Capitulum 16
Capitulum 16
An daemones alii aliis vitus praesint
PRaeter duas jam dictas tertia quaedam praefectura daemonibus tribuitur a nonullis; ea nimirum qua sic distributas inter se functiones habeant, ut alii aliis vitiis praesint, ad quae peculiariter homines tentent. In ea opinione videtur esse Magister hac distinctione cum dicit, unumquemque daemonem ab eo vitio denominari, de quo maxime potest homines tentare, dum scilicet alius luxuriae, seu fornicationis spiritus dicitur, alius superbiae, alius invidiae, & ita de caeteris. Addunt exempla e scripturis, ut Asmodaeum, de quo in Tobia, luxuriae praefuisse, Mammonam de quo Matth. 6. Non potestis Deo servire & Mammonae, daemonem esse avaritiae praefectum, ut habet Magister, sic & alios aliis vitiorum nominibus appellatos.
Adducuntur & patrum testimonia. Nam Origenes homil. 14. super Josue 11. per diversos reges pugnantes contra Israel, varios intellexit daemones diversis vitiis praefectos, quibus nos impugnent. His consona scribit Hieronymus in commentario Ephes. 6. Plenissime vero tradit hanc doctrinam Cassianus collatione 7. Hoc, inquit, nosse debemus, non omnes daemones universas hominibus inurere passiones, sed unicuique vitio certos spiritus incubare: & alios quidem immunditis ac libidinum sordibus oblectari, alios blasphemiis, alios irae furorique peculiarius imminere, alios pasci tristitia; alios ceno loxia, superbiaque mulceri, & unumquemque illud vitium humanis cordibus quo ipse gaudet, inserere. Haec cap. 17. quibus alia ejusmodi addit cap. 19. ac rursum alia complura cap. 32.
Denique S. Gregor. eandem sententiam expressis¬ se videtur lib. 15. moral. cap. 16. dum ait: Maligni spiritus certis quibusque vitiis singuli obsequi sunt credendi, & infra: In cujus ergo mentem vitia vitis succedunt, recte de eo dicitur, vadent & vemem super eum horribiles; quia quot vitiis decedentibus, & succedentibus premitur, tot malignis spiritibus ejus animus quasi cuntibus ac redeuntibus devasta¬
Scribunt etiam nonnulli esse aliquos daemones, qui memores antiquae suae nobilitatis non dignentur homines de immunditia tentare; & hujus signum adferunt, quod Lucifer tentans Christum in deserto, non tentavit eum de luxuria. Meminit Peraldus in summa vitiorum cap. de luxuria. Videtur autem hoc consentaneum iis quae ex Cassiano allata sunt.
Primo, quia daemonum quisque per se paratissimus & cupidissimus est ad tentandum & sollicitandum homines ad quaecumque vitia & peccata; nec eis ad hoc facultas aut peritia deest; modo permittantur a Deo.
Secundo, quia ad regnum diaboli promovendum nihil adjuvat, sed magis obest, si daemonum potestas ita restringatur, ut singuli de singulis tantum vitiis homines tentare sinantur; ergo haec potestatis eorum restrictio non est a principe eorum diabolo. At neque esse videtur a Deo, quia cum eundem hominem de diversis vitiis tentari Deo permittente saepe contingat, non refert sive id fieri permittatur a diversis daemonibus, sive ab uno & eodem.
Tertio, quaedam vitia naturalem quandam inter se cognitionem habent, ut superbia & invidia; tristitia & blasphemia; gula & luxuria; avaritia & fraudulentia; non est ergo werisimile, quod talibus praeficiantur diversi daemones.
Quarto, ipse daemonum princeps de triplici aut quadruplici peccato Dominum tentasse legitur in evangelio; nec apparet ratio, cur non & per angelos suos etiam singulos similia faciat.
Quibus argumentis cum memorata opinio satis efficaciter convelli videatur, breviter respondendum ad ea quibus videbatur stabiliri. Et quidem Origenis, & Cassiani authoritas hac in parte non est magni ponderis. Nam Origenes alia quoque multa de angelis tam bonis quam malis commentus est, quae ecclesia Christi non recipit. Atque inter ea illud etiam tradidit unicuique homini sicut bonum, ita & malum angelum a nativitate deputatum esse. Quod si verum est, non facile prior sententia constat: non enim sufficiet unus tentator ad hominis exercitium deputatus, si tantum ad unum peccati genus eum tentare potest; secum ergo pugnat Origenes.
Sed & Cassianus in eadem collatione quaedam inepta, & fabulosa, atque a sensu ecclesiae aliena de daemonibus scribit, ut c. 19. neminem simul ad plura & distincta vitia tentari, eo quod daemones inter se tentandi vices servare debeant, & cap. 21. quod daemones tentando laborant & fatigantur; & cap. 32. esse quosdam daemones jocosos qui non quaerant nocere, sed tantum oblectare & risum movere hominibus, & alia hujusmodi.
Porro Hieronymus Origenis sententiam lege commentarii transcripsit, non appprobavit. Scribit enim, quosdam sic dicere, satis per hoc significans alienam se sententiam referre, pro qua certare nolit.
Ad Gregorii authoritatem respondere possumus. spiritus de quibus loquitur, secundum nomina intelligi diversos. Quoniam enim daemonibus nomina tribuuntur ex officiis, hinc si mutetur officium, sive persona sit eadem sive non; quasi mutato nomine plures atque alios videri, scilicet formaliter, quod P & de angelis contingere potest.
Similis adhiberi posset responsio ad scripturas in quibus leguntur haec nominas spiritus mendacii, spiritus fornicationis, spiritus vertiginis, spiritus zelotypiae. Nam ut dictum est, unus & idem daemon quatenus ad diversa vitia sollicitat, variis significari potest nominibus; sicut Spiritus sanctus cum sit unicus, vocatur spiritus sapientiae, & spiritus scientiae, &c. Isaiae 11. & alibi. Neque enim scriptura dicit, hos spiritus esse plures aut inter se distinctos.
Sed verior responsio est peculiari phrasi scripturae per spiritum mendacii, fornicationis, &c. non daemones significari, qui suggerant vitia; sed ipsa vitia, seu potius vehementem impetum ac pronitatem ad vitia. Sic etiam Matth. 6. (ut & hoc obiter admoneamus) per mammonam non daemon aliquis avaritiae praeses significatur, sed ipsae divitiae; quibus homines servire dicuntur ea locutione, qua quidam dicuntur servire ventri suo, & quidam servi dicuntur inanis gloriae, atque in genere servi peccati Joannis 8. Rom. 6. 2. Petr. 2. Patet hoc ex alio loco evangelii, scilicet Lucae 16. ubi dicitur. Facite vebis amicos de mammona iniquitatis. Quo loco non diabolum sed divitias intelligi in confesso est.
Denique & illud mere fabulosum esse aliquos daemones quided ignentur homines tentare ad turpitudinem. Quod si enim ipsorum daemonum ad vitia propensiones spectentur, ipsi quidem ad carnalia peccata nullo moventur affectu, cum sint incorporei. Verum si pensetur eorum malitia, qua cupiunt quovis modo nocere hominibus, non minus ad carnalia quam ad spiritualia peccata conantur eos tentando inducere. Imo nullum est genus peccati quod secundum reatum in daemonibus non sit; quia ut ait sanctus Thomas 1. parte quaest. 6 3. art. 2. dum homines ad omnia peccata inducunt, omnium peccatorum reatum incurrunt.
On this page