principatus & potestates & virtutes Rom. 8. 1. Corinth. 15. Ephes. 6. Quanquam & si ex uno tantum ordine omnes cecidissent, eundem praelationis & subjectionis gradum, quem in uno illo ordine habuissent, retinerent secundum rationem jam dictam.

Praeterea congruit hoc sapientiae divinae, quae nihil in universo inordinatum relinquit, ut daemones quamvis omnes proprio vitio mali, praelationis tamen inter se ac subjectionis ordine non priventur; quemadmodum eodem loco docet S. Thomas.

His accedit authoritas glossae ordinariae dicentis super 1. Corinth. cap. 15. Quamdiu durat mundus, angeli angelis, homines hominibus, & daemones daemonibus praesunt, quae verba etiam a Magistro recitantur in hac distinct. Dicit autem, quamdiu durat mundus; quia satis verisimile est usum praelationis post extremum judicium cessaturum, vel omnino; vel, ut pu) tat S. Thomas super hanc distinct. in fine, quantum ad actus quos circa homines exercent vel custodiendo, vel tentando. De qua re vide eundem plenius 1. parte quaest. 108. art. 7.

Quod si quaeritur quem praelationis ordinem inter se daemones habeant, jam patet ex ratione allata, quod eundem prorsus quem habuerunt ante peccatum; cum praelationis ordo sequatur in eis ordinem naturae institutae; unde etiam consequens videtur quod quanto in naturalibus simul & gratuitis fuerunt oxcellentiores, tanto per peccatum facti fuerint deteriores; quemadmodum e contra accidit in bonis, ut pro capacitate naturalium acceperint dona gratiae & gloriae. Probatur autem ea consequentia. quia quanto daemones sunt praelatione superiores, tanto sunt nequiores, quod quidem manifestum est in principe eorum diabolo; sicut & contra, quanto boni angeli superiores, tanto sunt meliores. Atque ita sentire S. Thomam aperte colligitur ex art. 4. super hanc distinct. ubi dicit, quod quanto daemones sunt superiores officio, tanto sunt graviori subjecti tormento, juxta illud: Sap. 6. potentes potenter tormenta patientur, & ex 1. parte quaest. 109. art. 2. ubi de iisdem sic ait: Quod autem superioribus inferiores subdantur, non est al bonum superiorum, sed magis ad malum eorum. Quia cum mala facere maxime ad miseriam pertineat, praeesse inmalis est esse magi. miserum, haec ille.

Ex quibus etiam patet hujus argumenti solutio; si superiores daemones magis peccaverunt; ergo in poenam peccati superioritas illa debuit ab eis auferri, & contra potius debuerunt inferioribus subjici. Respondetur enim ad majorem eorum poenam & miseriam pertinere, quod praesint in malo, quam quod subdantur, ut jam dictum est.

Porro altera praefectura quam daemones in homines habent, multis etiam scripturae locis significata est, ut Job. 41. Ipse est rex super omnes filios superbia; tametsi hoc nonnulli etiam ad priorem referunt praefecturam, per filios superbiae daemones qui diapolum superbientem secuti sunt, intelligentes. Item Joan. 12. & 14. ubi diabolus vocatur princeps hujus mundi, & 2. Corinth. 4. ubi vocatur Deus hujus saeculi. Et Ephes. 6. ubi daemones vocantur mundi rectores tenebrarum harum. Et 1. Corinth. 15. ubi Christus evacuaturus dicitur omnem principatum & potestatem & virtutem. Quod Chrysostom. & alii docti authores de potestate daemonum in homines rectissime interpretantur. Huc etiam pertinet quod scriptura diabolo regnum interdum tribuat; hoc enim maxime intelligitur respectu hominum malorum qui per peccatum devenerunt in regnum & potestatem diaboli; quomodo & regnum Christi dicitur respectu hominum bonorum, quod eos Christus de potestate diaboli in suum regnum transtulerit. Huc etiam adducunt illud 2. Timoth. 2. ubi quidam dicuntur a diabolo captivi teneri ad ipsius voluntatem. Sed hoc multo rectius intelligitur de voluntate Dei, quam diaboli, ux ex graeco textu, & loci circumstantia facile potest doceri.

Notandum autem in utraque hac praefectura similitudinem quandam esse daemonum & sanctorum angelorum, quamvis ad dissimiles & contrarios fines tendentium. Nam & angeli suum principem sive archangelum habent, & in varios ordines distributi sunt, de quibus dicetur infra. Unde & Apostolus ad Ephes. 3. paternitatem, id est, praelaturam a Deo patre derivatam testatur, non modo in terra, sed etiam in caelo. In homines autem sive per regna & provincias, sive per singulos principatum ac praefecturam eis tribuit scriptura Danielis 10. & 12. Genesis 48. Matth. 18. Actor. 12. & alibi; sed de his suo loco latius.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 15