Capitulum 17
Capitulum 17
An daemones semel victi a tentando desistant
AD dogmata Origeni peculiaria, atque Ecclesiasticae doctrinae parum consentanea pertinet etiam illud, quod in fine hujus distinctionis sibi non displicere significat Magister, allegatis ex ipso Origene verbis, quae sunt in homilia 15. super Josue; scilicet daemonibus semel victis velut lege pugilum, qui semel victi non admittuntur iterum ad pugnam, adimi potestatem iterum tentandi hominem; sive eundem, sive etiam diversum, atque hoc sive de eodem vitio, sive etiam diverso.
Adversatur enim haec doctrina scripturae sacrae quae testatur diabolum a Christo semel & iterum victum, tertio ad eum tentandum accessisse; ac tunc quoque victum, ab eo recessisse tantum usque ad tempus, ut habetur Luc. 4.
Ac ne id de Christo quasi extraordinarium existimes, Matth. 12. & Luc. 11. Christo narrante dicit immundus spiritus, Revertar in domum meam unde exvi. Atque hujus reditum ad tentandum iterum eum a quo fuerat ejectus, ita describit Dominus, ut dicat fieri novissima hominis illius pejora prioribus.
Item S. Job a Satana tentatus post unam victoriam iterum & saepius ab eodem tentatur etiam per uxorem & amicos.
Jam vero minus adhuc dubitale est, quin sancti homines ad eadem peccata etiam post victoriam unam aut plures iterum, iterumque tententur; sive ea tentatio fiat ab eodem daemone, sive a diversis. Imo viris sanctis magis quam aliis infestus est plerumque diabolus, ut eos vel tandem dejiciat ac prosternat. Malis enim quos jam captivos habet & sibi addictos, minis imminet, uti testis est Cyprianus lib. 1. epist. 1.
Quamquam non est negandum, daemonum potestatem saepe divinitus cohiberi, ne possint sanctos tentare, quantum volunt; & pro merito virtutis, & consolatione servorum Dei subinde fieri, ut non permittantur daemones tam graviter eos iterum oppugnare, praesertim in eodem peccati genere; atque etiam jubeantur interdum ad tempus desistere ab eorum impugnatione, a quibus fuerint superati, quemadmodum ex historia Antonii Eremirae, & aliorum quorundam satis intelligi potest. Quod etiam probabile fit exemplo Christi, de quo dicitur, quod diabolus ab eo recesserit ad tempus; atque id significatum videtur ab Apostolo Jacobo capit. 4. Resistite diabolo, & fugiet a vobis. Videatur sanctus Thomas articulo ultimo in hanc distinctionem, & 1. parte quaest. 114. art. 5.
On this page