Capitulum 3
Capitulum 3
Angelos bonos esse in bono confirmatos
SAncti angeli ex quo praemium perseverantiae acceperunt aeternam beatitudinem, id est, visionem Dei perpetuo duraturam juxta illud: Angeli eorum semper vident faciem patris, etiam hoc consecuti sunt quod in bona voluntate sint confirmati, sic ut peccare jam omnino non possint; quod quidem ex illo priori consequitur necessario. Qui enim summum & incommutabile bonum, sicut est, intuetur, non potest quamdiu boni illius contemplatione fruitur, aliquid velle quod illo bono repugnet, uti nec in errorem labi potest, qui oculos mentis ab eadem summa veritate nusquam avertit. Quod ut intelligatur, sciendum est eum qui videt-Deum per essentiam, ita affectum esse ad Deum, sicut quicumque alius non videns Deum se habet ad communem rationem boni. Nam essentia Dei quam videt, est ipsa essentia bonitatis, atqui impossibile est ut quisquam velit aliquid aut operetur nisi respiciens ad bonum, authore Dionys. libr. de divinis nominibus cap. 4. parte 4. quare nec is qui Deum videt, velle aut agere quicquam potest, nisi intendens in Deum, & proinde quamdiu Deum videt, non potest peccare. Utitur hac probatione S. Thomas 1. parte qui 62. art. 8. 1. secundae quaest. 4. art. 4. Sed notandum quod haec ratio tantum probat angelos esse confirmatos in bono quamdiu vident Deum per essentiam, non autem probat quod in aeternum cadere non possint, nisi dato & praesupposito quod semper Deum videbunt. Nam alioqui potest Deus se alicui ad tempus praebere videndum, & talis per hoc non habebit securitatem non amplius cadendi, nec est perfecte beatus; quia potest ab eo auferri lumen gloriae, & ideo non habet securitatem, durante tamen visione peccare non potest. Est igitur alia plenior probatio quam idem doctor 1. 2. quaest. 5. art. 4. adfert ex commini ratione beatitudinis. Cum enim beatitudo sit bonum perfectum & sufficiens, oportet ut tale sit, quod desiderium habentis quietet, & ab eo omne malum excludat: Est autem naturale cuique ut retinere velit bonum quod habet, utque ejus perpetuo retinendi securitatem habere cupiat. Nam alioqui malum timoris & tristitiae non excludetur. Quare ad veram beatitudinem requiritur ut quis certam animo complectatur persuasionem boni numquam amittendi, quae quidem persuasio si vera est, consequitur eum nunquam amissurum beatitudinem, & proinde nunquam aliquid mali commissurum, quia beatitudo omne malum excludit; si falsa, jam eo ipso malum quoddam habet, id est, falsam persuasionem, ideóque beatus non est.
Alia ratio ex Durando scribenti in hanc distinctionem: Beati, inquit, videntes Deum plene cognoscunt omnia quae ad se spectant, & quaecumque a se agenda sunt. Cum ergo non existente errore in intellectu non possit esse perversitas neque peccatum in voluntate, consequens est, beatos Deum videntes peccare non posse.
Alia ratio: Beatus non potest nolle beatitudinem, uti nec potest velle miseriam; atqui certissime novit se statim simul atque peccaverit, imo eo ipso quo peccat, amissurum beatitudinem; ergo non potest velle peccare.
Rursum alia: Beatus vult in omnibus Deo placere, & in vita beata perseverare. Novit autem optime ad utrumque illorum necessarium esse ut non peccet, nunquam ergo vult peccare. Quae sequela sicut & argumenti proxime praecedentis probatur; quia quicunque efficaciter vult finem, vult etiam efficaciter media quae novit ad finem esse necessaria, nec non efficaciter refugit ea omnia quae a fine abducunt.
Hae rationes ostendunt sanctos angelos & quoscumque beatos impeccabiles esse, idque ex natura & statu ipsius beatitudinis, & non tantum ex dono seu privilegio gratiae eos in bono confirmantis, quasi visio beatifica per se ad hoc non sufficeret, sicut opinati sunt Scotus & Gabriel ac nonnulli alii. Quamquam non est negandum gratiam in bono confirmantem quibusdam dari nondum beatis, quibus proinde non competit peccabilitas ex statu beatitudinis. Nam antiqui patres in lymbo peccare non poterant, non ratione beatificae visionis, qua nondum potiebantur, sed quia donum gratiae confirmantis excludebat ab eis omne peccatum, & idem est judicium de animabus quae sunt in purgatorio. Unde apparet in beatis duplicem esse rationem impeccabilitatis, unam ac praecipuam ex statu beatitudinis, alteram ex beneficio gratiae confirmantis, & utramque per se sufficientem, adeo ut si ponamus beatis ad tempus subtrahi beatificum aspectum Dei, tamen adhuc eis impeccabilitas competeret ex eo dono, quo sunt in gratia confirmati, sicut competebat iisdem in lymbo vel purgatorio existentibus antequam Deum viderent.
Porro ad praesentis doctrinae confirmationem illud imprimis valet, quod in Origene jam olim omnium catholicorum consensu damnatum fuerit dogma, quo docuit post certas annorum revolutiones futurum, ut & angeli boni, omnesque justae animae peccarent ac peccati merito in gchennam mitterentur, atque e diverso daemones animaeque damnatae poenitentiam agerent, veniamque consequerentur. & ad foelicitatem pervenirent. Addebat autem hanc commutationem infinities factam, & adhuc infinities futuram esse, scilicet infinitis seculis, quae ille tam praeterita quam futura ponebat ex errore Platonicorum, qui reditum rerum omnium simul cum tempore post magnum annum evolutum finxerunt. Contra quos docte disputat S. Augustinus lib. II. de civit. Dei, cap. 4. & 5. & lib. 12. cap. 13. & aliquot sequentibus. Et haec vel sola sufficiens causa fuit, ob quam Origenes in Synodis Oecumenicis quinta, & sexta nominatim haerescos condemnetur. Contra quem errorem agens Epihanius in epistola ad Joannem Hierosolymitanum, inserta epistolis Hieronymi: Ergo, inquit, inter alia Petrus, & Paulus erunt cohaeredes diaboli; quia sola illatione putavit abunde satis apparere dogmatis illius absurditatem. Vide eundem Epiphanium in haeresi Origenistarum num64. ac de eadem Philastrium, nec non S. Augustinum haeresi 43. Quod autem peccare nequeant angeli sancti, docet idem S. Augustinus multis locis, ut Enchiridii cap. 57. & 105. lib. 11. de Genesi ad literam cap. 7. lib. 11. de civitate Dei, cap. 11. & 13. & lib. 12. cap. 9. lib. de correptione & gratia, cap. 10. & 11. In expositione psal. 56. & homilia 32. cap. 5. Idem docet sanctus Basilius lib. de Spiritu sancto, cap. 16. Joan. Chrysostomus, vel quisquis author, homilia in Eliam, ubi angelos impeccabiles vocatProsper lib. 1. de vita contemplativa cap. 3. ubi in angelis esse dicit voluntariam ac foelicem in justitia permanendi necessitatem. Vincentius Lirinensis in libello contra haereticas novitates, Fulgentius libr. de fide ad Petrum capit. 3. & 23. Sanctus Gregorius homilia 8. super Ezechielem tribuens eis immutabilitatem, Bernardus libr. de gratia & libero arbitrio, Rupertus lib. de victoria verbi Dei, cap. 27. & alibi. Denique idem omnes catholici scriptores senserunt. Idem & Magister tradit hac distinctione conspirantibus in eandem sententiam omnibus scholasticis.
Quod autem haec doctrina sit fide tenenda, probat imprimis scriptura quae Christi regnum, cujus concives sunt angeli, docet sine fine duraturum, quaeque nobis promittit aeternam vitam cum angelis. Consistit autem regnum Dei, & vita aeterna in pace & justitia & gaudio sancto, Rom. 14.
Probat deinde perpetuus ecclesiae consensus, quo non tantum traditum est, angelos sanctos esse beatos & in bono confirmatos, verum etiam contraria doctrina tanquam haeretica semper fuit explosa, & a patribus Sancto Augustino, Philastrio, & aliis inter haereses annotata. Unde & sanctus Augustinus de hac re agens lib. I1. de Civitate Dei, cap. 13. dicit neminem catholicum ignorare, quod angeli boni deinceps peccare & mali fieri non possint. Et Fulgentius loco citato firmissime tenendum esse dicit, quod beati angeli quamvis sua natura mutabiles, tamen post adeptam beatitudinem neque in deterius mutari possunt, neque a beatitudine excidere.
Probat ad extremum condemnatio Origenis in duabus synodis oecumenicis facta. Ex quibus etiam illud liquet, eos in vanum laborare qui Origenem de hoc errore & similibus exculare conantes, in quosdam librorum ejus corruptores culpam omnem rejiciunt. Quod merum esse commentum convincit Hieronymus contra Ruffinum scribens in apologia, & alibi. Neque profecto in ipsum Origenem toties strixissent patres anathematis censuram, si non satis eis exploratum fuisset Origenem vere talia scripsisse.
Ex his patet denique quo loco sint habendae quorundam obscuri nominis authorum opiniones, ut Nicetae Graeci qui in scholiis ad Nazianzenum scripsit angelos peccare potuisse usque ad Christum, & Jacobi Fabri, nec non Georgii Veneti, quibus absolute placuit (illi quidem in libello de tribus Magdalenis, huic autem in problematis sacris) angelos peccare posse. Pugnant enim haec cum fide catholica, ut jam ostensum est.
On this page