Capitulum 2
Capitulum 2
Solvuntur objectiones
COntra haec primum objici potest generalis scriptura Joannis 1. & 1. Joannis. 4. Deum nemo vidit unquam. Et 1. Timoth. 6. Qui lucem habitat inaccessibilem: Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Hoc enim posterius & si de solis hominibus dictum videatur, extendi tamen oportere etiam ad angelos, apparet ex ratione illis verbis indicata: Quilucem habitat inaccessibilem.
Secundo objiciuntur scripturae quae videntur sanctis angelis tristitiam asscribere, ut Isaiae 33. Angel. pacis amare flebant, & Matth. 18. Videntes conservi ejus quae fiebant contristati sunt valde. Quos conservos Theophylactus angelos interpretatur, juxta id quod sequitur: Et venerunt & narraverunt Domino suo omnia quae facta fuerant; Angelorum enim est nunciare. Jam autem tristitia non consistit cum beatitudine, ac Dei visione, utpote quam summum gaudium necessario consequitur.
Tertio, scriptura testatur angelos non modo multa ignorare, verum etiam quaedam discere a se mutuo, & alios aliis agenda praecipere, ut Danicl. 12. & Zachariae 2. quod non esset si Deum viderent, cum dicat S. Gregorius lib. 4. dialog. capit. 33. Quid est quod nesciant, qui videntem omnia vident? cumque alioqui omnia agenda & discenda viderent in Verbo, non autem alius ab alio acciperet.
Quarto, Hieronymus super ultimum caput Zachariae ita scribit: Joannes ausus est dicere, quod angeli forsitan nesciebant, In principio erat Verbum, dubitat ergo Hieronymus, utrum Joanne hoc scribente angeli Deum viderint per essentiam. Nam si videbant utique, ignorare non poterant aeternitatem & divinitatem Verbi; non enim videri potest aut divina natura sine personis, aut una persona sine alia.
Quinto, Patres potissimum Graeci passim negant, Deum sicut est, videri posse a creatura etiam angelica; dicit enim Cyrillus Hierosolymitanus catechesi 6. vident angeli Deum, at non ita ut est, sed secundum quod est & ipsi capiunt. Ipse enim Jesus dicit quod Patrem nemo vidit. Item Chrysostomus homilia 23. in Genesim, & homilia 14. in Joannem dicit, id quod est Deus, id est, essentiam divinam non modo prophetas non vidisse, sed neque angelos, neque archangelos: solus autem, inquit, ipsum videt Filius, & Spiritus sanctus: Addit tamen filium Dei ex quo carnem induit ab angelis visum fuisse. Utitur autem scripturis iis quas primo loco posuimus & aliis quibusdam. His consentiunt Theodoretus in dialogo Immutabilis, Theophylactus & Euthymius in illud Joannis 1. Deum nemo vidit unquam. Quibus authoribus S. Augustino referente in epistola 111. ad Fortunatianum, addi possunt Athanasius, & Gregorius Nazianzenus graeci, nec non Ambrosius, & Hieronymus latini, quorum verba citantur in ipsa epistola.
Sexto, Bernardus sermone 2. in Pentecoste, dicit Christum ascendentem in caelum reddidisse angelis faciem suam, quasi per hoc significans quod ante faciem ejus non viderint.
Possent huc etiam adferri, quaecunque videntur angelis peccatum, aut peccandi periculum ascribere: haec enim cum visione beatifica minime consistunt, sed de hoc argumento statim proprius erit agendi locus.
Igitur ad objecta respondeamus. Et ad primum quidem a nonnullis respondetur, Joannem loqui de visione corporali. Sed hoc minus recte; quia nec unigenitus ad cujus differentiam dictum est, Deum nemo vidit unquam, Deum viderat oculis corporeis. Alii proinde rectius sensum hunc reddunt, nulla creatura Deum potest comprehendere, hoc enim solius est Dei. Alii vero istum, nullus hominum in hac vita degentium, Deum vidit per essentiam, hoc enim justis post mortem servatur pro praemio. Cui sensui favent verba Pauli sententiam suam restringentis ad homines, cum ait: Quem nullus hominum vidit nec videre potest, scilicet in hoc seculoDenique Cajetanus omnes hujusmodi scripturas vult intelligi de visione Dei ex propriis naturae viribus accepta. Tres sensus probabiles sunt, tametsi medius videtur maxime germanus. Secundum quem etiam illud Apostoli, Qui lucem habitat inaccessibilem, sic intellige, nobis mortalibus inaccessam.
Ad secundum respondetur tristitiam proprie dictam in sanctis angelis nullam esse sed figurate eam interdum illis tribui, dicuntur enim tristari quando discunt aliquid factum quod eis displicet, quodque tristitiam eis adferret, si perturbationum hujusmodi capaces essent. Quanquam locus ex Isaia depromptus ad literam non de angelis incorporeis, sed de hominibus intelligendus est, id est, de nunciis seu legatis regis Ezechiae, quos pacis petendae causa missos dicit propheta tristes infecto negocio redituros.
Ad tertium responsio est, eos qui Deum vident, non omnia prorsus alia videre, sed ea quae ad ipsos pertinent, & quae convenit eos scire; quomodo S. Gregorius ipse se exponit libr. 2. moralium capit. 3. Cum enim Verbum divinum sit speculum voluntarium, vident in eo beati, non quaecumque in eo sunt per notitiam, sed quaecumque ipsum Verbum sciri ab eis vult. Neque necesse est, ut si quid illis a Deo faciendum injungitur, id eis immediate in verbo revelari. Potest enim Deus ordinis a se instituti servandi causa, alios per alios etiam quibus essentiam suam ostendit, de agendis ad extra instruere & illuminare.
Ad quartum respondetur, S. Hieronymum videri hyperbolice loquutum, & interim ad mitigandam hyperbolem addidisse, forsitan. Nam si urgeas Hieronymi verba, videbitur significare angelos ne quidem fide accepisse mysterium aeternitatis, ac divinitatis Verbi, donec Joannes eructaret illud, In principio erat Verbum. Hoc autem sentire multis modis absurdum est, ac simpliciter in ecclesia inauditum.
Ad quintum una responsio est ex S. Augustino in epistola supra citata, scriptores illos loqui de visione corporali; sic enim eorum quos adducit, sententias interpretatur. Verum haec solutio non videtur satisfacere, primo, quia praedicti Patres, ut ex eorum scriptis constat, sentiunt angelos esse incorporeos; a quibus tamen Deum videri negant. Deinde quia generalem hanc reddunt causam sui dicti; eo quod creatura creatorem videre non possit; quae causa ut locum habeat etiam in creatura intellectuali, ad visionem intellectualem extendi debet.
Tertio, quia addunt Deum sibi soli Deo visibilem esse; atqui Deus non videt se oculis corporeis. Altera igitur est & melior responsio, quam adfert. S. Thomas 1. parte qu. 12. art. 1. hos authores nomine visionis intellexisse eam quam Theologi comprehensionem vocant, id est, cognitionem perfectissimam; qua nimirum res cognita comprehendatur. Quo sane videndi modo Deum non videt nisi Deus; quia ipse solus seipsum comprehendit. Hanc solutionem innuit Cyrillus quando dicit, angelos Deum. videre, non quidem ita ut est, id est, cognitione totius rei comprehensiva; sed secundum quod est prout ipsi capiunt, id est, cognitione quidem ipsius essentiae, sed quatenus ejus cognitionis capax est creatura. Rursus hanc intelligentiam plenius indicat verbis subjunctis. Vident, inquit, ita ut capiunt, & archangeli ita ut possunt, throni vero & dominationes plusquam illi, sed minus tamen quam pro Dei benignitate. Solus autem Spiritus sanctus ita ut opportet videt, & Dei filius ita ut oportet cognoscit. Et iterum catechesi 7. Dei faciem., inquit, angeli perpetuo vident in caelis; vident autem unusquisque secundum ordinis proprii mensuram: splendorem autem purum paternae visionis proprie tantum filio cum Spiritu sancto intueri datum est, haec ille. Eandem solutionem accipere licet ex Joan. Chrysostomo in homilia 14. super Joannem, ubi aperte visionem Dei quam removet a creatura, comprehensionem vocat.
Quod vero ibidem dicit filium Dei ex quo incarnatus est, coepisse ab angelis videri; intelligit de filio Dei secundum naturam humanam, secundum quam ita vident eum angeli ut etiam comprehendant.
Cur autem Cyrillus, Joann. Chrysostomus, & alii patres ejusdem saeculi, quos in modo loquendi aemulati sunt posteriores, ita fuerint locuti, ut absolute negarent, ab ulla creatura videri posse; Haec ratio videtur: quia linguam & stylum intendebant contra Anomaeos sui temporis haereticos, qui docuerunt Dei naturam ab homine comprehendi posse, imo jactabant se eam comprehendisse. Quoniam enim quod oculo corporis videmus, visu comprehendere dicimur; ideo Patres comprehen¬ sionem divinae naturae nobis possibilem negare volentes, dixerunt Deum a creatura videri non posse. Nec aliud eos voluisse probant ipsius Joann. Chrysostomi homil. 5. de incomprehensibili Dei natura contra Anomaeos habitae. Quorum erroris etiam Theophylactus meminit in Ephes. 3. Contra eundem errorem spectant quae scribit S. Augustinus epistola 50. ad Elpidium, & epistola 112. cap. 9. & libro quarto de Genesi ad litteram, capit. 6. ostendens incomprehensibilem etiam angelis esse Dei naturam.
Ad postremum respondetur, S. Bernardum improprie ac more humano loqui de angelis & DeoNam filius Dei de caelo descendens in terram, quasi reliquisse angelos, suamque iis faciem substraxisse visus est, quam deinde quasi reddere iis videtur iterum ascendens in caelum; eo quod in rebus humanis, & corporalibus ita fieri soleat. Quo schemate sermonis interdum etiam dicunt patres, filium Dei de caelo descendentem reliquisse patrem suum caelestem.
On this page