Capitulum 1
Capitulum 1
Angelos sanctos frui beatifica Dei visione
CUM sancti angeli ex eo tempore quo malis angelis in peccatum & mox in aeternam miIseriam cadentibus, in Dei dilectione perseverarunt, non amplius sint in via, sed merito perseverantiae statim post eam constituti sint in termino, quemadmodum ex iis quae ad tertiam distinctionem dicta sunt, aperte potest intelligi; illud quoque consequitur, eos statim, id est, eodem instanti, quo ) fuerunt in termino constituti, justitiae ac perseveran¬
tiae suae praemium accepisse. Nam finito tempore merendi, sicut nihil erat quod malos angelos a supplicio illis debito remoraretur, ita nihil fuit quod ponos a praemio retardaret. Non enim oportebat in angelis ullam moram interponi inter meritum vel demeritum eorum, & praemium vel supplicium; cum neque ex parte Dei, neque ex parte ipsorum, neque aliunde quicquam obstaret, quo minus finito tempore ad merendum praestituto statim ac immediate post acciperent debitam meritis retributionem.
Quod enim animae justorum antiquorum non prius acceperint praemium justitiae, quam per Christum patefacta esset in caelum via, propriam habet rationem, quae nihil ad angelos, ad quos redemptio Christi non pertinet; sicut & illud quod quaedam animae differuntur a praemio, quoniam in iis adhuc purgandum aliquid restet; nam neque haec ratio in angelis locum habet.
Porro justitiae praemium est beatitudo; consistit autem haec in clara Dei visione; quare consequens est, sanctos angelos clara Dei visione frui & per eam beatos esse jam inde ab initio quo post unum charitatis actum, eumque perseverantem in termino sunt collocati, quemadmodum docet S. Thomas 1. parte q62. a. 5. Haec autem doctrina quae tradit sanctos angelos Deum videre, & proinde beatos esse non modo nunc novi testamenti tempore, verum etiam olim ante Christi adventum, adeo certa est e scripturis, & perpetua traditione, ut de ea nefas sit dubitare.
Ac primum apertissima scriptura est, Matth. 18. Angeli eorum in calis semper vident faciem Patris. Quibus utique verbis hoc angelis in praesenti attribuitur, quod nobis praemii loco expectandum promittitur, Matth. 5. ubi dicitur; Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; Et I. Joan. 3. Cum appa¬ uerit, similes erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quo etiam referenda aequalitas angelorum filiis resurrectionis promissa, Luc. 20. Hoc enim de angelis secundum statum eorum praesentem, non futurum intelligi perspicuum est. Huc item facit quod Gabriel, Lucae 1. & Raphael, Tobiae 11. affirmant se esse ex iis qui astant ante Deum, id est, qui assidue Deum vident. Quod quidem ab illis dictum est ante Christi adventum in carnem, sicut illud Matth. 18. de angelis a Christo dictum est ante mortem ipsius.
Ex quo planum est errare Nicaetam graecum scholiastem sanct. Gregorii Nazianzeni super orationem 2. de paschate scribentem, quod angeli ante Christi resurrectionem neque stabiles fuerunt in gratia, neque divinam viderunt essentiam.
Praeterea catholicam hanc doctrinam confirmant multa testimonia patrum: inter quos Augustinus lib. 1. retractationum capit. 14. de angelis sanctis quin jam sint in ea possessione, quo ducit haec via, nullam dicit esse quaestionem, id est, rem esse vult indubitate credendam. Unde & lib. 11. de Civitate Dei capit. 13. dicit neminem catholicum hoc ignorare. Eandem habet doctrinam capit. 11. ejusdem libri, & cap. 9. lib. 12. item lib. 12. de Genesi ad literam, cap. 35. in expositione psalmi 56. & homilia 32. cap. 5. inter 50. S. Gregorius Nazianzenus in oratione in Gorgoniam dicit angelos frui purissima illustratione Trinitatis, Gregorius Romanus homilia 8. in Ezcchielem haec scribit. In sanctis angelis est sine fine festivitas visionis Domini, & laetitia sine de fectu, & desiderium visionis Dei cum fatietate, & satietas cum desiderio, & post multa: Caelestes spiritus Christum in divinitate sua conspiciunt. In eandem Pntentiam scribit lib. 2. moralium cap. 2. & 3. sanctus Bernardus sermone 1. de festo Sancti Michaclis pronuntiat angelos praesentia & visione Dei esse beatos.
On this page