Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Responsio ad objectiones

§. 4. Responsio ad objectiones.

ADversus dicta sunt quaedam objectiones. Ac primum objicitur locus Genesis 6. ubi filii Dei peccasse leguntur adamando filias hominum, easque sibi copulando. Quo loco per filios Dei bonos angelos, sed amore foeminarum corruptos atque ita daemones factos, intellexerunt veteres non pauci, ut Philo in libro de gigantibus, Tertullianus libro de habitu mulierum, Clemens Alexandrinus stromatum libro tertio & 5. Justinus martyr in utraque apologia, Methodius martyr in sermone de resurrectione, Lactantius lib. 2. divinarum institutionum cap. 14. & 15. Eusebius libro quinto praeparationum evangelicarum capit. 4. Sulpicius sub initium sacrae historiae. Quibus consentire videtur Ambrosius lib. I. de Noe & arca cap. 4. lib. 1. de virginibus, & in priori apologia David cap1. Addunt & Chrysostomum homilia 15. in varia Matthaei loca. Deinde sensum hunc probabilem facit quod scriptura etiam alibi, ut Job I. & 38. bonos angelos vocat filios Dei, quodque 70. interpretes prout eorum versio olim ferebatur, pro filiis Dei tam in Genesi, quam in libro Job verterint angelos Dei.

Secundo, ex Job 4. objicitur illud. Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, & in angelis suis reperit pravitatem.

Tertio, Danielis 10. referuntur discordiae & pugnae angelorum inter se, eorum qui regnis praefecti erant. Unde ex hac scriptura Cassianus collatione 8. cap. 13. probat angelos excitare discordias inter gentes & regna, dicitque ipsos inter se concordes esse non posse, dum alii aliis favent

Quarto, Apoc. 2. & 3. angeli ecclesiarum de quibusdam peccatis, iisque non levibus increpantur, simulque monentur ut agant poenitentiam, & in bono perdurent usque ad finem. Cui argumento accedit confirmatio ex Ambrosio & Hieronymo; quorum ille libr. 2. in Lucam ad illud: Pastores erant in eadem regione vigilantes. Hic vero super Micheae 6. ad illud: Contende judicio adversum montes. Et in Matth. 18. ad illud: angeli eorum semper vident, &c. de angelis proprie dictis hunc locum Apocalypsis sese intellexisse non obscure significant.

Quinto, Origenes homilia vicesima super Numerorum cap. 25. exponens illa verba: Tolle cuncto principes populi, & homilia vicesimaquarta ejusdem operis, itemque homilia quarta super Ezechielem, & homilia 13. super Lucam, dicit angelos qui nobis custodes deputati sunt, in judicium vocandos a Deo, ut pro diligentia vel negligentia praestiti officii retributionem accipiant. Ac ne Origenis sententia contemnatur, idem apertis verbis a S. Hieronymo scriptum est super prophetae Micheae loco jam citato.

Sexto, idem S. Hieronymus in epistola ad Ctesiphontem contra Pelagium dicit hominem fore majorem angelorum fastigio, & habiturum quod angeli non habent, si viveret absque peccato. Et dialogo secundo contra Pelagium non procul ab initio, nullum hominem esse sine peccato probat hoc argumento: quia solus Deus est sine peccato. Qui etiam super Ephes. cap. 1. quaerens cur etiam angeli qui nunquam fuerunt contrarii Deo, subjiciantur sub pedibus Christi; respondet quod absque peccato nullus sit, & sidera ipsa non sint munda co ram Deo. Unde, inquit, & crux Salvatoris non solum ea quae in terra, sed etiam ea quae in caelis erant purgare perhibetur.

Septimo, Cyrillus Hierosolymitanus catechesi 2. Nescimus, inquit, quanta Deus & angelis condonaverit. Indulget enim & illis, quandoquidem ipse tantum unus est qui peccare non possit.

Octavo, Ambrosius lib. 3. de spiritu sancto c. 19. dicit, quod nemo sine peccato, nisi unus Deus.

Nono, Aug. libr. 12. confess. c. 11. dubitat an sit aliqua talis creatura, quae semper sine ulla mutatione Deo inhaercat.

Decimo, In praefatione canonis missae potestates angelicae tremere dicuntur, tremor autem metum significat aut culpae aut poenae; si culpae, non igitur in bono confirmati sunt angeli; si poenae, cum eam sciant sibi non irrogandam a justo judice nisi pro culpa, sequitur ut & culpam metuant, ex qua poenam incurrant, & proinde se non esse impeccabiles agnoscant.

Postremo, Leo nonus apud Gratianum de consecratione dist. 1. cap. hi duo; dicit angelos parem ruinam sibi metuere, qualem in aliis viderunt.

Sunt & alia argumenta quae sumuntur ex libero arbitrio, sed de iis infra. Nunc objecta diluamus.

Ad primum itaque scripturae locum respondentes dicimus eos sine dubio errasse qui per filios Dei Genesis 6. angelos bonos intellexerunt. Quorum errorem Chrysostomus homilia vicesima secunda super Genesim graviter exagitat atque ex professo impugnat. Augustinus quoque quaestione tertia super Genesim, & lib. 15. de civitate Dei cap. 23. & aliis locis eam opinionem velut absurdam & impossibilem rejicit. Philastrius autem etiam inter haereses reposuit capit. 108. Et quamvis variae illius loci interpretationes a variis afferantur, eam tamen optimam existimamus qua filii Dei intelliguntur homines Dei cultores, quales illo tempore erant posteri Seth, utpote apud quos verus Dei cultus, & pietas remanserit. Hoc enim culpat scriptura, quod sibi matrimonio junxerint filias hominum, id est, eas quae ex posteritate Cain a vero Dei cultu abalienata descenderant. Atque in hunc sensum S. Ambrosii verba putat accipi posse Sixtus Senensis lib. 5. annotatione 77. tametsi difficile esse fateor ab hoc errore S. Ambrosium vindicare. Nam verba ejus apertiora videntur quam ut alio detorqueri possint.

Quod autem velut ex Joann. Chrysostomo objicitur; non Joann. Chrysostomi est, sed latini cujuspiam authoris, cujus tamen sententia nullam habet difficultatem; quippe seipsum exponens dicit angelos, id est, homines sanctos qui ad caelum pergebant, per mulieres caelo dejectos esse. Nec quicquam probat quod exlib. Job quasi simile adducebatur, constat enim filios Dei non una significatione accipi in scripturis. Apud 70. vero hodie quidem non angelos sed filios Dei legimus; quod si angelos interpretati sunt, id de filiis Dei exponatur sensu jam dicto.

Secundus scripturae locus non aliud vult quam angelos Dei ministros non habuisse stabilitatem ab initio, seu potius stabilitatem iis non inesse ex natura, cujus utriusque argumentum est, quia quidam ceciderunt. Hoc enim est quod sequitur, Et in angelis suis reperit pravitatem, ubi vocula, Et, causaliter accipitur, quia in angelis; quanquam non ipsius Job nec scripturae sacrae, sed Eliphaz Job reprehendentis haec verba sunt.

Ad tertium respondetur figuratam esse locutionem, qua angeli dissidere ac praeliari inter se dicuntur. Eam ex Gregorio libro decimoseptimo moralium capite octavo Sanctus Thomas prima parte quaestione 113. articulo 8. & in quartum distinctione 45. quaestione 3. art. 3. (& habetur in supplemento quaestione 72. artic. 3. ad 3.) sic exponit, ut sibi invicem resistere dicantur angeli, inquantum de contrariis & inter se pugnantibus hominum meritis divinam consulunt voluntatem, non quia sunt ipsorum contrariae voluntates, cum in hoc omnes concordent, ut Dei sententia impleatur, sed quia ea de quibus consulunt, sunt repugnantia. Cassianus vero non de bonis, sed malis angelis bonorum conatus impedire volentibus locum Danielis intellexit; quem sensum indicat etiam in ejus loci commentario Hieronymus, & plenius explicat Rupertus libro nonode doctrina verbi Dei. Sed prior solutio melior est. Sic enim ibi quidam angeli principes dicuntur quorundam regnorum & gentium, Persarum & Graecorum, sicut Michael dicitur princeps populi Dei, scilicet a Deo deputati, praefecti regnis ad bonum ipsorum. An autem mali angeli in suis praefecturis inter se dissideant, ut volunt Cassianus & Rupertus, huic loco est impertinens. Certe non satis congruit eorum sententia cum verbis Christi Luc. II. Si Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus.

Quartus scripturae locus in caelestes spiritus nequaquam quadrat, ut perspicue patet ex multis quaec. 2. & 3. dicuntur, & clarissime ex eo quod dicitur angelo Smyrnae Ecclesiae, Esto fidelis usque ad mortem. Quare per angelos ibi intelligi oportet homines ecclesiarum praefectos, id est, episcopos. Sed quia iisdem ecclesiis sicut & aliis hominibus toto terrarum orbe constitutis, praefecti sunt. etiam angeli caelestes; hinc Ambrosius & Hieronymus etiam ad illos eam scripturam accommodarunt, non hoc tamen volentes, ut omnia quae ibi ad angelos ecclesiarum dicuntur, in angelos caelestes competant.

Ad quintum argumentum reprobata Origenis authoritate respondetur Hieronymum, ut in commentariis solet, alienam opinionem recitasse, quomodo, ipse se excusat in apologia contra Ruffinum.

Quod sexto loco ex eodem Hieronymo objicitur, videtur sic accipiendum, si quis hominum viveret sine peccato, haberet ille homo excellentiam quam angelica natura non habet. Nam in ea in ventum est peccatum; imo haberet, quod soli convenit naturae divinae. Nam ea sola natura expers est peccati; non ergo hominem cum uno quopiam angelo comparat Hieronymus, sed cum natura seu toto genere angelorum.

Sic etiam intellige quod octavo loco ex Ambrosio objicitur. Neque enim aliud Ambrosium velle clare docebimus infra, ubi ostendemus, nullam creaturam natura impeccabilem esse.

Nam quod septimo ex Cyrillo, non videtur posse excusari. Omnino enim aliquid sapit Origenici dogmatis, cujus forte libros incaute legit.

Ad nonum, Augustinus non intelligit mutationem ad peccatum, sed eam quae fit secundum successionem temporum, ut patet locum inspicienti.

Ad decimum respondetur, sanctis angelis tremorem ascribi metaphorice, non ut metum significet, sed reverentiam quam in illis parit consideratio severitatis judiciorum Dei circa reprobos, ut inter alios docte exponit Joannes Gerson lib. 1. consol. Theolog. prosa 4. Ad quem modum etiam verba Leonis ultimo loco allata exponenda sunt. Dicuntur enim angeli sancti parem sibi cum aliis ruinam metuere, dum considerant ruinam quae aliis contigit, sibi quoque accidere potuisse, nisi a Deo servati fuissent, & ex hac consideratione feruntur in Deum ut bonum pariter & justum, quod ad reverentiam pertinet.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4